<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.194-5.363</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.194-5.363</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="194">qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.</l><milestone unit="card" n="195"/><l n="195">Quod <del>si</del> iam rerum ignorem primordia quae sint,</l><l n="196">hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim</l><l n="197">confirmare aliisque ex rebus reddere multis,</l><l n="198">nequaquam nobis divinitus esse paratam</l><l n="199">naturam rerum: tanta stat praedita culpa.</l><l n="200">principio quantum caeli tegit impetus ingens,</l><l n="201">inde avidam partem montes silvaeque ferarum</l><l n="202">possedere, tenent rupes vastaeque paludes</l><l n="203">et mare, quod late terrarum distinet oras.</l><l n="204">inde duas porro prope partis fervidus ardor</l><l n="205">adsiduusque geli casus mortalibus aufert.</l><l n="206">quod super est arvi, tamen id natura sua vi</l><l n="207">sentibus obducat, ni vis humana resistat</l><l n="208">vitai causa valido consueta bidenti</l><l n="209">ingemere et terram pressis proscindere aratris.</l><l n="210">si non fecundas vertentes vomere glebas</l><l n="211">terraique solum subigentes cimus ad ortus.</l><l n="212">sponte sua nequeant liquidas existere in auras.</l><l n="213">et tamen inter dum magno quaesita labore</l><l n="214">cum iam per terras frondent atque omnia florent,</l><l n="215">aut nimiis torret fervoribus aetherius sol</l><l n="216">aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae</l><l n="217">flabraque ventorum violento turbine vexant.</l><l n="218">praeterea genus horriferum natura ferarum</l><l n="219"> humanae genti infestum terraque marique</l><l n="220">cur alit atque auget? cur anni tempora morbos</l><l n="221">adportant? quare mors inmatura vagatur?</l><l n="222">tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis</l><l n="223">navita, nudus humi iacet infans indigus omni</l><l n="224">vitali auxilio, cum primum in luminis oras</l><l n="225">nixibus ex alvo matris natura profudit,</l><l n="226">vagituque locum lugubri complet, ut aequumst</l><l n="227">cui tantum in vita restet transire malorum.</l><l n="228">at variae crescunt pecudes armenta feraeque</l><l n="229">nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast</l><l n="230">almae nutricis blanda atque infracta loquella</l><l n="231">nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,</l><l n="232">denique non armis opus est, non moenibus altis,</l><l n="233">qui sua tutentur, quando omnibus omnia large</l><l n="234">tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.</l><milestone unit="card" n="235"/><l n="235">Principio quoniam terrai corpus et umor</l><l n="236">aurarumque leves animae calidique vapores,</l><l n="237">e quibus haec rerum consistere summa videtur,</l><l n="238">omnia nativo ac mortali corpore constant,</l><l n="239">debet eodem omnis mundi natura putari.</l><l n="240">quippe etenim, quorum partis et membra videmus</l><l n="241">corpore nativo mortalibus esse figuris,</l><l n="242">haec eadem ferme mortalia cernimus esse</l><l n="243">et nativa simul. qua propter maxima mundi</l><l n="244">cum videam membra ac partis consumpta regigni,</l><l n="245">scire licet caeli quoque item terraeque fuisse</l><l n="246">principiale aliquod tempus clademque futuram.</l><l n="247">Illud in his rebus ne corripuisse rearis</l><l n="248">me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi</l><l n="249">esse neque umorem dubitavi aurasque perire</l><l n="250">atque eadem gigni rursusque augescere dixi.</l><l n="251">principio pars terrai non nulla, perusta</l><l n="252">solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,</l><l n="253">pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,</l><l n="254">quas validi toto dispergunt <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> venti.</l><l n="255">pars etiam glebarum ad diluviem revocatur</l><l n="256">imbribus et ripas radentia flumina rodunt.</l><l n="257">praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,</l><l n="258">redditur; et quoniam dubio procul esse videtur</l><l n="259">omniparens eadem rerum commune sepulcrum.</l><l n="260">ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.</l><milestone unit="card" n="261"/><l n="261">Quod super est, umore novo mare flumina fontes</l><l n="262">semper abundare et latices manare perennis</l><l n="263">nil opus est verbis: magnus decursus aquarum</l><l n="264">undique declarat. sed primum quicquid aquai</l><l n="265">tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,</l><l n="266">partim quod validi verrentes aequora venti</l><l n="267">deminuunt radiisque retexens aetherius sol,</l><l n="268">partim quod supter per terras diditur omnis;</l><l n="269">percolatur enim virus retroque remanat</l><l n="270">materies umoris et ad caput amnibus omnis</l><l n="271">convenit, inde super terras fluit agmine dulci</l><l n="272">qua via secta semel liquido pede detulit undas.</l><milestone unit="card" n="273"/><l n="273"><choice><reg>Aera</reg><orig>Aëra</orig></choice> nunc igitur dicam, qui corpore toto</l><l n="274"> innumerabiliter privas mutatur in horas.</l><l n="275">semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne</l><l n="276"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> in magnum fertur mare; qui nisi contra</l><l n="277">corpora retribuat rebus recreetque fluentis,</l><l n="278">omnia iam resoluta forent et in <choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> versa.