<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.1022-5.1063</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.1022-5.1063</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="1022">vocibus et gestu cum balbe significarent</l><l n="1023">imbecillorum esse aequum misererier omnis.</l><l n="1024">nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,</l><l n="1025">sed bona magnaque pars servabat foedera caste;</l><l n="1026">aut genus humanum iam tum foret omne peremptum</l><l n="1027">nec potuisset adhuc perducere saecla propago.</l><milestone unit="card" n="1028"/><l n="1028">At varios linguae sonitus natura subegit</l><l n="1029">mittere et utilitas expressit nomina rerum,</l><l n="1030">non alia longe ratione atque ipsa videtur</l><l n="1031">protrahere ad gestum pueros infantia linguae,</l><l n="1032">cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.</l><l n="1033">sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.</l><l n="1034">cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,</l><l n="1035">illis iratus petit atque infestus inurget.</l><l n="1036">at catuli pantherarum scymnique leonum</l><l n="1037">unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,</l><l n="1038">vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.</l><l n="1039">alituum porro genus alis omne videmus</l><l n="1040">fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.</l><l n="1041">proinde putare aliquem tum nomina distribuisse</l><l n="1042">rebus et inde homines didicisse vocabula prima,</l><l n="1043"> desiperest. nam cur hic posset cuncta notare</l><l n="1044">vocibus et varios sonitus emittere linguae,</l><l n="1045">tempore eodem alii facere id non quisse putentur?</l><l n="1046">praeterea si non alii quoque vocibus usi</l><l n="1047">inter se fuerant, unde insita notities est</l><l n="1048">utilitatis et unde data est huic prima potestas,</l><l n="1049">quid vellet facere ut sciret animoque videret?</l><l n="1050">cogere item pluris unus victosque domare</l><l n="1051">non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.</l><l n="1052">nec ratione docere ulla suadereque surdis,</l><l n="1053">quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur</l><l n="1054">nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris</l><l n="1055">vocis inauditos sonitus obtundere frustra.</l><l n="1056">postremo quid in hac mirabile tantoperest re,</l><l n="1057">si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,</l><l n="1058">pro vario sensu varia res voce notaret?</l><l n="1059">cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum</l><l n="1060">dissimilis soleant voces variasque ciere,</l><l n="1061">cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.</l><l n="1062">quippe <del>et</del>enim licet id rebus cognoscere apertis.</l><l n="1063">inritata canum cum primum magna Molossum</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>