<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.1124-5.1413</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.1124-5.1413</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="1124">certantes iter infestum fecere viai,</l><l n="1125">et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos</l><l n="1126">invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;</l><l n="1127">invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant</l><l n="1128">plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;</l><l n="1129">ut satius multo iam sit parere quietum</l><l n="1130">quam regere imperio res velle et regna tenere.</l><l n="1131">proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,</l><l n="1132">angustum per iter luctantes ambitionis;</l><l n="1133">quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque</l><l n="1134">res ex auditis potius quam sensibus ipsis,</l><l n="1135">nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.</l><milestone unit="card" n="1136"/><l n="1136">Ergo regibus occisis subversa iacebat</l><l n="1137">pristina maiestas soliorum et sceptra superba,</l><l n="1138">et capitis summi praeclarum insigne cruentum</l><l n="1139">sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;</l><l n="1140">nam cupide conculcatur nimis ante metutum.</l><l n="1141">res itaque ad summam faecem turbasque redibat,</l><l n="1142">imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.</l><l n="1143">inde magistratum partim docuere creare</l><l n="1144">iuraque constituere, ut vellent legibus uti.</l><l n="1145">nam genus humanum, defessum vi colere aevom,</l><l n="1146">ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum</l><l n="1147">sponte sua cecidit sub leges artaque iura.</l><l n="1148">acrius ex ira quod enim se quisque parabat</l><l n="1149">ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,</l><l n="1150">hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.</l><l n="1151">inde metus maculat poenarum praemia vitae.</l><l n="1152">circumretit enim vis atque iniuria quemque</l><l n="1153"> atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,</l><l n="1154">nec facilest placidam ac pacatam degere vitam</l><l n="1155">qui violat factis communia foedera pacis.</l><l n="1156">etsi fallit enim divom genus humanumque,</l><l n="1157">perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;</l><l n="1158">quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes</l><l n="1159">aut morbo delirantes protraxe ferantur</l><l n="1160">et celata <del>mala</del> in medium et peccata dedisse.</l><milestone unit="card" n="1161"/><l n="1161">Nunc quae causa deum per magnas numina gentis</l><l n="1162">pervulgarit et ararum compleverit urbis</l><l n="1163">suscipiendaque curarit sollemnia sacra,</l><l n="1164">quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,</l><l n="1165">unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,</l><l n="1166">qui delubra deum nova toto suscitat orbi</l><l n="1167">terrarum et festis cogit celebrare diebus,</l><l n="1168">non ita difficilest rationem reddere verbis.</l><l n="1169">quippe etenim iam tum divom mortalia saecla</l><l n="1170">egregias animo facies vigilante videbant</l><l n="1171">et magis in somnis mirando corporis auctu.</l><l n="1172">his igitur sensum tribuebant propterea quod</l><l n="1173">membra movere videbantur vocesque superbas</l><l n="1174">mittere pro facie praeclara et viribus amplis.</l><l n="1175">aeternamque dabant vitam, quia semper eorum</l><l n="1176">subpeditabatur facies et forma manebat,</l><l n="1177">et tamen omnino quod tantis viribus auctos</l><l n="1178">non temere ulla vi convinci posse putabant.</l><l n="1179">fortunisque ideo longe praestare putabant,</l><l n="1180">quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,</l><l n="1181">et simul in somnis quia multa et mira videbant</l><l n="1182">efficere et nullum capere ipsos inde laborem.</l><l n="1183">praeterea caeli rationes ordine certo</l><l n="1184">et varia annorum cernebant tempora verti</l><l n="1185">nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.</l><l n="1186">ergo perfugium sibi habebant omnia divis</l><l n="1187">tradere et illorum nutu facere omnia flecti.</l><l n="1188">in caeloque deum sedes et templa locarunt,</l><l n="1189">per caelum volvi quia nox et luna videtur,</l><l n="1190">luna dies et nox et noctis signa severa</l><l n="1191">noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,</l><l n="1192">nubila sol imbres nix venti fulmina grando</l><l n="1193">et rapidi fremitus et murmura magna minarum.