<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.951-4.1090</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.951-4.1090</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="951">debile fit corpus languescuntque omnia membra,</l><l n="952">bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti</l><l n="953">saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.</l><l n="954">Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="955">haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,</l><l n="956">efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,</l><l n="957">quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se</l><l n="958">corpora conturbant magno contusa labore.</l><l n="959">fit ratione eadem coniectus parte animai</l><l n="960">altior atque foras eiectus largior eius,</l><l n="961">et divisior inter se ac distractior intus.</l><milestone unit="card" n="962"/><l n="962">Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret</l><l n="963">aut quibus in rebus multum sumus ante morati</l><l n="964">atque in ea ratione fuit contenta magis mens,</l><l n="965">in somnis eadem plerumque videmur obire:</l><l n="966">causidici causas agere et componere leges,</l><l n="967">induperatores pugnare ac proelia obire,</l><l n="968">nautae contractum cum ventis degere bellum,</l><l n="969">nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum</l><l n="970">semper et inventam patriis exponere chartis.</l><l n="971">cetera sic studia atque artes plerumque videntur</l><l n="972">in somnis animos hominum frustrata tenere.</l><l n="973">et qui cumque dies multos ex ordine ludis</l><l n="974">adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,</l><l n="975">cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,</l><l n="976">relicuas tamen esse vias in mente patentis,</l><l n="977">qua possint eadem rerum simulacra venire;</l><l n="978">per multos itaque illa dies eadem obversantur</l><l n="979">ante oculos, etiam vigilantes ut videantur</l><l n="980">cernere saltantis et mollia membra moventis</l><l n="981">et citharae liquidum carmen chordasque loquentis</l><l n="982">auribus accipere et consessum cernere eundem</l><l n="983">scenaique simul varios splendere decores.</l><l n="984">usque adeo magni refert studium atque voluntas,</l><l n="985"> et quibus in rebus consuerint esse operati</l><l n="986">non homines solum sed vero animalia cuncta.</l><l n="987">quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,</l><l n="988">in somnis sudare tamen spirareque semper</l><l n="989">et quasi de palma summas contendere viris</l><l n="990">aut quasi carceribus patefactis <del>edere voces</del></l><l n="991">venantumque canes in molli saepe quiete</l><l n="992">iactant crura tamen subito vocisque repente</l><l n="993">mittunt et crebro redducunt naribus auras.</l><l n="994">ut vestigia si teneant inventa ferarum,</l><l n="995">expergefactique secuntur inania saepe</l><l n="996">cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,</l><l n="997">donec discussis redeant erroribus ad se.</l><l n="998">at consueta domi catulorum blanda propago</l><l n="999">discutere et corpus de terra corripere instant,</l><l n="1000"><del>iactant crura tamen subito vocisque repente</del></l><l n="1001"><del>mittunt et crebro redducunt naribus auras</del></l><l n="1002"><del>ut vestigia si teneant inventa ferarum</del></l><l n="1003"><del>expergefactique secuntur inania saepe</del></l><l n="1004">proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.</l><l n="1005">et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,</l><l n="1006">tam magis in somnis eadem saevire necessust.</l><l n="1007">at variae fugiunt volucres pinnisque repente</l><l n="1008">sollicitant divom nocturno tempore lucos,</l><l n="1009">accipitres somno in leni si proelia pugnas</l><l n="1010">edere sunt persectantes visaeque volantes.</l><l n="1011">porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt</l><l n="1012">magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,</l><l n="1013">reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,</l><l n="1014">tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.</l><l n="1015">multi depugnant gemitusque doloribus edunt</l><l n="1016">et quasi pantherae morsu saevive leonis</l><l n="1017">mandantur, magnis clamoribus omnia complent.</l><l n="1018">multi de magnis per somnum rebus loquuntur</l><l n="1019">indicioque sui facti persaepe fuere.