<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.1239-6.306</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.1239-6.306</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="1239">atque potestatis magnas mirasque relinquunt</l><l n="1240">in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?</l><milestone unit="card" n="1241"/><l n="1241">Quod super est, ae<del>s at</del>que aurum ferrumque repertumst</l><l n="1242">et simul argenti pondus plumbique potestas,</l><l n="1243">ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat</l><l n="1244">montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,</l><l n="1245">sive quod inter se bellum silvestre gerentes</l><l n="1246">hostibus intulerant ignem formidinis ergo,</l><l n="1247">sive quod inducti terrae bonitate volebant</l><l n="1248">pandere agros pinguis et pascua reddere rura,</l><l n="1249">sive feras interficere et ditescere praeda;</l><l n="1250">nam fovea atque igni prius est venarier ortum</l><l n="1251">quam saepire plagis saltum canibusque ciere.</l><l n="1252">quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor</l><l n="1253">horribili sonitu silvas exederat altis</l><l n="1254">a radicibus et terram percoxerat igni,</l><l n="1255">manabat venis ferventibus in loca terrae</l><l n="1256">concava conveniens argenti rivus et auri,</l><l n="1257">aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant</l><l n="1258">posterius claro in terra splendere colore,</l><l n="1259">tollebant nitido capti levique lepore,</l><l n="1260">et simili formata videbant esse figura</l><l n="1261">atque lacunarum fuerant vestigia cuique.</l><l n="1262">tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore</l><l n="1263"> quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,</l><l n="1264">et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse</l><l n="1265">mucronum duci fastigia procudendo,</l><l n="1266">ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint</l><l n="1267">materiemque dolare et levia radere tigna</l><l n="1268">et terebrare etiam ac pertundere perque forare.</l><l n="1269">nec minus argento facere haec auroque parabant</l><l n="1270">quam validi primum violentis viribus aeris,</l><l n="1271">ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas</l><l n="1272">nec poterant pariter durum sufferre laborem.</l><l n="1273">nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat</l><l n="1274">propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;</l><l n="1275">nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.</l><l n="1276">sic volvenda aetas commutat tempora rerum.</l><l n="1277">quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;</l><l n="1278">porro aliud succedit et <del>e</del> contemptibus exit</l><l n="1279">inque dies magis adpetitur floretque repertum</l><l n="1280">laudibus et miro est mortalis inter honore.</l><milestone unit="card" n="1281"/><l n="1281">Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta</l><l n="1282">sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.</l><l n="1283">arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt</l><l n="1284">et lapides et item silvarum fragmina rami</l><l n="1285">et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.</l><l n="1286">posterius ferri vis est aerisque reperta.</l><l n="1287">et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,</l><l n="1288">quo facilis magis est natura et copia maior.</l><l n="1289">aere solum terrae tractabant, aereque belli</l><l n="1290">miscebant fluctus et vulnera vasta serebant</l><l n="1291">et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis</l><l n="1292">omnia cedebant armatis nuda et inerma.</l><l n="1293">inde minutatim processit ferreus ensis</l><l n="1294">versaque in obprobrium species est falcis ahenae,</l><l n="1295">et ferro coepere solum proscindere terrae</l><l n="1296">exaequataque sunt creperi certamina belli.</l><l n="1297">et prius est armatum in equi conscendere costas</l><l n="1298">et moderarier hunc frenis dextraque vigere</l><l n="1299">quam biiugo curru belli temptare pericla.</l><l n="1300">et biiugo prius est quam bis coniungere binos</l><l n="1301">et quam falciferos armatum escendere currus.</l><l n="1302">inde boves Lucas turrito corpore, tetras,</l><l n="1303">anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni</l><l n="1304">sufferre et magnas Martis turbare catervas.</l><l n="1305">sic alid ex alio peperit discordia tristis,</l><l n="1306">horribile humanis quod gentibus esset in armis,</l><l n="1307">inque dies belli terroribus addidit augmen.</l><milestone unit="card" n="1308"/><l n="1308">Temptarunt etiam tauros in moenere belli</l><l n="1309">expertique sues saevos sunt mittere in hostis.