<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.896-4.1185</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.896-4.1185</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="896">corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,</l><l n="897">corpus ut ac navis velis ventoque feratur.</l><l n="898">nec tamen illud in his rebus mirabile constat,</l><l n="899">tantula quod tantum corpus corpuscula possunt</l><l n="900">contorquere et onus totum convertere nostrum;</l><l n="901">quippe etenim ventus subtili corpore tenvis</l><l n="902">trudit agens magnam magno molimine navem</l><l n="903">et manus una regit quanto vis impete euntem</l><l n="904">atque gubernaclum contorquet quo libet unum,</l><l n="905">multaque per trocleas et tympana pondere magno</l><l n="906">commovet atque levi sustollit machina nisu.</l><milestone unit="card" n="907"/><l n="907">Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem</l><l n="908">inriget atque animi curas e pectore solvat,</l><l n="909">suavidicis potius quom multis versibus edam,</l><l n="910">parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam</l><l n="911">clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.</l><l n="912">tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,</l><l n="913">ne fieri negites quae dicam posse retroque</l><l n="914">vera repulsanti discedas pectore dicta,</l><l n="915">tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.</l><l n="916">Principio somnus fit ubi est distracta per artus</l><l n="917">vis animae partimque foras eiecta recessit</l><l n="918">et partim contrusa magis concessit in altum;</l><l n="919">dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.</l><l n="920">nam dubium non est, animai quin opera sit</l><l n="921">sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,</l><l n="922">tum nobis animam perturbatam esse putandumst</l><l n="923">eiectamque foras, non omnem; namque iaceret</l><l n="924">aeterno corpus perfusum frigore leti.</l><l n="925">quippe ubi nulla latens animai pars remaneret</l><l n="926">in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,</l><l n="927">unde reconflari sensus per membra repente</l><l n="928">possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?</l><milestone unit="card" n="929"/><l n="929">Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde</l><l n="930"> perturbari anima et corpus languescere possit,</l><l n="931">expediam: tu fac ne ventis verba profundam.</l><l n="932">Principio externa corpus de parte necessum est,</l><l n="933"><choice><reg>aeriis</reg><orig>aëriis</orig></choice> quoniam vicinum tangitur auris,</l><l n="934">tundier atque eius crebro pulsarier ictu,</l><l n="935">proptereaque fere res omnes aut corio sunt</l><l n="936">aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.</l><l n="937">interiorem etiam partem spirantibus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="938">verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.</l><l n="939">quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum</l><l n="940">perveniant plagae per parva foramina nobis</l><l n="941">corporis ad primas partis elementaque prima,</l><l n="942">fit quasi paulatim nobis per membra ruina.</l><l n="943">conturbantur enim positurae principiorum</l><l n="944">corporis atque animi. fit uti pars inde animai</l><l n="945">eliciatur et introrsum pars abdita cedat,</l><l n="946">pars etiam distracta per artus non queat esse</l><l n="947">coniuncta inter se neque motu mutua fungi;</l><l n="948">inter enim saepit coetus natura viasque.</l><l n="949">ergo sensus abit mutatis motibus alte.</l><l n="950">et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,</l><l n="951">debile fit corpus languescuntque omnia membra,</l><l n="952">bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti</l><l n="953">saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.</l><l n="954">Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="955">haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,</l><l n="956">efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,</l><l n="957">quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se</l><l n="958">corpora conturbant magno contusa labore.</l><l n="959">fit ratione eadem coniectus parte animai</l><l n="960">altior atque foras eiectus largior eius,</l><l n="961">et divisior inter se ac distractior intus.</l><milestone unit="card" n="962"/><l n="962">Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret</l><l n="963">aut quibus in rebus multum sumus ante morati</l><l n="964">atque in ea ratione fuit contenta magis mens,</l><l n="965">in somnis eadem plerumque videmur obire:</l><l n="966">causidici causas agere et componere leges,</l><l n="967">induperatores pugnare ac proelia obire,</l><l n="968">nautae contractum cum ventis degere bellum,</l><l n="969">nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum</l><l n="970">semper et inventam patriis exponere chartis.