<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.1109-5.1217</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.1109-5.1217</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="1109">praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,</l><l n="1110">et pecudes et agros divisere atque dedere</l><l n="1111">pro facie cuiusque et viribus ingenioque;</l><l n="1112">nam facies multum valuit viresque vigebant.</l><l n="1113">posterius res inventast aurumque repertum,</l><l n="1114">quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;</l><l n="1115">divitioris enim sectam plerumque secuntur</l><l n="1116">quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.</l><l n="1117">quod siquis vera vitam ratione gubernet,</l><l n="1118">divitiae grandes homini sunt vivere parce</l><l n="1119">aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.</l><l n="1120">at claros homines voluerunt se atque potentes,</l><l n="1121">ut fundamento stabili fortuna maneret</l><l n="1122">et placidam possent opulenti degere vitam,</l><l n="1123">ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem</l><l n="1124">certantes iter infestum fecere viai,</l><l n="1125">et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos</l><l n="1126">invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;</l><l n="1127">invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant</l><l n="1128">plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;</l><l n="1129">ut satius multo iam sit parere quietum</l><l n="1130">quam regere imperio res velle et regna tenere.</l><l n="1131">proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,</l><l n="1132">angustum per iter luctantes ambitionis;</l><l n="1133">quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque</l><l n="1134">res ex auditis potius quam sensibus ipsis,</l><l n="1135">nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.</l><milestone unit="card" n="1136"/><l n="1136">Ergo regibus occisis subversa iacebat</l><l n="1137">pristina maiestas soliorum et sceptra superba,</l><l n="1138">et capitis summi praeclarum insigne cruentum</l><l n="1139">sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;</l><l n="1140">nam cupide conculcatur nimis ante metutum.</l><l n="1141">res itaque ad summam faecem turbasque redibat,</l><l n="1142">imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.</l><l n="1143">inde magistratum partim docuere creare</l><l n="1144">iuraque constituere, ut vellent legibus uti.</l><l n="1145">nam genus humanum, defessum vi colere aevom,</l><l n="1146">ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum</l><l n="1147">sponte sua cecidit sub leges artaque iura.</l><l n="1148">acrius ex ira quod enim se quisque parabat</l><l n="1149">ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,</l><l n="1150">hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.</l><l n="1151">inde metus maculat poenarum praemia vitae.</l><l n="1152">circumretit enim vis atque iniuria quemque</l><l n="1153"> atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,</l><l n="1154">nec facilest placidam ac pacatam degere vitam</l><l n="1155">qui violat factis communia foedera pacis.</l><l n="1156">etsi fallit enim divom genus humanumque,</l><l n="1157">perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;</l><l n="1158">quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes</l><l n="1159">aut morbo delirantes protraxe ferantur</l><l n="1160">et celata <del>mala</del> in medium et peccata dedisse.</l><milestone unit="card" n="1161"/><l n="1161">Nunc quae causa deum per magnas numina gentis</l><l n="1162">pervulgarit et ararum compleverit urbis</l><l n="1163">suscipiendaque curarit sollemnia sacra,</l><l n="1164">quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,</l><l n="1165">unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,</l><l n="1166">qui delubra deum nova toto suscitat orbi</l><l n="1167">terrarum et festis cogit celebrare diebus,</l><l n="1168">non ita difficilest rationem reddere verbis.</l><l n="1169">quippe etenim iam tum divom mortalia saecla</l><l n="1170">egregias animo facies vigilante videbant</l><l n="1171">et magis in somnis mirando corporis auctu.</l><l n="1172">his igitur sensum tribuebant propterea quod</l><l n="1173">membra movere videbantur vocesque superbas</l><l n="1174">mittere pro facie praeclara et viribus amplis.</l><l n="1175">aeternamque dabant vitam, quia semper eorum</l><l n="1176">subpeditabatur facies et forma manebat,</l><l n="1177">et tamen omnino quod tantis viribus auctos</l><l n="1178">non temere ulla vi convinci posse putabant.</l><l n="1179">fortunisque ideo longe praestare putabant,</l><l n="1180">quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,</l><l n="1181">et simul in somnis quia multa et mira videbant</l><l n="1182">efficere et nullum capere ipsos inde laborem.</l><l n="1183">praeterea caeli rationes ordine certo</l><l n="1184">et varia annorum cernebant tempora verti</l><l n="1185">nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.</l><l n="1186">ergo perfugium sibi habebant omnia divis</l><l n="1187">tradere et illorum nutu facere omnia flecti.</l><l n="1188">in caeloque deum sedes et templa locarunt,</l><l n="1189">per caelum volvi quia nox et luna videtur,</l><l n="1190">luna dies et nox et noctis signa severa</l><l n="1191">noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,</l><l n="1192">nubila sol imbres nix venti fulmina grando</l><l n="1193">et rapidi fremitus et murmura magna minarum.</l><milestone unit="card" n="1194"/><l n="1194">O genus infelix humanum, talia divis</l><l n="1195">cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!</l><l n="1196">quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis</l><l n="1197">volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!</l><l n="1198">nec pietas ullast velatum saepe videri</l><l n="1199">vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras</l><l n="1200">nec procumbere humi prostratum et pandere palmas</l><l n="1201">ante deum delubra nec aras sanguine multo</l><l n="1202">spargere quadrupedum nec votis nectere vota,</l><l n="1203">sed mage pacata posse omnia mente tueri.</l><l n="1204">nam cum suspicimus magni caelestia mundi</l><l n="1205">templa super stellisque micantibus aethera fixum,</l><l n="1206">et venit in mentem solis lunaeque viarum,</l><l n="1207">tunc aliis oppressa malis in pectora cura</l><l n="1208"> illa quoque expergefactum caput erigere infit,</l><l n="1209">ne quae forte deum nobis inmensa potestas</l><l n="1210">sit, vario motu quae candida sidera verset;</l><l n="1211">temptat enim dubiam mentem rationis egestas,</l><l n="1212">ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,</l><l n="1213">et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi</l><l n="1214">et taciti motus hunc possint ferre laborem,</l><l n="1215">an divinitus aeterna donata salute</l><l n="1216">perpetuo possint aevi labentia tractu</l><l n="1217">inmensi validas aevi contemnere viris.</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>