<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.971-4.1140</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.971-4.1140</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="971">cetera sic studia atque artes plerumque videntur</l><l n="972">in somnis animos hominum frustrata tenere.</l><l n="973">et qui cumque dies multos ex ordine ludis</l><l n="974">adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,</l><l n="975">cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,</l><l n="976">relicuas tamen esse vias in mente patentis,</l><l n="977">qua possint eadem rerum simulacra venire;</l><l n="978">per multos itaque illa dies eadem obversantur</l><l n="979">ante oculos, etiam vigilantes ut videantur</l><l n="980">cernere saltantis et mollia membra moventis</l><l n="981">et citharae liquidum carmen chordasque loquentis</l><l n="982">auribus accipere et consessum cernere eundem</l><l n="983">scenaique simul varios splendere decores.</l><l n="984">usque adeo magni refert studium atque voluntas,</l><l n="985"> et quibus in rebus consuerint esse operati</l><l n="986">non homines solum sed vero animalia cuncta.</l><l n="987">quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,</l><l n="988">in somnis sudare tamen spirareque semper</l><l n="989">et quasi de palma summas contendere viris</l><l n="990">aut quasi carceribus patefactis <del>edere voces</del></l><l n="991">venantumque canes in molli saepe quiete</l><l n="992">iactant crura tamen subito vocisque repente</l><l n="993">mittunt et crebro redducunt naribus auras.</l><l n="994">ut vestigia si teneant inventa ferarum,</l><l n="995">expergefactique secuntur inania saepe</l><l n="996">cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,</l><l n="997">donec discussis redeant erroribus ad se.</l><l n="998">at consueta domi catulorum blanda propago</l><l n="999">discutere et corpus de terra corripere instant,</l><l n="1000"><del>iactant crura tamen subito vocisque repente</del></l><l n="1001"><del>mittunt et crebro redducunt naribus auras</del></l><l n="1002"><del>ut vestigia si teneant inventa ferarum</del></l><l n="1003"><del>expergefactique secuntur inania saepe</del></l><l n="1004">proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.</l><l n="1005">et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,</l><l n="1006">tam magis in somnis eadem saevire necessust.</l><l n="1007">at variae fugiunt volucres pinnisque repente</l><l n="1008">sollicitant divom nocturno tempore lucos,</l><l n="1009">accipitres somno in leni si proelia pugnas</l><l n="1010">edere sunt persectantes visaeque volantes.</l><l n="1011">porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt</l><l n="1012">magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,</l><l n="1013">reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,</l><l n="1014">tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.</l><l n="1015">multi depugnant gemitusque doloribus edunt</l><l n="1016">et quasi pantherae morsu saevive leonis</l><l n="1017">mandantur, magnis clamoribus omnia complent.</l><l n="1018">multi de magnis per somnum rebus loquuntur</l><l n="1019">indicioque sui facti persaepe fuere.</l><l n="1020">multi mortem obeunt. multi, de montibus altis</l><l n="1021">ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,</l><l n="1022">exterruntur et ex somno quasi mentibus capti</l><l n="1023">vix ad se redeunt permoti corporis aestu.</l><l n="1024">flumen item sitiens aut fontem propter amoenum</l><l n="1025">adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.</l><l n="1026">puri saepe lacum propter si ac dolia curta</l><l n="1027">somno devincti credunt se extollere vestem,</l><l n="1028">totius umorem saccatum corporis fundunt,</l><l n="1029">cum Babylonica magnifico splendore rigantur.</l><l n="1030">tum quibus aetatis freta primitus insinuatur</l><l n="1031">semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,</l><l n="1032">conveniunt simulacra foris e corpore quoque,</l><l n="1033">nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,</l><l n="1034">qui ciet inritans loca turgida semine multo,</l><l n="1035">ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant</l><l n="1036">fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.</l><milestone unit="card" n="1037"/><l n="1037">Sollicitatur id <del>in</del> nobis, quod diximus ante,</l><l n="1038">semen, adulta aetas cum primum roborat artus.</l><l n="1039">namque alias aliud res commovet atque lacessit;</l><l n="1040"> ex homine humanum semen ciet una hominis vis.</l><l n="1041">quod simul atque suis eiectum sedibus exit,</l><l n="1042">per membra atque artus decedit corpore toto,</l><l n="1043">in loca conveniens nervorum certa cietque</l><l n="1044">continuo partis genitalis corporis ipsas.</l><l n="1045">inritata tument loca semine fitque voluntas</l><l n="1046">eicere id quo se contendit dira lubido,</l><l n="1047"><del>incitat inritans loca turgida semine multo</del></l><l n="1048">idque petit corpus, mens unde est saucia amore;</l><l n="1049">namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam</l><l n="1050">emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,</l><l n="1051">et si comminus est, hostem ruber occupat umor.</l><l n="1052">sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,</l><l n="1053">sive puer membris muliebribus hunc iaculatur</l><l n="1054">seu mulier toto iactans e corpore amorem,</l><l n="1055">unde feritur, eo tendit gestitque coire</l><l n="1056">et iacere umorem in corpus de corpore ductum;</l><l n="1057">namque voluptatem praesagit muta cupido.