</l><milestone unit="card" n="1194"/><l n="1194">O genus infelix humanum, talia divis</l><l n="1195">cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!</l><l n="1196">quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis</l><l n="1197">volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!</l><l n="1198">nec pietas ullast velatum saepe videri</l><l n="1199">vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras</l><l n="1200">nec procumbere humi prostratum et pandere palmas</l><l n="1201">ante deum delubra nec aras sanguine multo</l><l n="1202">spargere quadrupedum nec votis nectere vota,</l><l n="1203">sed mage pacata posse omnia mente tueri.</l><l n="1204">nam cum suspicimus magni caelestia mundi</l><l n="1205">templa super stellisque micantibus aethera fixum,</l><l n="1206">et venit in mentem solis lunaeque viarum,</l><l n="1207">tunc aliis oppressa malis in pectora cura</l><l n="1208"> illa quoque expergefactum caput erigere infit,</l><l n="1209">ne quae forte deum nobis inmensa potestas</l><l n="1210">sit, vario motu quae candida sidera verset;</l><l n="1211">temptat enim dubiam mentem rationis egestas,</l><l n="1212">ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,</l><l n="1213">et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi</l><l n="1214">et taciti motus hunc possint ferre laborem,</l><l n="1215">an divinitus aeterna donata salute</l><l n="1216">perpetuo possint aevi labentia tractu</l><l n="1217">inmensi validas aevi contemnere viris.</l><l n="1218">praeterea cui non animus formidine divum</l><l n="1219">contrahitur, cui non correpunt membra pavore,</l><l n="1220">fulminis horribili cum plaga torrida tellus</l><l n="1221">contremit et magnum percurrunt murmura caelum?</l><l n="1222">non populi gentesque tremunt, regesque superbi</l><l n="1223">corripiunt divum percussi membra timore,</l><l n="1224">ne quod ob admissum foede dictumve superbe</l><l n="1225">poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?</l><l n="1226">summa etiam cum vis violenti per mare venti</l><l n="1227">induperatorem classis super aequora verrit</l><l n="1228">cum validis pariter legionibus atque elephantis,</l><l n="1229">non divom pacem votis adit ac prece quaesit</l><l n="1230">ventorum pavidus paces animasque secundas?</l><l n="1231">ne quiquam, quoniam violento turbine saepe</l><l n="1232">correptus nihilo fertur minus ad vada leti.</l><l n="1233">usque adeo res humanas vis abdita quaedam</l><l n="1234">opterit et pulchros fascis saevasque secures</l><l n="1235">proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.</l><l n="1236">denique sub pedibus tellus cum tota vacillat</l><l n="1237">concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,</l><l n="1238">quid mirum si se temnunt mortalia saecla</l><l n="1239">atque potestatis magnas mirasque relinquunt</l><l n="1240">in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?</l><milestone unit="card" n="1241"/><l n="1241">Quod super est, ae<del>s at</del>que aurum ferrumque repertumst</l><l n="1242">et simul argenti pondus plumbique potestas,</l><l n="1243">ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat</l><l n="1244">montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,</l><l n="1245">sive quod inter se bellum silvestre gerentes</l><l n="1246">hostibus intulerant ignem formidinis ergo,</l><l n="1247">sive quod inducti terrae bonitate volebant</l><l n="1248">pandere agros pinguis et pascua reddere rura,</l><l n="1249">sive feras interficere et ditescere praeda;</l><l n="1250">nam fovea atque igni prius est venarier ortum</l><l n="1251">quam saepire plagis saltum canibusque ciere.</l><l n="1252">quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor</l><l n="1253">horribili sonitu silvas exederat altis</l><l n="1254">a radicibus et terram percoxerat igni,</l><l n="1255">manabat venis ferventibus in loca terrae</l><l n="1256">concava conveniens argenti rivus et auri,</l><l n="1257">aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant</l><l n="1258">posterius claro in terra splendere colore,</l><l n="1259">tollebant nitido capti levique lepore,</l><l n="1260">et simili formata videbant esse figura</l><l n="1261">atque lacunarum fuerant vestigia cuique.</l><l n="1262">tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore</l><l n="1263"> quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,</l><l n="1264">et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse</l><l n="1265">mucronum duci fastigia procudendo,</l><l n="1266">ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint</l><l n="1267">materiemque dolare et levia radere tigna</l><l n="1268">et terebrare etiam ac pertundere perque forare.