<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.1384-6.96</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.1384-6.96</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="1384">inde minutatim dulcis didicere querellas,</l><l n="1385">tibia quas fundit digitis pulsata canentum,</l><l n="1386">avia per nemora ac silvas saltusque reperta,</l><l n="1387">per loca pastorum deserta atque otia dia.</l><l n="1388"><del>sic unum quicquid paulatim protrahit aetas</del></l><l n="1389"><del>in medium ratioque in luminis eruit oras.</del></l><l n="1390">haec animos ollis mulcebant atque iuvabant</l><l n="1391">cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.</l><l n="1392">saepe itaque inter se prostrati in gramine molli</l><l n="1393">propter aquae rivom sub ramis arboris altae.</l><l n="1394">non magnis opibus iucunde corpora habebant,</l><l n="1395">praesertim cum tempestas ridebat et anni</l><l n="1396">tempora pingebant viridantis floribus herbas.</l><l n="1397">tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni</l><l n="1398">consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.</l><l n="1399">tum caput atque umeros plexis redimire coronis</l><l n="1400">floribus et foliis lascivia laeta movebat,</l><l n="1401">atque extra numerum procedere membra moventes</l><l n="1402">duriter et duro terram pede pellere matrem;</l><l n="1403">unde oriebantur risus dulcesque cachinni,</l><l n="1404">omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.</l><l n="1405">et vigilantibus hinc aderant solacia somno</l><l n="1406">ducere multimodis voces et flectere cantus</l><l n="1407">et supera calamos unco percurrere labro;</l><l n="1408">unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.</l><l n="1409">et numerum servare genus didicere, neque hilo</l><l n="1410">maiore interea capiunt dulcedine fructum</l><l n="1411">quam silvestre genus capiebat terrigenarum.</l><l n="1412">nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante</l><l n="1413">suavius, in primis placet et pollere videtur,</l><l n="1414">posteriorque fere melior res illa reperta</l><l n="1415">perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.</l><milestone unit="card" n="1416"/><l n="1416">sic odium coepit glandis, sic illa relicta</l><l n="1417">strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.</l><l n="1418">pellis item cecidit vestis contempta ferina;</l><l n="1419">quam reor invidia tali tunc esse repertam,</l><l n="1420">ut letum insidiis qui gessit primus obiret,</l><l n="1421">et tamen inter eos distractam sanguine multo</l><l n="1422">disperiise neque in fructum convertere quisse.</l><l n="1423">tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis</l><l n="1424">exercent hominum vitam belloque fatigant;</l><l n="1425">quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.</l><l n="1426">frigus enim nudos sine pellibus excruciabat</l><l n="1427">terrigenas; at nos nil laedit veste carere</l><l n="1428">purpurea atque auro signisque ingentibus apta,</l><l n="1429">dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.</l><l n="1430">Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat</l><l n="1431">semper et <del>in</del> curis consumit inanibus aevom,</l><l n="1432">ni mirum quia non cognovit quae sit habendi</l><l n="1433">finis et omnino quoad crescat vera voluptas;</l><l n="1434">idque minutatim vitam provexit in altum</l><l n="1435">et belli magnos commovit funditus aestus.</l><milestone unit="card" n="1436"/><l n="1436">at vigiles mundi magnum versatile templum</l><l n="1437">sol et luna suo lustrantes lumine circum</l><l n="1438">perdocuere homines annorum tempora verti</l><l n="1439">et certa ratione geri rem atque ordine certo.</l><l n="1440">Iam validis saepti degebant turribus aevom,</l><l n="1441">et divisa colebatur discretaque tellus,</l><l n="1442">tum mare velivolis florebat navibus ponti,</l><l n="1443">auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,</l><l n="1444">carminibus cum res gestas coepere <choice><reg>poetae</reg><orig>poëtae</orig></choice></l><l n="1445">tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.</l><l n="1446">propterea quid sit prius actum respicere aetas</l><l n="1447">nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.</l><l n="1448">Navigia atque agri culturas moenia leges</l><l n="1449">arma vias vestes <del>et</del> cetera de genere horum,</l><l n="1450">praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,</l><l n="1451">carmina, picturas et daedala signa polita</l><l n="1452">usus et impigrae simul experientia mentis</l><l n="1453">paulatim docuit pedetemptim progredientis.</l><l n="1454">sic unum quicquid paulatim protrahit aetas</l><l n="1455">in medium ratioque in luminis erigit oras;</l><l n="1456">namque alid ex alio clarescere corde videbant,</l><l n="1457">artibus ad summum donec venere cacumen.</l></div><div type="textpart" subtype="book" n="6"><head>Liber Sextus</head><milestone unit="card" n="1"/><l n="1">Primae frugiparos fetus mortalibus aegris</l><l n="2">dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae</l><l n="3">et recreaverunt vitam legesque rogarunt</l><l n="4">et primae dederunt solacia dulcia vitae,</l><l n="5">cum genuere virum tali cum corde repertum,</l><l n="6">omnia veridico qui quondam ex ore profudit;</l><l n="7">cuius et extincti propter divina reperta</l><l n="8">divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.