</l><milestone unit="card" n="1058"/><l n="1058">Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,</l><l n="1059">hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor</l><l n="1060">stillavit gutta et successit frigida cura;</l><l n="1061">nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt</l><l n="1062">illius et nomen dulce obversatur ad auris.</l><l n="1063">sed fugitare decet simulacra et pabula amoris</l><l n="1064">absterrere sibi atque alio convertere mentem</l><l n="1065">et iacere umorem coniectum in corpora quaeque</l><l n="1066">nec retinere semel conversum unius amore</l><l n="1067">et servare sibi curam certumque dolorem;</l><l n="1068">ulcus enim vivescit et inveterascit alendo</l><l n="1069">inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,</l><l n="1070">si non prima novis conturbes volnera plagis</l><l n="1071">volgivagaque vagus Venere ante recentia cures</l><l n="1072">aut alio possis animi traducere motus.</l><milestone unit="card" n="1073"/><l n="1073">Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,</l><l n="1074">sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;</l><l n="1075">nam certe purast sanis magis inde voluptas</l><l n="1076">quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso</l><l n="1077">fluctuat incertis erroribus ardor amantum</l><l n="1078">nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.</l><l n="1079">quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem</l><l n="1080">corporis et dentes inlidunt saepe labellis</l><l n="1081">osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas</l><l n="1082">et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,</l><l n="1083">quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.</l><l n="1084">sed leviter poenas frangit Venus inter amorem</l><l n="1085">blandaque refrenat morsus admixta voluptas.</l><l n="1086">namque in eo spes est, unde est ardoris origo,</l><l n="1087">restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.</l><l n="1088">quod fieri contra totum natura repugnat;</l><l n="1089">unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,</l><l n="1090">tam magis ardescit dira cuppedine pectus.</l><l n="1091">nam cibus atque umor membris adsumitur intus;</l><l n="1092">quae quoniam certas possunt obsidere partis,</l><l n="1093">hoc facile expletur laticum frugumque cupido.</l><l n="1094">ex hominis vero facie pulchroque colore</l><l n="1095"> nil datur in corpus praeter simulacra fruendum</l><l n="1096">tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.</l><l n="1097">ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor</l><l n="1098">non datur, ardorem qui membris stinguere possit,</l><l n="1099">sed laticum simulacra petit frustraque laborat</l><l n="1100">in medioque sitit torrenti flumine potans,</l><l n="1101">sic in amore Venus simulacris ludit amantis,</l><l n="1102">nec satiare queunt spectando corpora coram</l><l n="1103">nec manibus quicquam teneris abradere membris</l><l n="1104">possunt errantes incerti corpore toto.</l><l n="1105">denique cum membris conlatis flore fruuntur</l><l n="1106">aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus</l><l n="1107">atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,</l><l n="1108">adfigunt avide corpus iunguntque salivas</l><l n="1109">oris et inspirant pressantes dentibus ora,</l><l n="1110">ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt</l><l n="1111">nec penetrare et abire in corpus corpore toto;</l><l n="1112">nam facere inter dum velle et certare videntur.</l><l n="1113">usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,</l><l n="1114">membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.</l><l n="1115">tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,</l><l n="1116">parva fit ardoris violenti pausa parumper.</l><l n="1117">inde redit rabies eadem et furor ille revisit,</l><l n="1118">cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,</l><l n="1119">nec reperire malum id possunt quae machina vincat.</l><l n="1120">usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.</l><milestone unit="card" n="1121"/><l n="1121">Adde quod absumunt viris pereuntque labore,</l><l n="1122">adde quod alterius sub nutu degitur aetas,</l><l n="1123">languent officia atque aegrotat fama vacillans.</l><l n="1124">labitur interea res et Babylonia fiunt</l><l n="1125">unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,</l><l n="1126">scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi</l><l n="1127">auro includuntur teriturque thalassina vestis</l><l n="1128">adsidue et Veneris sudorem exercita potat.</l><l n="1129">et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,</l><l n="1130">inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.</l><l n="1131">eximia veste et victu convivia, ludi,</l><l n="1132">pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,</l><l n="1133">ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum</l><l n="1134">surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,</l><l n="1135">aut cum conscius ipse animus se forte remordet</l><l n="1136">desidiose agere aetatem lustrisque perire,</l><l n="1137">aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,</l><l n="1138">quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,</l><l n="1139">aut nimium iactare oculos aliumve tueri</l><l n="1140">quod putat in voltuque videt vestigia risus.</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>