</l><l n="1310">et validos partim prae se misere leones</l><l n="1311">cum doctoribus armatis saevisque magistris,</l><l n="1312">qui moderarier his possent vinclisque tenere,</l><l n="1313">ne quiquam, quoniam permixta caede calentes</l><l n="1314">turbabant saevi nullo discrimine turmas,</l><l n="1315">terrificas capitum quatientis undique cristas,</l><l n="1316">nec poterant equites fremitu perterrita equorum</l><l n="1317">pectora mulcere et frenis convertere in hostis.</l><l n="1318"> inritata leae iaciebant corpora saltu</l><l n="1319">undique et adversum venientibus ora patebant</l><l n="1320">et nec opinantis a tergo deripiebant</l><l n="1321">deplexaeque dabant in terram volnere victos,</l><l n="1322">morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.</l><l n="1323">iactabantque suos tauri pedibusque terebant</l><l n="1324">et latera ac ventres hauribant supter equorum</l><l n="1325">cornibus et terram minitanti mente ruebant.</l><l n="1326">et validis socios caedebant dentibus apri</l><l n="1327">tela infracta suo tinguentes sanguine saevi</l><l n="1328"><del>in se fracta suo tinguentes sanguine tela,</del></l><l n="1329">permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.</l><l n="1330">nam transversa feros exibant dentis adactus</l><l n="1331">iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,</l><l n="1332">ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres</l><l n="1333">concidere atque gravi terram consternere casu.</l><l n="1334">si quos ante domi domitos satis esse putabant,</l><l n="1335">effervescere cernebant in rebus agundis</l><l n="1336">volneribus clamore fuga terrore tumultu,</l><l n="1337">nec poterant ullam partem redducere eorum;</l><l n="1338">diffugiebat enim varium genus omne ferarum,</l><l n="1339">ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae</l><l n="1340">diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.</l><l n="1341">Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;</l><l n="1342">quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,</l><l n="1343">qui numero diffidebant armisque vacabant,</l><l n="1344">si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante</l><l n="1345">non quierint animo praesentire atque videre,</l><l n="1346">quam commune malum fieret foedumque, futurum.</l><l n="1347">et magis id possis factum contendere in omni</l><l n="1348">in variis mundis varia ratione creatis,</l><l n="1349">quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.</l><milestone unit="card" n="1350"/><l n="1350">Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.</l><l n="1351">textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,</l><l n="1352">nec ratione alia possunt tam levia gigni</l><l n="1353">insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.</l><l n="1354">et facere ante viros lanam natura <choice><reg>coegit</reg><orig>coëgit</orig></choice></l><l n="1355">quam muliebre genus; nam longe praestat in arte</l><l n="1356">et sollertius est multo genus omne virile;</l><l n="1357">agricolae donec vitio vertere severi,</l><l n="1358">ut muliebribus id manibus concedere vellent</l><l n="1359">atque ipsi pariter durum sufferre laborem</l><l n="1360">atque opere in duro durarent membra manusque.</l><milestone unit="card" n="1361"/><l n="1361">At specimen sationis et insitionis origo</l><l n="1362">ipsa fuit rerum primum natura creatrix,</l><l n="1363">arboribus quoniam bacae glandesque caducae</l><l n="1364">tempestiva dabant pullorum examina supter;</l><l n="1365">unde etiam libitumst stirpis committere ramis</l><l n="1366">et nova defodere in terram virgulta per agros.</l><l n="1367">inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli</l><l n="1368">temptabant fructusque feros mansuescere terra</l><l n="1369">cernebant indulgendo blandeque colendo.</l><l n="1370">inque dies magis in montem succedere silvas</l><l n="1371">cogebant infraque locum concedere cultis,</l><l n="1372">prata lacus rivos segetes vinetaque laeta</l><l n="1373"> collibus et campis ut haberent, atque olearum</l><l n="1374">caerula distinguens inter plaga currere posset</l><l n="1375">per tumulos et convallis camposque profusa;</l><l n="1376">ut nunc esse vides vario distincta lepore</l><l n="1377">omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant</l><l n="1378">arbustisque tenent felicibus opsita circum.</l><milestone unit="card" n="1379"/><l n="1379">At liquidas avium voces imitarier ore</l><l n="1380">ante fuit multo quam levia carmina cantu</l><l n="1381">concelebrare homines possent aurisque iuvare.</l><l n="1382">et zephyri cava per calamorum sibila primum</l><l n="1383">agrestis docuere cavas inflare cicutas.</l><l n="1384">inde minutatim dulcis didicere querellas,</l><l n="1385">tibia quas fundit digitis pulsata canentum,</l><l n="1386">avia per nemora ac silvas saltusque reperta,</l><l n="1387">per loca pastorum deserta atque otia dia.