<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.14-5.468</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.14-5.468</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="14">namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris</l><l n="15">vitigeni laticem mortalibus instituisse;</l><l n="16">cum tamen his posset sine rebus vita manere,</l><l n="17">ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.</l><l n="18">at bene non poterat sine puro pectore vivi;</l><l n="19">quo magis hic merito nobis deus esse videtur,</l><l n="20">ex quo nunc etiam per magnas didita gentis</l><l n="21">dulcia permulcent animos solacia vitae.</l><l n="22">Herculis antistare autem si facta putabis,</l><l n="23">longius a vera multo ratione ferere.</l><l n="24">quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus</l><l n="25">ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,</l><l n="26">tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?</l><l n="27">denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis</l><l n="28">hydra venenatis posset vallata colubris?</l><l n="29">quidve tripectora tergemini vis Geryonai</l><l n="30">et Diomedis equi spirantes naribus ignem</l><l n="31">Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter</l><l n="32">aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,</l><l n="33">asper, acerba tuens, immani corpore serpens</l><l n="34">arboris amplexus stirpes? quid denique obesset</l><l n="35">propter Atlanteum litus pelagique severa,</l><l n="36">quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?</l><l n="37">cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,</l><l n="38">si non victa forent, quid tandem viva nocerent?</l><l n="39">nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum</l><l n="40">nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est</l><l n="41">per nemora ac montes magnos silvasque profundas;</l><l n="42">quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.</l><l n="43">at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis</l><l n="44">atque pericula tumst ingratis insinuandum!</l><l n="45">quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres</l><l n="46">sollicitum curae quantique perinde timores!</l><l n="47">quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas</l><l n="48">efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?</l><l n="49">haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque</l><l n="50">expulerit dictis, non armis, nonne decebit</l><l n="51">hunc hominem numero divom dignarier esse?</l><l n="52">cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis</l><l n="53">iam mortalibus e divis dare dicta suerit</l><l n="54">atque omnem rerum naturam pandere dictis.</l><milestone unit="card" n="55"/><l n="55">Cuius ego ingressus vestigia dum rationes</l><l n="56">persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata</l><l n="57">foedere sint, in eo quam sit durare necessum</l><l n="58">nec validas valeant aevi rescindere leges,</l><l n="59">quo genere in primis animi natura reperta est</l><l n="60">nativo primum consistere corpore creta,</l><l n="61">nec posse incolumem magnum durare per aevum,</l><l n="62">sed simulacra solere in somnis fallere mentem,</l><l n="63">cernere cum videamur eum quem vita reliquit,</l><l n="64">quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,</l><l n="65">ut mihi mortali consistere corpore mundum</l><l n="66">nativomque simul ratio reddunda sit esse;</l><l n="67">et quibus ille modis congressus materiai</l><l n="68">fundarit terram caelum mare sidera solem</l><l n="69">lunaique globum; tum quae tellure animantes</l><l n="70">extiterint, et quae nullo sint tempore natae;</l><l n="71">quove modo genus humanum variante loquella</l><l n="72">coeperit inter se vesci per nomina rerum;</l><l n="73">et quibus ille modis divom metus insinuarit</l><l n="74">pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur</l><l n="75">fana lacus lucos aras simulacraque divom.</l><l n="76">praeterea solis cursus lunaeque meatus</l><l n="77">expediam qua vi flectat natura gubernans;</l><l n="78">ne forte haec inter caelum terramque reamur</l><l n="79">libera sponte sua cursus lustrare perennis,</l><l n="80">morigera ad fruges augendas atque animantis,</l><l n="81">neve aliqua divom volvi ratione putemus.</l><l n="82">nam bene qui didicere deos securum agere aevom,</l><l n="83">si tamen interea mirantur qua ratione</l><l n="84">quaeque geri possint, praesertim rebus in illis</l><l n="85">quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,</l><l n="86">rursus in antiquas referuntur religiones</l><l n="87">et dominos acris adsciscunt, omnia posse</l><l n="88">quos miseri credunt, ignari quid queat esse,</l><l n="89">quid nequeat, finita potestas denique cuique</l><l n="90">qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.