<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.956-4.1020</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.956-4.1020</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="956">efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,</l><l n="957">quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se</l><l n="958">corpora conturbant magno contusa labore.</l><l n="959">fit ratione eadem coniectus parte animai</l><l n="960">altior atque foras eiectus largior eius,</l><l n="961">et divisior inter se ac distractior intus.</l><milestone unit="card" n="962"/><l n="962">Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret</l><l n="963">aut quibus in rebus multum sumus ante morati</l><l n="964">atque in ea ratione fuit contenta magis mens,</l><l n="965">in somnis eadem plerumque videmur obire:</l><l n="966">causidici causas agere et componere leges,</l><l n="967">induperatores pugnare ac proelia obire,</l><l n="968">nautae contractum cum ventis degere bellum,</l><l n="969">nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum</l><l n="970">semper et inventam patriis exponere chartis.</l><l n="971">cetera sic studia atque artes plerumque videntur</l><l n="972">in somnis animos hominum frustrata tenere.</l><l n="973">et qui cumque dies multos ex ordine ludis</l><l n="974">adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,</l><l n="975">cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,</l><l n="976">relicuas tamen esse vias in mente patentis,</l><l n="977">qua possint eadem rerum simulacra venire;</l><l n="978">per multos itaque illa dies eadem obversantur</l><l n="979">ante oculos, etiam vigilantes ut videantur</l><l n="980">cernere saltantis et mollia membra moventis</l><l n="981">et citharae liquidum carmen chordasque loquentis</l><l n="982">auribus accipere et consessum cernere eundem</l><l n="983">scenaique simul varios splendere decores.</l><l n="984">usque adeo magni refert studium atque voluntas,</l><l n="985"> et quibus in rebus consuerint esse operati</l><l n="986">non homines solum sed vero animalia cuncta.</l><l n="987">quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,</l><l n="988">in somnis sudare tamen spirareque semper</l><l n="989">et quasi de palma summas contendere viris</l><l n="990">aut quasi carceribus patefactis <del>edere voces</del></l><l n="991">venantumque canes in molli saepe quiete</l><l n="992">iactant crura tamen subito vocisque repente</l><l n="993">mittunt et crebro redducunt naribus auras.</l><l n="994">ut vestigia si teneant inventa ferarum,</l><l n="995">expergefactique secuntur inania saepe</l><l n="996">cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,</l><l n="997">donec discussis redeant erroribus ad se.</l><l n="998">at consueta domi catulorum blanda propago</l><l n="999">discutere et corpus de terra corripere instant,</l><l n="1000"><del>iactant crura tamen subito vocisque repente</del></l><l n="1001"><del>mittunt et crebro redducunt naribus auras</del></l><l n="1002"><del>ut vestigia si teneant inventa ferarum</del></l><l n="1003"><del>expergefactique secuntur inania saepe</del></l><l n="1004">proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.</l><l n="1005">et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,</l><l n="1006">tam magis in somnis eadem saevire necessust.</l><l n="1007">at variae fugiunt volucres pinnisque repente</l><l n="1008">sollicitant divom nocturno tempore lucos,</l><l n="1009">accipitres somno in leni si proelia pugnas</l><l n="1010">edere sunt persectantes visaeque volantes.</l><l n="1011">porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt</l><l n="1012">magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,</l><l n="1013">reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,</l><l n="1014">tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.</l><l n="1015">multi depugnant gemitusque doloribus edunt</l><l n="1016">et quasi pantherae morsu saevive leonis</l><l n="1017">mandantur, magnis clamoribus omnia complent.</l><l n="1018">multi de magnis per somnum rebus loquuntur</l><l n="1019">indicioque sui facti persaepe fuere.</l><l n="1020">multi mortem obeunt. multi, de montibus altis</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>