</l><l n="1388"><del>sic unum quicquid paulatim protrahit aetas</del></l><l n="1389"><del>in medium ratioque in luminis eruit oras.</del></l><l n="1390">haec animos ollis mulcebant atque iuvabant</l><l n="1391">cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.</l><l n="1392">saepe itaque inter se prostrati in gramine molli</l><l n="1393">propter aquae rivom sub ramis arboris altae.</l><l n="1394">non magnis opibus iucunde corpora habebant,</l><l n="1395">praesertim cum tempestas ridebat et anni</l><l n="1396">tempora pingebant viridantis floribus herbas.</l><l n="1397">tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni</l><l n="1398">consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.</l><l n="1399">tum caput atque umeros plexis redimire coronis</l><l n="1400">floribus et foliis lascivia laeta movebat,</l><l n="1401">atque extra numerum procedere membra moventes</l><l n="1402">duriter et duro terram pede pellere matrem;</l><l n="1403">unde oriebantur risus dulcesque cachinni,</l><l n="1404">omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.</l><l n="1405">et vigilantibus hinc aderant solacia somno</l><l n="1406">ducere multimodis voces et flectere cantus</l><l n="1407">et supera calamos unco percurrere labro;</l><l n="1408">unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.</l><l n="1409">et numerum servare genus didicere, neque hilo</l><l n="1410">maiore interea capiunt dulcedine fructum</l><l n="1411">quam silvestre genus capiebat terrigenarum.</l><l n="1412">nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante</l><l n="1413">suavius, in primis placet et pollere videtur,</l><l n="1414">posteriorque fere melior res illa reperta</l><l n="1415">perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.</l><milestone unit="card" n="1416"/><l n="1416">sic odium coepit glandis, sic illa relicta</l><l n="1417">strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.</l><l n="1418">pellis item cecidit vestis contempta ferina;</l><l n="1419">quam reor invidia tali tunc esse repertam,</l><l n="1420">ut letum insidiis qui gessit primus obiret,</l><l n="1421">et tamen inter eos distractam sanguine multo</l><l n="1422">disperiise neque in fructum convertere quisse.</l><l n="1423">tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis</l><l n="1424">exercent hominum vitam belloque fatigant;</l><l n="1425">quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.</l><l n="1426">frigus enim nudos sine pellibus excruciabat</l><l n="1427">terrigenas; at nos nil laedit veste carere</l><l n="1428">purpurea atque auro signisque ingentibus apta,</l><l n="1429">dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.</l><l n="1430">Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat</l><l n="1431">semper et <del>in</del> curis consumit inanibus aevom,</l><l n="1432">ni mirum quia non cognovit quae sit habendi</l><l n="1433">finis et omnino quoad crescat vera voluptas;</l><l n="1434">idque minutatim vitam provexit in altum</l><l n="1435">et belli magnos commovit funditus aestus.</l><milestone unit="card" n="1436"/><l n="1436">at vigiles mundi magnum versatile templum</l><l n="1437">sol et luna suo lustrantes lumine circum</l><l n="1438">perdocuere homines annorum tempora verti</l><l n="1439">et certa ratione geri rem atque ordine certo.</l><l n="1440">Iam validis saepti degebant turribus aevom,</l><l n="1441">et divisa colebatur discretaque tellus,</l><l n="1442">tum mare velivolis florebat navibus ponti,</l><l n="1443">auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,</l><l n="1444">carminibus cum res gestas coepere <choice><reg>poetae</reg><orig>poëtae</orig></choice></l><l n="1445">tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.</l><l n="1446">propterea quid sit prius actum respicere aetas</l><l n="1447">nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.</l><l n="1448">Navigia atque agri culturas moenia leges</l><l n="1449">arma vias vestes <del>et</del> cetera de genere horum,</l><l n="1450">praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,</l><l n="1451">carmina, picturas et daedala signa polita</l><l n="1452">usus et impigrae simul experientia mentis</l><l n="1453">paulatim docuit pedetemptim progredientis.</l><l n="1454">sic unum quicquid paulatim protrahit aetas</l><l n="1455">in medium ratioque in luminis erigit oras;</l><l n="1456">namque alid ex alio clarescere corde videbant,</l><l n="1457">artibus ad summum donec venere cacumen.</l></div><div type="textpart" subtype="book" n="6"><head>Liber Sextus</head><milestone unit="card" n="1"/><l n="1">Primae frugiparos fetus mortalibus aegris</l><l n="2">dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae</l><l n="3">et recreaverunt vitam legesque rogarunt</l><l n="4">et primae dederunt solacia dulcia vitae,</l><l n="5">cum genuere virum tali cum corde repertum,</l><l n="6">omnia veridico qui quondam ex ore profudit;</l><l n="7">cuius et extincti propter divina reperta</l><l n="8">divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.