</l><milestone unit="card" n="91"/><l n="91">Quod super est, ne te in promissis plura moremur,</l><l n="92">principio maria ac terras caelumque tuere;</l><l n="93">quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,</l><l n="94">tris species tam dissimilis, tria talia texta,</l><l n="95">una dies dabit exitio, multosque per annos</l><l n="96">sustentata ruet moles et machina mundi.</l><l n="97">nec me animi fallit quam res nova miraque menti</l><l n="98">accidat exitium caeli terraeque futurum,</l><l n="99">et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;</l><l n="100">ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante</l><l n="101">nec tamen hanc possis oculorum subdere visu</l><l n="102">nec iacere indu manus, via qua munita fidei</l><l n="103">proxima fert humanum in pectus templaque mentis.</l><l n="104">sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res</l><l n="105">forsitan et graviter terrarum motibus ortis</l><l n="106">omnia conquassari in parvo tempore cernes.</l><l n="107">quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,</l><l n="108">et ratio potius quam res persuadeat ipsa</l><l n="109"> succidere horrisono posse omnia victa fragore.</l><milestone unit="card" n="110"/><l n="110">Qua prius adgrediar quam de re fundere fata</l><l n="111">sanctius et multo certa ratione magis quam</l><l n="112">Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,</l><l n="113">multa tibi expediam doctis solacia dictis;</l><l n="114">religione refrenatus ne forte rearis</l><l n="115">terras et solem et caelum, mare sidera lunam,</l><l n="116">corpore divino debere aeterna manere,</l><l n="117">proptereaque putes ritu par esse Gigantum</l><l n="118">pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,</l><l n="119">qui ratione sua disturbent moenia mundi</l><l n="120">praeclarumque velint caeli restinguere solem</l><l n="121">inmortalia mortali sermone notantes;</l><l n="122">quae procul usque adeo divino a numine distent</l><l n="123">inque deum numero quae sint indigna videri,</l><l n="124">notitiam potius praebere ut posse putentur</l><l n="125">quid sit vitali motu sensuque remotum.</l><l n="126">quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse</l><l n="127">posse animi natura putetur consiliumque.</l><l n="128">sicut in aethere non arbor, non aequore salso</l><l n="129">nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis</l><l n="130">nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,</l><l n="131">certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,</l><l n="132">sic animi natura nequit sine corpore oriri</l><l n="133">sola neque a nervis et sanguine longius esse.</l><l n="134">quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis</l><l n="135">in capite aut umeris aut imis calcibus esse</l><l n="136">posset et innasci quavis in parte soleret,</l><l n="137">tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.</l><l n="138">quod quoniam nostro quoque constat corpore certum</l><l n="139">dispositumque videtur ubi esse et crescere possit</l><l n="140">seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum</l><l n="141">totum posse extra corpus formamque animalem</l><l n="142">putribus in glebis terrarum aut solis in igni</l><l n="143">aut in aqua durare aut altis aetheris oris.</l><l n="144">haud igitur constant divino praedita sensu,</l><l n="145">quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.</l><milestone unit="card" n="146"/><l n="146">Illud item non est ut possis credere, sedes</l><l n="147">esse deum sanctas in mundi partibus ullis.</l><l n="148">tenvis enim natura deum longeque remota</l><l n="149">sensibus ab nostris animi vix mente videtur;</l><l n="150">quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,</l><l n="151">tactile nil nobis quod sit contingere debet;</l><l n="152">tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.</l><l n="153">quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse</l><l n="154">dissimiles debent, tenues de corpore eorum;</l><l n="155">quae tibi posterius largo sermone probabo.</l><l n="156">Dicere porro hominum causa voluisse parare</l><l n="157">praeclaram mundi naturam proptereaque</l><l n="158">adlaudabile opus divom laudare decere</l><l n="159">aeternumque putare atque inmortale futurum,</l><l n="160">nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta</l><l n="161">gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,</l><l n="162">sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam</l><l n="163">nec verbis vexare et ab imo evertere summa,</l><l n="164"> cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,</l><l n="165">desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis</l><l n="166">gratia nostra queat largirier emolumenti,</l><l n="167">ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?