</l><l n="971">cetera sic studia atque artes plerumque videntur</l><l n="972">in somnis animos hominum frustrata tenere.</l><l n="973">et qui cumque dies multos ex ordine ludis</l><l n="974">adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,</l><l n="975">cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,</l><l n="976">relicuas tamen esse vias in mente patentis,</l><l n="977">qua possint eadem rerum simulacra venire;</l><l n="978">per multos itaque illa dies eadem obversantur</l><l n="979">ante oculos, etiam vigilantes ut videantur</l><l n="980">cernere saltantis et mollia membra moventis</l><l n="981">et citharae liquidum carmen chordasque loquentis</l><l n="982">auribus accipere et consessum cernere eundem</l><l n="983">scenaique simul varios splendere decores.</l><l n="984">usque adeo magni refert studium atque voluntas,</l><l n="985"> et quibus in rebus consuerint esse operati</l><l n="986">non homines solum sed vero animalia cuncta.</l><l n="987">quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,</l><l n="988">in somnis sudare tamen spirareque semper</l><l n="989">et quasi de palma summas contendere viris</l><l n="990">aut quasi carceribus patefactis <del>edere voces</del></l><l n="991">venantumque canes in molli saepe quiete</l><l n="992">iactant crura tamen subito vocisque repente</l><l n="993">mittunt et crebro redducunt naribus auras.</l><l n="994">ut vestigia si teneant inventa ferarum,</l><l n="995">expergefactique secuntur inania saepe</l><l n="996">cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,</l><l n="997">donec discussis redeant erroribus ad se.</l><l n="998">at consueta domi catulorum blanda propago</l><l n="999">discutere et corpus de terra corripere instant,</l><l n="1000"><del>iactant crura tamen subito vocisque repente</del></l><l n="1001"><del>mittunt et crebro redducunt naribus auras</del></l><l n="1002"><del>ut vestigia si teneant inventa ferarum</del></l><l n="1003"><del>expergefactique secuntur inania saepe</del></l><l n="1004">proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.</l><l n="1005">et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,</l><l n="1006">tam magis in somnis eadem saevire necessust.</l><l n="1007">at variae fugiunt volucres pinnisque repente</l><l n="1008">sollicitant divom nocturno tempore lucos,</l><l n="1009">accipitres somno in leni si proelia pugnas</l><l n="1010">edere sunt persectantes visaeque volantes.</l><l n="1011">porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt</l><l n="1012">magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,</l><l n="1013">reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,</l><l n="1014">tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.</l><l n="1015">multi depugnant gemitusque doloribus edunt</l><l n="1016">et quasi pantherae morsu saevive leonis</l><l n="1017">mandantur, magnis clamoribus omnia complent.</l><l n="1018">multi de magnis per somnum rebus loquuntur</l><l n="1019">indicioque sui facti persaepe fuere.</l><l n="1020">multi mortem obeunt. multi, de montibus altis</l><l n="1021">ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,</l><l n="1022">exterruntur et ex somno quasi mentibus capti</l><l n="1023">vix ad se redeunt permoti corporis aestu.</l><l n="1024">flumen item sitiens aut fontem propter amoenum</l><l n="1025">adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.</l><l n="1026">puri saepe lacum propter si ac dolia curta</l><l n="1027">somno devincti credunt se extollere vestem,</l><l n="1028">totius umorem saccatum corporis fundunt,</l><l n="1029">cum Babylonica magnifico splendore rigantur.</l><l n="1030">tum quibus aetatis freta primitus insinuatur</l><l n="1031">semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,</l><l n="1032">conveniunt simulacra foris e corpore quoque,</l><l n="1033">nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,</l><l n="1034">qui ciet inritans loca turgida semine multo,</l><l n="1035">ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant</l><l n="1036">fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.</l><milestone unit="card" n="1037"/><l n="1037">Sollicitatur id <del>in</del> nobis, quod diximus ante,</l><l n="1038">semen, adulta aetas cum primum roborat artus.</l><l n="1039">namque alias aliud res commovet atque lacessit;</l><l n="1040"> ex homine humanum semen ciet una hominis vis.</l><l n="1041">quod simul atque suis eiectum sedibus exit,</l><l n="1042">per membra atque artus decedit corpore toto,</l><l n="1043">in loca conveniens nervorum certa cietque</l><l n="1044">continuo partis genitalis corporis ipsas.</l><l n="1045">inritata tument loca semine fitque voluntas</l><l n="1046">eicere id quo se contendit dira lubido,</l><l n="1047"><del>incitat inritans loca turgida semine multo</del></l><l n="1048">idque petit corpus, mens unde est saucia amore;</l><l n="1049">namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam</l><l n="1050">emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,</l><l n="1051">et si comminus est, hostem ruber occupat umor.