</l><l n="1020">multi mortem obeunt. multi, de montibus altis</l><l n="1021">ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,</l><l n="1022">exterruntur et ex somno quasi mentibus capti</l><l n="1023">vix ad se redeunt permoti corporis aestu.</l><l n="1024">flumen item sitiens aut fontem propter amoenum</l><l n="1025">adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.</l><l n="1026">puri saepe lacum propter si ac dolia curta</l><l n="1027">somno devincti credunt se extollere vestem,</l><l n="1028">totius umorem saccatum corporis fundunt,</l><l n="1029">cum Babylonica magnifico splendore rigantur.</l><l n="1030">tum quibus aetatis freta primitus insinuatur</l><l n="1031">semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,</l><l n="1032">conveniunt simulacra foris e corpore quoque,</l><l n="1033">nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,</l><l n="1034">qui ciet inritans loca turgida semine multo,</l><l n="1035">ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant</l><l n="1036">fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.</l><milestone unit="card" n="1037"/><l n="1037">Sollicitatur id <del>in</del> nobis, quod diximus ante,</l><l n="1038">semen, adulta aetas cum primum roborat artus.</l><l n="1039">namque alias aliud res commovet atque lacessit;</l><l n="1040"> ex homine humanum semen ciet una hominis vis.</l><l n="1041">quod simul atque suis eiectum sedibus exit,</l><l n="1042">per membra atque artus decedit corpore toto,</l><l n="1043">in loca conveniens nervorum certa cietque</l><l n="1044">continuo partis genitalis corporis ipsas.</l><l n="1045">inritata tument loca semine fitque voluntas</l><l n="1046">eicere id quo se contendit dira lubido,</l><l n="1047"><del>incitat inritans loca turgida semine multo</del></l><l n="1048">idque petit corpus, mens unde est saucia amore;</l><l n="1049">namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam</l><l n="1050">emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,</l><l n="1051">et si comminus est, hostem ruber occupat umor.</l><l n="1052">sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,</l><l n="1053">sive puer membris muliebribus hunc iaculatur</l><l n="1054">seu mulier toto iactans e corpore amorem,</l><l n="1055">unde feritur, eo tendit gestitque coire</l><l n="1056">et iacere umorem in corpus de corpore ductum;</l><l n="1057">namque voluptatem praesagit muta cupido.</l><milestone unit="card" n="1058"/><l n="1058">Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,</l><l n="1059">hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor</l><l n="1060">stillavit gutta et successit frigida cura;</l><l n="1061">nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt</l><l n="1062">illius et nomen dulce obversatur ad auris.</l><l n="1063">sed fugitare decet simulacra et pabula amoris</l><l n="1064">absterrere sibi atque alio convertere mentem</l><l n="1065">et iacere umorem coniectum in corpora quaeque</l><l n="1066">nec retinere semel conversum unius amore</l><l n="1067">et servare sibi curam certumque dolorem;</l><l n="1068">ulcus enim vivescit et inveterascit alendo</l><l n="1069">inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,</l><l n="1070">si non prima novis conturbes volnera plagis</l><l n="1071">volgivagaque vagus Venere ante recentia cures</l><l n="1072">aut alio possis animi traducere motus.</l><milestone unit="card" n="1073"/><l n="1073">Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,</l><l n="1074">sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;</l><l n="1075">nam certe purast sanis magis inde voluptas</l><l n="1076">quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso</l><l n="1077">fluctuat incertis erroribus ardor amantum</l><l n="1078">nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.</l><l n="1079">quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem</l><l n="1080">corporis et dentes inlidunt saepe labellis</l><l n="1081">osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas</l><l n="1082">et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,</l><l n="1083">quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.</l><l n="1084">sed leviter poenas frangit Venus inter amorem</l><l n="1085">blandaque refrenat morsus admixta voluptas.</l><l n="1086">namque in eo spes est, unde est ardoris origo,</l><l n="1087">restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.</l><l n="1088">quod fieri contra totum natura repugnat;</l><l n="1089">unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,</l><l n="1090">tam magis ardescit dira cuppedine pectus.</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>