</l><l n="168">quidve novi potuit tanto post ante quietos</l><l n="169">inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?</l><l n="170">nam gaudere novis rebus debere videtur</l><l n="171">cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri</l><l n="172">tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,</l><l n="173">quid potuit novitatis amorem accendere tali?</l><l n="174">quidve mali fuerat nobis non esse creatis?</l><l n="175">an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,</l><l n="176">donec diluxit rerum genitalis origo?</l><l n="177">natus enim debet qui cumque est velle manere</l><l n="178">in vita, donec retinebit blanda voluptas;</l><l n="179">qui numquam vero vitae gustavit amorem</l><l n="180">nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?</l><l n="181">exemplum porro gignundis rebus et ipsa</l><l n="182">notities hominum divis unde insita primum est,</l><l n="183">quid vellent facere ut scirent animoque viderent,</l><l n="184">quove modost umquam vis cognita principiorum</l><l n="185">quidque inter sese permutato ordine possent.</l><l n="186">si non ipsa dedit speciem natura creandi?</l><l n="187">namque ita multa modis multis primordia rerum</l><l n="188">ex infinito iam tempore percita plagis</l><l n="189">ponderibusque suis consuerunt concita ferri</l><l n="190">omnimodisque coire atque omnia pertemptare,</l><l n="191">quae cumque inter se possint congressa creare,</l><l n="192">ut non sit mirum, si in talis disposituras</l><l n="193">deciderunt quoque et in talis venere meatus,</l><l n="194">qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.</l><milestone unit="card" n="195"/><l n="195">Quod <del>si</del> iam rerum ignorem primordia quae sint,</l><l n="196">hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim</l><l n="197">confirmare aliisque ex rebus reddere multis,</l><l n="198">nequaquam nobis divinitus esse paratam</l><l n="199">naturam rerum: tanta stat praedita culpa.</l><l n="200">principio quantum caeli tegit impetus ingens,</l><l n="201">inde avidam partem montes silvaeque ferarum</l><l n="202">possedere, tenent rupes vastaeque paludes</l><l n="203">et mare, quod late terrarum distinet oras.</l><l n="204">inde duas porro prope partis fervidus ardor</l><l n="205">adsiduusque geli casus mortalibus aufert.</l><l n="206">quod super est arvi, tamen id natura sua vi</l><l n="207">sentibus obducat, ni vis humana resistat</l><l n="208">vitai causa valido consueta bidenti</l><l n="209">ingemere et terram pressis proscindere aratris.</l><l n="210">si non fecundas vertentes vomere glebas</l><l n="211">terraique solum subigentes cimus ad ortus.</l><l n="212">sponte sua nequeant liquidas existere in auras.</l><l n="213">et tamen inter dum magno quaesita labore</l><l n="214">cum iam per terras frondent atque omnia florent,</l><l n="215">aut nimiis torret fervoribus aetherius sol</l><l n="216">aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae</l><l n="217">flabraque ventorum violento turbine vexant.</l><l n="218">praeterea genus horriferum natura ferarum</l><l n="219"> humanae genti infestum terraque marique</l><l n="220">cur alit atque auget? cur anni tempora morbos</l><l n="221">adportant? quare mors inmatura vagatur?</l><l n="222">tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis</l><l n="223">navita, nudus humi iacet infans indigus omni</l><l n="224">vitali auxilio, cum primum in luminis oras</l><l n="225">nixibus ex alvo matris natura profudit,</l><l n="226">vagituque locum lugubri complet, ut aequumst</l><l n="227">cui tantum in vita restet transire malorum.</l><l n="228">at variae crescunt pecudes armenta feraeque</l><l n="229">nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast</l><l n="230">almae nutricis blanda atque infracta loquella</l><l n="231">nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,</l><l n="232">denique non armis opus est, non moenibus altis,</l><l n="233">qui sua tutentur, quando omnibus omnia large</l><l n="234">tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.</l><milestone unit="card" n="235"/><l n="235">Principio quoniam terrai corpus et umor</l><l n="236">aurarumque leves animae calidique vapores,</l><l n="237">e quibus haec rerum consistere summa videtur,</l><l n="238">omnia nativo ac mortali corpore constant,</l><l n="239">debet eodem omnis mundi natura putari.</l><l n="240">quippe etenim, quorum partis et membra videmus</l><l n="241">corpore nativo mortalibus esse figuris,</l><l n="242">haec eadem ferme mortalia cernimus esse</l><l n="243">et nativa simul. qua propter maxima mundi</l><l n="244">cum videam membra ac partis consumpta regigni,</l><l n="245">scire licet caeli quoque item terraeque fuisse</l><l n="246">principiale aliquod tempus clademque futuram.