</l><l n="1269">nec minus argento facere haec auroque parabant</l><l n="1270">quam validi primum violentis viribus aeris,</l><l n="1271">ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas</l><l n="1272">nec poterant pariter durum sufferre laborem.</l><l n="1273">nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat</l><l n="1274">propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;</l><l n="1275">nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.</l><l n="1276">sic volvenda aetas commutat tempora rerum.</l><l n="1277">quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;</l><l n="1278">porro aliud succedit et <del>e</del> contemptibus exit</l><l n="1279">inque dies magis adpetitur floretque repertum</l><l n="1280">laudibus et miro est mortalis inter honore.</l><milestone unit="card" n="1281"/><l n="1281">Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta</l><l n="1282">sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.</l><l n="1283">arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt</l><l n="1284">et lapides et item silvarum fragmina rami</l><l n="1285">et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.</l><l n="1286">posterius ferri vis est aerisque reperta.</l><l n="1287">et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,</l><l n="1288">quo facilis magis est natura et copia maior.</l><l n="1289">aere solum terrae tractabant, aereque belli</l><l n="1290">miscebant fluctus et vulnera vasta serebant</l><l n="1291">et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis</l><l n="1292">omnia cedebant armatis nuda et inerma.</l><l n="1293">inde minutatim processit ferreus ensis</l><l n="1294">versaque in obprobrium species est falcis ahenae,</l><l n="1295">et ferro coepere solum proscindere terrae</l><l n="1296">exaequataque sunt creperi certamina belli.</l><l n="1297">et prius est armatum in equi conscendere costas</l><l n="1298">et moderarier hunc frenis dextraque vigere</l><l n="1299">quam biiugo curru belli temptare pericla.</l><l n="1300">et biiugo prius est quam bis coniungere binos</l><l n="1301">et quam falciferos armatum escendere currus.</l><l n="1302">inde boves Lucas turrito corpore, tetras,</l><l n="1303">anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni</l><l n="1304">sufferre et magnas Martis turbare catervas.</l><l n="1305">sic alid ex alio peperit discordia tristis,</l><l n="1306">horribile humanis quod gentibus esset in armis,</l><l n="1307">inque dies belli terroribus addidit augmen.</l><milestone unit="card" n="1308"/><l n="1308">Temptarunt etiam tauros in moenere belli</l><l n="1309">expertique sues saevos sunt mittere in hostis.</l><l n="1310">et validos partim prae se misere leones</l><l n="1311">cum doctoribus armatis saevisque magistris,</l><l n="1312">qui moderarier his possent vinclisque tenere,</l><l n="1313">ne quiquam, quoniam permixta caede calentes</l><l n="1314">turbabant saevi nullo discrimine turmas,</l><l n="1315">terrificas capitum quatientis undique cristas,</l><l n="1316">nec poterant equites fremitu perterrita equorum</l><l n="1317">pectora mulcere et frenis convertere in hostis.</l><l n="1318"> inritata leae iaciebant corpora saltu</l><l n="1319">undique et adversum venientibus ora patebant</l><l n="1320">et nec opinantis a tergo deripiebant</l><l n="1321">deplexaeque dabant in terram volnere victos,</l><l n="1322">morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.</l><l n="1323">iactabantque suos tauri pedibusque terebant</l><l n="1324">et latera ac ventres hauribant supter equorum</l><l n="1325">cornibus et terram minitanti mente ruebant.</l><l n="1326">et validis socios caedebant dentibus apri</l><l n="1327">tela infracta suo tinguentes sanguine saevi</l><l n="1328"><del>in se fracta suo tinguentes sanguine tela,</del></l><l n="1329">permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.</l><l n="1330">nam transversa feros exibant dentis adactus</l><l n="1331">iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,</l><l n="1332">ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres</l><l n="1333">concidere atque gravi terram consternere casu.</l><l n="1334">si quos ante domi domitos satis esse putabant,</l><l n="1335">effervescere cernebant in rebus agundis</l><l n="1336">volneribus clamore fuga terrore tumultu,</l><l n="1337">nec poterant ullam partem redducere eorum;</l><l n="1338">diffugiebat enim varium genus omne ferarum,</l><l n="1339">ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae</l><l n="1340">diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.