<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.1148-5.1189</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.1148-5.1189</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="1148">acrius ex ira quod enim se quisque parabat</l><l n="1149">ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,</l><l n="1150">hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.</l><l n="1151">inde metus maculat poenarum praemia vitae.</l><l n="1152">circumretit enim vis atque iniuria quemque</l><l n="1153"> atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,</l><l n="1154">nec facilest placidam ac pacatam degere vitam</l><l n="1155">qui violat factis communia foedera pacis.</l><l n="1156">etsi fallit enim divom genus humanumque,</l><l n="1157">perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;</l><l n="1158">quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes</l><l n="1159">aut morbo delirantes protraxe ferantur</l><l n="1160">et celata <del>mala</del> in medium et peccata dedisse.</l><milestone unit="card" n="1161"/><l n="1161">Nunc quae causa deum per magnas numina gentis</l><l n="1162">pervulgarit et ararum compleverit urbis</l><l n="1163">suscipiendaque curarit sollemnia sacra,</l><l n="1164">quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,</l><l n="1165">unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,</l><l n="1166">qui delubra deum nova toto suscitat orbi</l><l n="1167">terrarum et festis cogit celebrare diebus,</l><l n="1168">non ita difficilest rationem reddere verbis.</l><l n="1169">quippe etenim iam tum divom mortalia saecla</l><l n="1170">egregias animo facies vigilante videbant</l><l n="1171">et magis in somnis mirando corporis auctu.</l><l n="1172">his igitur sensum tribuebant propterea quod</l><l n="1173">membra movere videbantur vocesque superbas</l><l n="1174">mittere pro facie praeclara et viribus amplis.</l><l n="1175">aeternamque dabant vitam, quia semper eorum</l><l n="1176">subpeditabatur facies et forma manebat,</l><l n="1177">et tamen omnino quod tantis viribus auctos</l><l n="1178">non temere ulla vi convinci posse putabant.</l><l n="1179">fortunisque ideo longe praestare putabant,</l><l n="1180">quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,</l><l n="1181">et simul in somnis quia multa et mira videbant</l><l n="1182">efficere et nullum capere ipsos inde laborem.</l><l n="1183">praeterea caeli rationes ordine certo</l><l n="1184">et varia annorum cernebant tempora verti</l><l n="1185">nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.</l><l n="1186">ergo perfugium sibi habebant omnia divis</l><l n="1187">tradere et illorum nutu facere omnia flecti.</l><l n="1188">in caeloque deum sedes et templa locarunt,</l><l n="1189">per caelum volvi quia nox et luna videtur,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>