</l><l n="247">Illud in his rebus ne corripuisse rearis</l><l n="248">me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi</l><l n="249">esse neque umorem dubitavi aurasque perire</l><l n="250">atque eadem gigni rursusque augescere dixi.</l><l n="251">principio pars terrai non nulla, perusta</l><l n="252">solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,</l><l n="253">pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,</l><l n="254">quas validi toto dispergunt <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> venti.</l><l n="255">pars etiam glebarum ad diluviem revocatur</l><l n="256">imbribus et ripas radentia flumina rodunt.</l><l n="257">praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,</l><l n="258">redditur; et quoniam dubio procul esse videtur</l><l n="259">omniparens eadem rerum commune sepulcrum.</l><l n="260">ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.</l><milestone unit="card" n="261"/><l n="261">Quod super est, umore novo mare flumina fontes</l><l n="262">semper abundare et latices manare perennis</l><l n="263">nil opus est verbis: magnus decursus aquarum</l><l n="264">undique declarat. sed primum quicquid aquai</l><l n="265">tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,</l><l n="266">partim quod validi verrentes aequora venti</l><l n="267">deminuunt radiisque retexens aetherius sol,</l><l n="268">partim quod supter per terras diditur omnis;</l><l n="269">percolatur enim virus retroque remanat</l><l n="270">materies umoris et ad caput amnibus omnis</l><l n="271">convenit, inde super terras fluit agmine dulci</l><l n="272">qua via secta semel liquido pede detulit undas.</l><milestone unit="card" n="273"/><l n="273"><choice><reg>Aera</reg><orig>Aëra</orig></choice> nunc igitur dicam, qui corpore toto</l><l n="274"> innumerabiliter privas mutatur in horas.</l><l n="275">semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne</l><l n="276"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> in magnum fertur mare; qui nisi contra</l><l n="277">corpora retribuat rebus recreetque fluentis,</l><l n="278">omnia iam resoluta forent et in <choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> versa.</l><l n="279">haut igitur cessat gigni de rebus et in res</l><l n="280">reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.</l><milestone unit="card" n="281"/><l n="281">Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,</l><l n="282">inrigat adsidue caelum candore recenti</l><l n="283">suppeditatque novo confestim lumine lumen.</l><l n="284">nam primum quicquid fulgoris disperit ei,</l><l n="285">quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,</l><l n="286">quod simul ac primum nubes succedere soli</l><l n="287">coepere et radios inter quasi rumpere lucis,</l><l n="288">extemplo inferior pars horum disperit omnis</l><l n="289">terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;</l><l n="290">ut noscas splendore novo res semper egere</l><l n="291">et primum iactum fulgoris quemque perire</l><l n="292">nec ratione alia res posse in sole videri,</l><l n="293">perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.</l><l n="294">quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,</l><l n="295">lumina, pendentes lychni claraeque coruscis</l><l n="296">fulguribus pingues multa caligine taedae</l><l n="297">consimili properant ratione, ardore ministro,</l><l n="298">suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,</l><l n="299">instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:</l><l n="300">usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei</l><l n="301">exitium celeri celeratur origine flammae.</l><l n="302">sic igitur solem lunam stellasque putandum</l><l n="303">ex alio atque alio lucem iactare subortu</l><l n="304">et primum quicquid flammarum perdere semper,</l><l n="305">inviolabilia haec ne credas forte vigere.</l><milestone unit="card" n="306"/><l n="306">Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,</l><l n="307">non altas turris ruere et putrescere saxa,</l><l n="308">non delubra deum simulacraque fessa fatisci</l><l n="309">nec sanctum numen fati protollere finis</l><l n="310">posse neque adversus naturae foedera niti?</l><l n="311">denique non monimenta virum dilapsa videmus,</l><l n="312"><del>quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,</del></l><l n="313">non ruere avolsos silices a montibus altis</l><l n="314">nec validas aevi vires perferre patique</l><l n="315">finiti? neque enim caderent avolsa repente,</l><l n="316">ex infinito quae tempore pertolerassent</l><l n="317">omnia tormenta aetatis, privata fragore.