</l><l n="9">nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus</l><l n="10">omnia iam ferme mortalibus esse parata</l><l n="11">et, pro quam possent, vitam consistere tutam,</l><l n="12">divitiis homines et honore et laude potentis</l><l n="13">affluere atque bona gnatorum excellere fama,</l><l n="14">nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,</l><l n="15">atque animi ingratis vitam vexare sine ulla</l><l n="16">pausa atque infestis cogi saevire querellis,</l><l n="17">intellegit ibi vitium vas efficere ipsum</l><l n="18">omniaque illius vitio corrumpier intus,</l><l n="19">quae conlata foris et commoda cumque venirent;</l><l n="20">partim quod fluxum pertusumque esse videbat,</l><l n="21">ut nulla posset ratione explerier umquam,</l><l n="22">partim quod taetro quasi conspurcare sapore</l><l n="23">omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.</l><l n="24">veridicis igitur purgavit pectora dictis</l><l n="25">et finem statuit cuppedinis atque timoris</l><l n="26">exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,</l><l n="27">quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo</l><l n="28">qua possemus ad id recto contendere cursu,</l><l n="29">quidve mali foret in rebus mortalibus passim,</l><l n="30">quod fieret naturali varieque volaret</l><l n="31">seu casu seu vi, quod sic natura parasset,</l><l n="32">et quibus e portis occurri cuique deceret,</l><l n="33">et genus humanum frustra plerumque probavit</l><l n="34">volvere curarum tristis in pectore fluctus.</l><l n="35">nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis</l><l n="36">in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus</l><l n="37">inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam</l><l n="38">quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.</l><l n="39">hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest</l><l n="40">non radii solis nec lucida tela diei</l><l n="41">discutiant, sed naturae species ratioque.</l><l n="42">quo magis inceptum pergam pertexere dictis.</l><milestone unit="card" n="43"/><l n="43">Et quoniam docui mundi mortalia templa</l><l n="44">esse <del>et</del> nativo consistere corpore caelum,</l><l n="45">et quae cumque in eo fiunt fierique necessest</l><l n="46">pleraque dissolui, qui restant percipe porro,</l><l n="47">quandoquidem semel insignem conscendere currum</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="48">tu mihi supremae praescripta ad candida callis</l><l n="49">currenti spatium praemonstra, callida musa</l><l n="50">Calliope, requies hominum divomque voluptas,</l><l n="51">te duce ut insigni capiam cum laude coronam.</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="52"> ventorum existant, placentur <del>ut</del> omnia rursum</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="53">quae fuerint, sint placato conversa furore.</l><l n="54">cetera quae fieri in terris caeloque tuentur</l><l n="55">mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe</l><l n="56">et faciunt animos humilis formidine divom</l><l n="57">depressosque premunt ad terram propterea quod</l><l n="58">ignorantia causarum conferre deorum</l><l n="59">cogit ad imperium res et concedere regnum.</l><l n="60"><del>quorum operum causas nulla ratione videre</del></l><l n="61"><del>possunt ac fieri divino numine rentur.</del></l><l n="62">nam bene qui didicere deos securum agere aevom,</l><l n="63">si tamen interea mirantur qua ratione</l><l n="64">quaeque geri possint, praesertim rebus in illis</l><l n="65">quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,</l><l n="66">rursus in antiquas referuntur religionis</l><l n="67">et dominos acris adsciscunt, omnia posse</l><l n="68">quos miseri credunt, ignari quid queat esse,</l><l n="69">quid nequeat, finita potestas denique cuique</l><l n="70">qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;</l><l n="71">quo magis errantes caeca ratione feruntur.</l><l n="72">quae nisi respuis ex animo longeque remittis</l><l n="73">dis indigna putare alienaque pacis eorum,</l><l n="74">delibata deum per te tibi numina sancta</l><l n="75">saepe oberunt; non quo violari summa deum vis</l><l n="76">possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,</l><l n="77">sed quia tute tibi placida cum pace quietos</l><l n="78">constitues magnos irarum volvere fluctus,</l><l n="79">nec delubra deum placido cum pectore adibis,</l><l n="80">nec de corpore quae sancto simulacra feruntur</l><l n="81">in mentes hominum divinae nuntia formae,</l><l n="82">suscipere haec animi tranquilla pace valebis.</l><l n="83">inde videre licet qualis iam vita sequatur.</l><l n="84">quam quidem ut a nobis ratio verissima longe</l><l n="85">reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,</l><l n="86">multa tamen restant et sunt ornanda politis</l><l n="87">versibus; est ratio caeli<add>QUE igni</add>sque tenenda,</l><l n="88">sunt tempestates et fulmina clara canenda,</l><l n="89">quid faciant et qua de causa cumque ferantur;</l><l n="90">ne trepides caeli divisis partibus amens,</l><l n="91">unde volans ignis pervenerit aut in utram se</l><l n="92">verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta</l><l n="93">insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.</l><l n="94"><del>quorum operum causas nulla ratione videre</del></l><l n="95"><del>possunt ac fieri divino numine rentur.</del></l><milestone unit="card" n="96"/><l n="96">Principio tonitru quatiuntur caerula caeli</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>