</l><l n="9">nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus</l><l n="10">omnia iam ferme mortalibus esse parata</l><l n="11">et, pro quam possent, vitam consistere tutam,</l><l n="12">divitiis homines et honore et laude potentis</l><l n="13">affluere atque bona gnatorum excellere fama,</l><l n="14">nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,</l><l n="15">atque animi ingratis vitam vexare sine ulla</l><l n="16">pausa atque infestis cogi saevire querellis,</l><l n="17">intellegit ibi vitium vas efficere ipsum</l><l n="18">omniaque illius vitio corrumpier intus,</l><l n="19">quae conlata foris et commoda cumque venirent;</l><l n="20">partim quod fluxum pertusumque esse videbat,</l><l n="21">ut nulla posset ratione explerier umquam,</l><l n="22">partim quod taetro quasi conspurcare sapore</l><l n="23">omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.</l><l n="24">veridicis igitur purgavit pectora dictis</l><l n="25">et finem statuit cuppedinis atque timoris</l><l n="26">exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,</l><l n="27">quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo</l><l n="28">qua possemus ad id recto contendere cursu,</l><l n="29">quidve mali foret in rebus mortalibus passim,</l><l n="30">quod fieret naturali varieque volaret</l><l n="31">seu casu seu vi, quod sic natura parasset,</l><l n="32">et quibus e portis occurri cuique deceret,</l><l n="33">et genus humanum frustra plerumque probavit</l><l n="34">volvere curarum tristis in pectore fluctus.</l><l n="35">nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis</l><l n="36">in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus</l><l n="37">inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam</l><l n="38">quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.</l><l n="39">hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest</l><l n="40">non radii solis nec lucida tela diei</l><l n="41">discutiant, sed naturae species ratioque.</l><l n="42">quo magis inceptum pergam pertexere dictis.</l><milestone unit="card" n="43"/><l n="43">Et quoniam docui mundi mortalia templa</l><l n="44">esse <del>et</del> nativo consistere corpore caelum,</l><l n="45">et quae cumque in eo fiunt fierique necessest</l><l n="46">pleraque dissolui, qui restant percipe porro,</l><l n="47">quandoquidem semel insignem conscendere currum</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="48">tu mihi supremae praescripta ad candida callis</l><l n="49">currenti spatium praemonstra, callida musa</l><l n="50">Calliope, requies hominum divomque voluptas,</l><l n="51">te duce ut insigni capiam cum laude coronam.</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="52"> ventorum existant, placentur <del>ut</del> omnia rursum</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="53">quae fuerint, sint placato conversa furore.</l><l n="54">cetera quae fieri in terris caeloque tuentur</l><l n="55">mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe</l><l n="56">et faciunt animos humilis formidine divom</l><l n="57">depressosque premunt ad terram propterea quod</l><l n="58">ignorantia causarum conferre deorum</l><l n="59">cogit ad imperium res et concedere regnum.</l><l n="60"><del>quorum operum causas nulla ratione videre</del></l><l n="61"><del>possunt ac fieri divino numine rentur.</del></l><l n="62">nam bene qui didicere deos securum agere aevom,</l><l n="63">si tamen interea mirantur qua ratione</l><l n="64">quaeque geri possint, praesertim rebus in illis</l><l n="65">quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,</l><l n="66">rursus in antiquas referuntur religionis</l><l n="67">et dominos acris adsciscunt, omnia posse</l><l n="68">quos miseri credunt, ignari quid queat esse,</l><l n="69">quid nequeat, finita potestas denique cuique</l><l n="70">qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;</l><l n="71">quo magis errantes caeca ratione feruntur.</l><l n="72">quae nisi respuis ex animo longeque remittis</l><l n="73">dis indigna putare alienaque pacis eorum,</l><l n="74">delibata deum per te tibi numina sancta</l><l n="75">saepe oberunt; non quo violari summa deum vis</l><l n="76">possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,</l><l n="77">sed quia tute tibi placida cum pace quietos</l><l n="78">constitues magnos irarum volvere fluctus,</l><l n="79">nec delubra deum placido cum pectore adibis,</l><l n="80">nec de corpore quae sancto simulacra feruntur</l><l n="81">in mentes hominum divinae nuntia formae,</l><l n="82">suscipere haec animi tranquilla pace valebis.</l><l n="83">inde videre licet qualis iam vita sequatur.