</l><milestone unit="card" n="318"/><l n="318">Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne</l><l n="319">continet amplexu terram: si procreat ex se</l><l n="320">omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,</l><l n="321">totum nativum mortali corpore constat.</l><l n="322">nam quod cumque alias ex se res auget alitque,</l><l n="323">deminui debet, recreari, cum recipit res.</l><milestone unit="card" n="324"/><l n="324">Praeterea si nulla fuit genitalis origo</l><l n="325">terrarum et caeli semperque aeterna fuere,</l><l n="326">cur supera bellum Thebanum et funera Troiae</l><l n="327">non alias alii quoque res cecinere <choice><reg>poetae</reg><orig>poëtae</orig></choice>?</l><l n="328">quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam</l><l n="329"> aeternis famae monimentis insita florent?</l><l n="330">verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque</l><l n="331">naturast mundi neque pridem exordia cepit.</l><l n="332">quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,</l><l n="333">nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt</l><l n="334">multa, modo organici melicos peperere sonores,</l><l n="335">denique natura haec rerum ratioque repertast</l><l n="336">nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus</l><l n="337">nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.</l><l n="338">Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,</l><l n="339">sed periise hominum torrenti saecla vapore,</l><l n="340">aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,</l><l n="341">aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces</l><l n="342">per terras amnes atque oppida coperuisse.</l><l n="343">tanto quique magis victus fateare necessest</l><l n="344">exitium quoque terrarum caelique futurum;</l><l n="345">nam cum res tantis morbis tantisque periclis</l><l n="346">temptarentur, ibi si tristior incubuisset</l><l n="347">causa, darent late cladem magnasque ruinas.</l><l n="348">nec ratione alia mortales esse videmur,</l><l n="349">inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem</l><l n="350">atque illi quos a vita natura removit.</l><milestone unit="card" n="351"/><l n="351">Praeterea quae cumque manent aeterna necessust</l><l n="352">aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus</l><l n="353">nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas</l><l n="354">dissociare intus partis, ut materiai</l><l n="355">corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,</l><l n="356">aut ideo durare aetatem posse per omnem,</l><l n="357">plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,</l><l n="358">quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,</l><l n="359">aut etiam quia nulla loci sit copia circum,</l><l n="360">quo quasi res possint discedere dissoluique,</l><l n="361">sicut summarum summa est aeterna, neque extra</l><l n="362">qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae</l><l n="363">possint incidere et valida dissolvere plaga.</l><l n="364">at neque, uti docui, solido cum corpore mundi</l><l n="365">naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,</l><l n="366">nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,</l><l n="367">ex infinito quae possint forte coorta</l><l n="368">corruere hanc rerum violento turbine summam</l><l n="369">aut aliam quamvis cladem inportare pericli,</l><l n="370">nec porro natura loci spatiumque profundi</l><l n="371">deficit, exspargi quo possint moenia mundi,</l><l n="372">aut alia quavis possunt vi pulsa perire.</l><l n="373">haut igitur leti praeclusa est ianua caelo</l><l n="374">nec soli terraeque neque altis aequoris undis,</l><l n="375">sed patet immani et vasto respectat hiatu.</l><l n="376">quare etiam nativa necessumst confiteare</l><l n="377">haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,</l><l n="378">ex infinito iam tempore adhuc potuissent</l><l n="379">inmensi validas aevi contemnere vires.</l><milestone unit="card" n="380"/><l n="380">Denique tantopere inter se cum maxima mundi</l><l n="381">pugnent membra, pio nequaquam concita bello,</l><l n="382">nonne vides aliquam longi certaminis ollis</l><l n="383">posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis</l><l n="384"> omnibus epotis umoribus exsuperarint?</l><l n="385">quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;</l><l n="386">tantum suppeditant amnes ultraque minantur</l><l n="387">omnia diluviare ex alto gurgite ponti:</l><l n="388">ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti</l><l n="389">deminuunt radiisque retexens aetherius sol,</l><l n="390">et siccare prius confidunt omnia posse</l><l n="391">quam liquor incepti possit contingere finem.