</l><l n="279">haut igitur cessat gigni de rebus et in res</l><l n="280">reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.</l><milestone unit="card" n="281"/><l n="281">Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,</l><l n="282">inrigat adsidue caelum candore recenti</l><l n="283">suppeditatque novo confestim lumine lumen.</l><l n="284">nam primum quicquid fulgoris disperit ei,</l><l n="285">quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,</l><l n="286">quod simul ac primum nubes succedere soli</l><l n="287">coepere et radios inter quasi rumpere lucis,</l><l n="288">extemplo inferior pars horum disperit omnis</l><l n="289">terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;</l><l n="290">ut noscas splendore novo res semper egere</l><l n="291">et primum iactum fulgoris quemque perire</l><l n="292">nec ratione alia res posse in sole videri,</l><l n="293">perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.</l><l n="294">quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,</l><l n="295">lumina, pendentes lychni claraeque coruscis</l><l n="296">fulguribus pingues multa caligine taedae</l><l n="297">consimili properant ratione, ardore ministro,</l><l n="298">suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,</l><l n="299">instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:</l><l n="300">usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei</l><l n="301">exitium celeri celeratur origine flammae.</l><l n="302">sic igitur solem lunam stellasque putandum</l><l n="303">ex alio atque alio lucem iactare subortu</l><l n="304">et primum quicquid flammarum perdere semper,</l><l n="305">inviolabilia haec ne credas forte vigere.</l><milestone unit="card" n="306"/><l n="306">Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,</l><l n="307">non altas turris ruere et putrescere saxa,</l><l n="308">non delubra deum simulacraque fessa fatisci</l><l n="309">nec sanctum numen fati protollere finis</l><l n="310">posse neque adversus naturae foedera niti?</l><l n="311">denique non monimenta virum dilapsa videmus,</l><l n="312"><del>quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,</del></l><l n="313">non ruere avolsos silices a montibus altis</l><l n="314">nec validas aevi vires perferre patique</l><l n="315">finiti? neque enim caderent avolsa repente,</l><l n="316">ex infinito quae tempore pertolerassent</l><l n="317">omnia tormenta aetatis, privata fragore.</l><milestone unit="card" n="318"/><l n="318">Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne</l><l n="319">continet amplexu terram: si procreat ex se</l><l n="320">omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,</l><l n="321">totum nativum mortali corpore constat.</l><l n="322">nam quod cumque alias ex se res auget alitque,</l><l n="323">deminui debet, recreari, cum recipit res.</l><milestone unit="card" n="324"/><l n="324">Praeterea si nulla fuit genitalis origo</l><l n="325">terrarum et caeli semperque aeterna fuere,</l><l n="326">cur supera bellum Thebanum et funera Troiae</l><l n="327">non alias alii quoque res cecinere <choice><reg>poetae</reg><orig>poëtae</orig></choice>?</l><l n="328">quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam</l><l n="329"> aeternis famae monimentis insita florent?</l><l n="330">verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque</l><l n="331">naturast mundi neque pridem exordia cepit.</l><l n="332">quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,</l><l n="333">nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt</l><l n="334">multa, modo organici melicos peperere sonores,</l><l n="335">denique natura haec rerum ratioque repertast</l><l n="336">nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus</l><l n="337">nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.</l><l n="338">Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,</l><l n="339">sed periise hominum torrenti saecla vapore,</l><l n="340">aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,</l><l n="341">aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces</l><l n="342">per terras amnes atque oppida coperuisse.</l><l n="343">tanto quique magis victus fateare necessest</l><l n="344">exitium quoque terrarum caelique futurum;</l><l n="345">nam cum res tantis morbis tantisque periclis</l><l n="346">temptarentur, ibi si tristior incubuisset</l><l n="347">causa, darent late cladem magnasque ruinas.</l><l n="348">nec ratione alia mortales esse videmur,</l><l n="349">inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem</l><l n="350">atque illi quos a vita natura removit.</l><milestone unit="card" n="351"/><l n="351">Praeterea quae cumque manent aeterna necessust</l><l n="352">aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus</l><l n="353">nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas</l><l n="354">dissociare intus partis, ut materiai</l><l n="355">corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,</l><l n="356">aut ideo durare aetatem posse per omnem,</l><l n="357">plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,</l><l n="358">quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,</l><l n="359">aut etiam quia nulla loci sit copia circum,</l><l n="360">quo quasi res possint discedere dissoluique,</l><l n="361">sicut summarum summa est aeterna, neque extra</l><l n="362">qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae</l><l n="363">possint incidere et valida dissolvere plaga.</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>