</l><l n="84">quam quidem ut a nobis ratio verissima longe</l><l n="85">reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,</l><l n="86">multa tamen restant et sunt ornanda politis</l><l n="87">versibus; est ratio caeli<add>QUE igni</add>sque tenenda,</l><l n="88">sunt tempestates et fulmina clara canenda,</l><l n="89">quid faciant et qua de causa cumque ferantur;</l><l n="90">ne trepides caeli divisis partibus amens,</l><l n="91">unde volans ignis pervenerit aut in utram se</l><l n="92">verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta</l><l n="93">insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.</l><l n="94"><del>quorum operum causas nulla ratione videre</del></l><l n="95"><del>possunt ac fieri divino numine rentur.</del></l><milestone unit="card" n="96"/><l n="96">Principio tonitru quatiuntur caerula caeli</l><l n="97">propterea quia concurrunt sublime volantes</l><l n="98">aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.</l><l n="99">nec fit enim sonitus caeli de parte serena,</l><l n="100">verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,</l><l n="101">tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.</l><l n="102">praeterea neque tam condenso corpore nubes</l><l n="103">esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem</l><l n="104">tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;</l><l n="105">nam cadere aut bruto deberent pondere pressae</l><l n="106"> ut lapides, aut ut fumus constare nequirent</l><l n="107">nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.</l><l n="108">Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,</l><l n="109">carbasus ut quondam magnis intenta theatris</l><l n="110">dat crepitum malos inter iactata trabesque,</l><l n="111">inter dum perscissa furit petulantibus auris</l><l n="112">et fragilis <del>sonitus</del> chartarum commeditatur;</l><l n="113">id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,</l><l n="114">aut ubi suspensam vestem chartasque volantis</l><l n="115">verberibus venti versant planguntque per auras.</l><l n="116">fit quoque enim inter dum <del>ut</del> non tam concurrere nubes</l><l n="117">frontibus adversis possint quam de latere ire</l><l n="118">diverso motu radentes corpora tractim,</l><l n="119">aridus unde auris terget sonus ille diuque</l><l n="120">ducitur, exierunt donec regionibus artis.</l><milestone unit="card" n="121"/><l n="121">Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur</l><l n="122">omnia saepe gravi tremere et divolsa repente</l><l n="123">maxima dissiluisse capacis moenia mundi,</l><l n="124">cum subito validi venti conlecta procella</l><l n="125">nubibus intorsit sese conclusaque ibidem</l><l n="126">turbine versanti magis ac magis undique nubem</l><l n="127">cogit uti fiat spisso cava corpore circum,</l><l n="128">post ubi conminuit vis eius et impetus acer,</l><l n="129">tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.</l><l n="130">nec mirum, cum plena animae vensicula parva</l><l n="131">saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.</l><l n="132">Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,</l><l n="133">ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus</l><l n="134">nubila saepe modis multis atque aspera ferri;</l><l n="135">scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri</l><l n="136">perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.</l><l n="137">Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti</l><l n="138">perscindat nubem perfringens impete recto;</l><l n="139">nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,</l><l n="140">hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta</l><l n="141">arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.</l><l n="142">sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur</l><l n="143">dant in frangendo graviter; quod item fit in altis</l><l n="144">fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.</l><l n="145">Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens</l><l n="146">fulminis; haec multo si forte umore recepit</l><l n="147">ignem, continuo magno clamore trucidat;</l><l n="148">ut calidis candens ferrum e fornacibus olim</l><l n="149">stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.</l><l n="150">Aridior porro si nubes accipit ignem,</l><l n="151">uritur ingenti sonitu succensa repente,</l><l n="152">lauricomos ut si per montis flamma vagetur</l><l n="153">turbine ventorum comburens impete magno;</l><l n="154">nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus</l><l n="155">terribili sonitu flamma crepitante crematur.</l><l n="156">Denique saepe geli multus fragor atque ruina</l><l n="157">grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;</l><l n="158">ventus enim cum confercit, franguntur in artum</l><l n="159">concreti montes nimborum et grandine mixti.