</l><l n="392">tantum spirantes aequo certamine bellum</l><l n="393">magnis <del>inter se</del> de rebus cernere certant,</l><l n="394">cum semel interea fuerit superantior ignis</l><l n="395">et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.</l><l n="396">ignis enim superavit et ambiens multa perussit,</l><l n="397">avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum</l><l n="398">aethere raptavit toto terrasque per omnis.</l><l n="399">at pater omnipotens ira tum percitus acri</l><l n="400">magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu</l><l n="401">deturbavit equis in terram, Solque cadenti</l><l n="402">obvius aeternam succepit lampada mundi</l><l n="403">disiectosque redegit equos iunxitque trementis,</l><l n="404">inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,</l><l n="405">scilicet ut veteres Graium cecinere <choice><reg>poetae</reg><orig>poëtae</orig></choice>.</l><l n="406">quod procul a vera nimis est ratione repulsum.</l><l n="407">ignis enim superare potest ubi materiai</l><l n="408">ex infinito sunt corpora plura coorta;</l><l n="409">inde cadunt vires aliqua ratione revictae,</l><l n="410">aut pereunt res exustae torrentibus auris.</l><l n="411">umor item quondam coepit superare coortus,</l><l n="412">ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;</l><l n="413">inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,</l><l n="414">ex infinito fuerat quae cumque coorta,</l><l n="415">constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.</l><milestone unit="card" n="416"/><l n="416">Sed quibus ille modis coniectus materiai</l><l n="417">fundarit terram et caelum pontique profunda,</l><l n="418">solis lunai cursus, ex ordine ponam.</l><l n="419">nam certe neque consilio primordia rerum</l><l n="420">ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt</l><l n="421">nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;</l><l n="422">sed quia multa modis multis primordia rerum</l><l n="423">ex infinito iam tempore percita plagis</l><l n="424">ponderibusque suis consuerunt concita ferri</l><l n="425">omnimodisque coire atque omnia pertemptare,</l><l n="426">quae cumque inter se possent congressa creare,</l><l n="427">propterea fit uti magnum volgata per aevom</l><l n="428">omnigenus coetus et motus experiundo</l><l n="429">tandem conveniant ea quae coniecta repente</l><l n="430">magnarum rerum fiunt exordia saepe,</l><l n="431">terrai maris et caeli generisque animantum.</l><milestone unit="card" n="432"/><l n="432">Hic neque tum solis rota cerni lumine largo</l><l n="433">altivolans poterat nec magni sidera mundi</l><l n="434">nec mare nec caelum nec denique terra neque <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="435">nec similis nostris rebus res ulla videri,</l><l n="436">sed nova tempestas quaedam molesque coorta.</l><l n="437">diffugere inde loci partes coepere paresque</l><l n="438">cum paribus iungi res et discludere mundum</l><l n="439"> membraque dividere et magnas disponere partes</l><l n="440">omnigenis e principiis, discordia quorum</l><l n="441">intervalla vias conexus pondera plagas</l><l n="442">concursus motus turbabat proelia miscens</l><l n="443">propter dissimilis formas variasque figuras,</l><l n="444">quod non omnia sic poterant coniuncta manere</l><l n="445">nec motus inter sese dare convenientis,</l><l n="446">hoc est, a terris altum secernere caelum,</l><l n="447">et sorsum mare, uti secreto umore pateret,</l><l n="448">seorsus item puri secretique aetheris ignes.</l><milestone unit="card" n="449"/><l n="449">Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,</l><l n="450">propterea quod erant gravia et perplexa, coibant</l><l n="451">in medio atque imas capiebant omnia sedes;</l><l n="452">quae quanto magis inter se perplexa coibant,</l><l n="453">tam magis expressere ea quae mare sidera solem</l><l n="454">lunamque efficerent et magni moenia mundi;</l><l n="455">omnia enim magis haec e levibus atque rutundis</l><l n="456">seminibus multoque minoribus sunt elementis</l><l n="457">quam tellus. ideo per rara foramina terrae</l><l n="458">partibus erumpens primus se sustulit aether</l><l n="459">ignifer et multos secum levis abstulit ignis,</l><l n="460">non alia longe ratione ac saepe videmus,</l><l n="461">aurea cum primum gemmantis rore per herbas</l><l n="462">matutina rubent radiati lumina solis</l><l n="463">exhalantque lacus nebulam fluviique perennes</l><l n="464">ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;</l><l n="465">omnia quae sursum cum conciliantur, in alto</l><l n="466">corpore concreto subtexunt nubila caelum.</l><l n="467">sic igitur tum se levis ac diffusilis aether</l><l n="468">corpore concreto circum datus undique saepsit</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>