</l><l n="1341">Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;</l><l n="1342">quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,</l><l n="1343">qui numero diffidebant armisque vacabant,</l><l n="1344">si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante</l><l n="1345">non quierint animo praesentire atque videre,</l><l n="1346">quam commune malum fieret foedumque, futurum.</l><l n="1347">et magis id possis factum contendere in omni</l><l n="1348">in variis mundis varia ratione creatis,</l><l n="1349">quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.</l><milestone unit="card" n="1350"/><l n="1350">Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.</l><l n="1351">textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,</l><l n="1352">nec ratione alia possunt tam levia gigni</l><l n="1353">insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.</l><l n="1354">et facere ante viros lanam natura <choice><reg>coegit</reg><orig>coëgit</orig></choice></l><l n="1355">quam muliebre genus; nam longe praestat in arte</l><l n="1356">et sollertius est multo genus omne virile;</l><l n="1357">agricolae donec vitio vertere severi,</l><l n="1358">ut muliebribus id manibus concedere vellent</l><l n="1359">atque ipsi pariter durum sufferre laborem</l><l n="1360">atque opere in duro durarent membra manusque.</l><milestone unit="card" n="1361"/><l n="1361">At specimen sationis et insitionis origo</l><l n="1362">ipsa fuit rerum primum natura creatrix,</l><l n="1363">arboribus quoniam bacae glandesque caducae</l><l n="1364">tempestiva dabant pullorum examina supter;</l><l n="1365">unde etiam libitumst stirpis committere ramis</l><l n="1366">et nova defodere in terram virgulta per agros.</l><l n="1367">inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli</l><l n="1368">temptabant fructusque feros mansuescere terra</l><l n="1369">cernebant indulgendo blandeque colendo.</l><l n="1370">inque dies magis in montem succedere silvas</l><l n="1371">cogebant infraque locum concedere cultis,</l><l n="1372">prata lacus rivos segetes vinetaque laeta</l><l n="1373"> collibus et campis ut haberent, atque olearum</l><l n="1374">caerula distinguens inter plaga currere posset</l><l n="1375">per tumulos et convallis camposque profusa;</l><l n="1376">ut nunc esse vides vario distincta lepore</l><l n="1377">omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant</l><l n="1378">arbustisque tenent felicibus opsita circum.</l><milestone unit="card" n="1379"/><l n="1379">At liquidas avium voces imitarier ore</l><l n="1380">ante fuit multo quam levia carmina cantu</l><l n="1381">concelebrare homines possent aurisque iuvare.</l><l n="1382">et zephyri cava per calamorum sibila primum</l><l n="1383">agrestis docuere cavas inflare cicutas.</l><l n="1384">inde minutatim dulcis didicere querellas,</l><l n="1385">tibia quas fundit digitis pulsata canentum,</l><l n="1386">avia per nemora ac silvas saltusque reperta,</l><l n="1387">per loca pastorum deserta atque otia dia.</l><l n="1388"><del>sic unum quicquid paulatim protrahit aetas</del></l><l n="1389"><del>in medium ratioque in luminis eruit oras.</del></l><l n="1390">haec animos ollis mulcebant atque iuvabant</l><l n="1391">cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.</l><l n="1392">saepe itaque inter se prostrati in gramine molli</l><l n="1393">propter aquae rivom sub ramis arboris altae.</l><l n="1394">non magnis opibus iucunde corpora habebant,</l><l n="1395">praesertim cum tempestas ridebat et anni</l><l n="1396">tempora pingebant viridantis floribus herbas.</l><l n="1397">tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni</l><l n="1398">consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.</l><l n="1399">tum caput atque umeros plexis redimire coronis</l><l n="1400">floribus et foliis lascivia laeta movebat,</l><l n="1401">atque extra numerum procedere membra moventes</l><l n="1402">duriter et duro terram pede pellere matrem;</l><l n="1403">unde oriebantur risus dulcesque cachinni,</l><l n="1404">omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.</l><l n="1405">et vigilantibus hinc aderant solacia somno</l><l n="1406">ducere multimodis voces et flectere cantus</l><l n="1407">et supera calamos unco percurrere labro;</l><l n="1408">unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.</l><l n="1409">et numerum servare genus didicere, neque hilo</l><l n="1410">maiore interea capiunt dulcedine fructum</l><l n="1411">quam silvestre genus capiebat terrigenarum.</l><l n="1412">nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante</l><l n="1413">suavius, in primis placet et pollere videtur,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>