</l><milestone unit="card" n="160"/><l n="160">Fulgit item, nubes ignis cum semina multa</l><l n="161"> excussere suo concursu, ceu lapidem si</l><l n="162">percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen</l><l n="163">exilit et claras scintillas dissipat ignis.</l><l n="164">sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,</l><l n="165">fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris</l><l n="166">tardius adveniunt quam visum quae moveant res.</l><l n="167">id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem</l><l n="168">ancipiti videas ferro procul arboris auctum,</l><l n="169">ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris</l><l n="170">det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante</l><l n="171">quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni</l><l n="172">e simili causa, concursu natus eodem.</l><milestone unit="card" n="173"/><l n="173">Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt</l><l n="174">nubes et tremulo tempestas impete fulgit.</l><l n="175">ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem</l><l n="176">fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,</l><l n="177">mobilitate sua fervescit; ut omnia motu</l><l n="178">percalefacta vides ardescere, plumbea vero</l><l n="179">glans etiam longo cursu volvenda liquescit.</l><l n="180">ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,</l><l n="181">dissipat ardoris quasi per vim expressa repente</l><l n="182">semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;</l><l n="183">inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris</l><l n="184">quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.</l><l n="185">scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte</l><l n="186">extructis aliis alias super impete miro.</l><l n="187">ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus</l><l n="188">quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.</l><l n="189">contemplator enim, cum montibus adsimulata</l><l n="190">nubila portabunt venti transversa per auras,</l><l n="191">aut ubi per magnos montis cumulata videbis</l><l n="192">insuper esse aliis alia atque urguere superna</l><l n="193">in statione locata sepultis undique ventis;</l><l n="194">tum poteris magnas moles cognoscere eorum</l><l n="195">speluncasque vel ut saxis pendentibus structas</l><l n="196">cernere, quas venti cum tempestate coorta</l><l n="197">conplerunt, magno indignantur murmure clausi</l><l n="198">nubibus in caveisque ferarum more minantur,</l><l n="199">nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,</l><l n="200">quaerentesque viam circum versantur et ignis</l><l n="201">semina convolvunt <del>e</del> nubibus atque ita cogunt</l><l n="202">multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,</l><l n="203">donec divolsa fulserunt nube corusci.</l><milestone unit="card" n="204"/><l n="204">Hac etiam fit uti de causa mobilis ille</l><l n="205">devolet in terram liquidi color aureus ignis,</l><l n="206">semina quod nubes ipsas permulta necessust</l><l n="207">ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,</l><l n="208">flammeus <del>est</del> plerumque colos et splendidus ollis.</l><l n="209">quippe etenim solis de lumine multa necessest</l><l n="210">concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.</l><l n="211">hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum</l><l n="212">compressitque locum cogens, expressa profundunt</l><l n="213">semina, quae faciunt flammae fulgere colores.</l><l n="214">Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;</l><l n="215">nam cum ventus eas leviter diducit euntis</l><l n="216"> dissoluitque, cadant ingratius illa necessest</l><l n="217">semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro</l><l n="218">terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.</l><milestone unit="card" n="219"/><l n="219">Quod superest, <del>quali</del> natura praedita constent</l><l n="220">fulmina, declarant ictus et inusta vaporis</l><l n="221">signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;</l><l n="222">ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.</l><l n="223">praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum</l><l n="224">et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.</l><l n="225">hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem</l><l n="226">constituit natura minutis mobilibusque</l><l n="227">corporibus, cui nil omnino obsistere possit.</l><l n="228">transit enim validum fulmen per saepta domorum</l><l n="229">clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera</l><l n="230">et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.