<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.1106-5.1147</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.1106-5.1147</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="1106">commutare novis monstrabant rebus et igni,</l><l n="1107">ingenio qui praestabant et corde vigebant.</l><l n="1108">condere coeperunt urbis arcemque locare</l><l n="1109">praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,</l><l n="1110">et pecudes et agros divisere atque dedere</l><l n="1111">pro facie cuiusque et viribus ingenioque;</l><l n="1112">nam facies multum valuit viresque vigebant.</l><l n="1113">posterius res inventast aurumque repertum,</l><l n="1114">quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;</l><l n="1115">divitioris enim sectam plerumque secuntur</l><l n="1116">quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.</l><l n="1117">quod siquis vera vitam ratione gubernet,</l><l n="1118">divitiae grandes homini sunt vivere parce</l><l n="1119">aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.</l><l n="1120">at claros homines voluerunt se atque potentes,</l><l n="1121">ut fundamento stabili fortuna maneret</l><l n="1122">et placidam possent opulenti degere vitam,</l><l n="1123">ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem</l><l n="1124">certantes iter infestum fecere viai,</l><l n="1125">et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos</l><l n="1126">invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;</l><l n="1127">invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant</l><l n="1128">plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;</l><l n="1129">ut satius multo iam sit parere quietum</l><l n="1130">quam regere imperio res velle et regna tenere.</l><l n="1131">proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,</l><l n="1132">angustum per iter luctantes ambitionis;</l><l n="1133">quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque</l><l n="1134">res ex auditis potius quam sensibus ipsis,</l><l n="1135">nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.</l><milestone unit="card" n="1136"/><l n="1136">Ergo regibus occisis subversa iacebat</l><l n="1137">pristina maiestas soliorum et sceptra superba,</l><l n="1138">et capitis summi praeclarum insigne cruentum</l><l n="1139">sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;</l><l n="1140">nam cupide conculcatur nimis ante metutum.</l><l n="1141">res itaque ad summam faecem turbasque redibat,</l><l n="1142">imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.</l><l n="1143">inde magistratum partim docuere creare</l><l n="1144">iuraque constituere, ut vellent legibus uti.</l><l n="1145">nam genus humanum, defessum vi colere aevom,</l><l n="1146">ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum</l><l n="1147">sponte sua cecidit sub leges artaque iura.</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>