</l><l n="231">curat item vasis integris vina repente</l><l n="232">diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum</l><l n="233">conlaxat rareque facit lateramina vasis</l><l n="234">adveniens calor eius et insinuatus in ipsum</l><l n="235">mobiliter soluens differt primordia vini.</l><l n="236">quod solis vapor aetatem non posse videtur</l><l n="237">efficere usque adeo pollens fervore corusco.</l><l n="238">tanto mobilior vis et dominantior haec est.</l><l n="239">Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto</l><l n="240">fiant ut possint ictu discludere turris,</l><l n="241">disturbare domos, avellere tigna trabesque</l><l n="242">et monimenta virum commoliri atque ciere,</l><l n="243">exanimare homines, pecudes prosternere passim,</l><l n="244">cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,</l><l n="245">expediam neque <del>te</del> in promissis plura morabor.</l><milestone unit="card" n="246"/><l n="246">Fulmina gignier e crassis alteque putandumst</l><l n="247">nubibus extructis; nam caelo nulla sereno</l><l n="248">nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.</l><l n="249">nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;</l><l n="250">quod tunc per totum concrescunt <choice><reg>aeera</reg><orig>aeëra</orig></choice> nubes,</l><l n="251">undique uti tenebras omnis Acherunta reamur</l><l n="252">liquisse et magnas caeli complesse cavernas,</l><l n="253"><choice><reg>aeusque</reg><orig>æusque</orig></choice> adeo tetra nimborum nocte coorta</l><l n="254">inpendent atrae formidinis ora superne,<choice><reg>ae</reg><orig>æ</orig></choice></l><l n="255">cum commoliri tempestas fulmina coeptat.</l><l n="256">praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,</l><l n="257">ut picis e caelo demissum flumen, in undas</l><l n="258">sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram</l><l n="259">fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,</l><l n="260">ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,</l><l n="261">in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.</l><l n="262">sic igitur supera nostrum caput esse putandumst</l><l n="263">tempestatem altam; neque enim caligine tanta</l><l n="264">obruerent terras, nisi inaedificata superne</l><l n="265">multa forent multis exempto nubila sole;</l><l n="266">nec tanto possent venientes opprimere imbri,</l><l n="267">flumina abundare ut facerent camposque natare,</l><l n="268">si non extructis foret alte nubibus aether.</l><l n="269">hic igitur ventis atque ignibus omnia plena</l><l n="270">sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.</l><l n="271"> quippe etenim supra docui permulta vaporis</l><l n="272">semina habere cavas nubes et multa necessest</l><l n="273">concipere ex solis radiis ardoreque eorum.</l><l n="274">hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum</l><l n="275">forte locum quemvis, expressit multa vaporis</l><l n="276">semina seque simul cum eo commiscuit igni,</l><l n="277">insinuatus ibi vortex versatur in arto</l><l n="278">et calidis acuit fulmen fornacibus intus;</l><l n="279">nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum</l><l n="280">mobilitate calescit et e contagibus ignis.</l><l n="281">inde ubi percaluit venti vis <del>et</del> gravis ignis</l><l n="282">impetus incessit, maturum tum quasi fulmen</l><l n="283">perscindit subito nubem ferturque coruscis</l><l n="284">omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.</l><l n="285">quem gravis insequitur sonitus, displosa repente</l><l n="286">opprimere ut caeli videantur templa superne.</l><l n="287">inde tremor terras graviter pertemptat et altum</l><l n="288">murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum</l><l n="289">tempestas concussa tremit fremitusque moventur.</l><l n="290">quo de concussu sequitur gravis imber et uber,</l><l n="291">omnis uti videatur in imbrem vertier aether</l><l n="292">atque ita praecipitans ad diluviem revocare;</l><l n="293">tantus discidio nubis ventique procella</l><l n="294">mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.</l><milestone unit="card" n="295"/><l n="295">Est etiam cum vis extrinsecus incita venti</l><l n="296">incidit in validam maturo culmine nubem;</l><l n="297">quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille</l><l n="298">vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.</l><l n="299">hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.</l><l n="300">Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni</l><l n="301">igniscat tamen in spatio longoque meatu,</l><l n="302">dum venit amittens in cursu corpora quaedam</l><l n="303">grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,</l><l n="304">atque alia ex ipso conradens <choice><reg>aeere</reg><orig>aeëre</orig></choice> portat</l><l n="305">parvola, quae faciunt ignem commixta volando;</l><l n="306">non alia longe ratione ac plumbea saepe</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>