</l><l n="1052">sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,</l><l n="1053">sive puer membris muliebribus hunc iaculatur</l><l n="1054">seu mulier toto iactans e corpore amorem,</l><l n="1055">unde feritur, eo tendit gestitque coire</l><l n="1056">et iacere umorem in corpus de corpore ductum;</l><l n="1057">namque voluptatem praesagit muta cupido.</l><milestone unit="card" n="1058"/><l n="1058">Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,</l><l n="1059">hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor</l><l n="1060">stillavit gutta et successit frigida cura;</l><l n="1061">nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt</l><l n="1062">illius et nomen dulce obversatur ad auris.</l><l n="1063">sed fugitare decet simulacra et pabula amoris</l><l n="1064">absterrere sibi atque alio convertere mentem</l><l n="1065">et iacere umorem coniectum in corpora quaeque</l><l n="1066">nec retinere semel conversum unius amore</l><l n="1067">et servare sibi curam certumque dolorem;</l><l n="1068">ulcus enim vivescit et inveterascit alendo</l><l n="1069">inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,</l><l n="1070">si non prima novis conturbes volnera plagis</l><l n="1071">volgivagaque vagus Venere ante recentia cures</l><l n="1072">aut alio possis animi traducere motus.</l><milestone unit="card" n="1073"/><l n="1073">Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,</l><l n="1074">sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;</l><l n="1075">nam certe purast sanis magis inde voluptas</l><l n="1076">quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso</l><l n="1077">fluctuat incertis erroribus ardor amantum</l><l n="1078">nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.</l><l n="1079">quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem</l><l n="1080">corporis et dentes inlidunt saepe labellis</l><l n="1081">osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas</l><l n="1082">et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,</l><l n="1083">quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.</l><l n="1084">sed leviter poenas frangit Venus inter amorem</l><l n="1085">blandaque refrenat morsus admixta voluptas.</l><l n="1086">namque in eo spes est, unde est ardoris origo,</l><l n="1087">restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.</l><l n="1088">quod fieri contra totum natura repugnat;</l><l n="1089">unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,</l><l n="1090">tam magis ardescit dira cuppedine pectus.</l><l n="1091">nam cibus atque umor membris adsumitur intus;</l><l n="1092">quae quoniam certas possunt obsidere partis,</l><l n="1093">hoc facile expletur laticum frugumque cupido.</l><l n="1094">ex hominis vero facie pulchroque colore</l><l n="1095"> nil datur in corpus praeter simulacra fruendum</l><l n="1096">tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.</l><l n="1097">ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor</l><l n="1098">non datur, ardorem qui membris stinguere possit,</l><l n="1099">sed laticum simulacra petit frustraque laborat</l><l n="1100">in medioque sitit torrenti flumine potans,</l><l n="1101">sic in amore Venus simulacris ludit amantis,</l><l n="1102">nec satiare queunt spectando corpora coram</l><l n="1103">nec manibus quicquam teneris abradere membris</l><l n="1104">possunt errantes incerti corpore toto.</l><l n="1105">denique cum membris conlatis flore fruuntur</l><l n="1106">aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus</l><l n="1107">atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,</l><l n="1108">adfigunt avide corpus iunguntque salivas</l><l n="1109">oris et inspirant pressantes dentibus ora,</l><l n="1110">ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt</l><l n="1111">nec penetrare et abire in corpus corpore toto;</l><l n="1112">nam facere inter dum velle et certare videntur.</l><l n="1113">usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,</l><l n="1114">membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.</l><l n="1115">tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,</l><l n="1116">parva fit ardoris violenti pausa parumper.</l><l n="1117">inde redit rabies eadem et furor ille revisit,</l><l n="1118">cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,</l><l n="1119">nec reperire malum id possunt quae machina vincat.</l><l n="1120">usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.</l><milestone unit="card" n="1121"/><l n="1121">Adde quod absumunt viris pereuntque labore,</l><l n="1122">adde quod alterius sub nutu degitur aetas,</l><l n="1123">languent officia atque aegrotat fama vacillans.</l><l n="1124">labitur interea res et Babylonia fiunt</l><l n="1125">unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,</l><l n="1126">scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi</l><l n="1127">auro includuntur teriturque thalassina vestis</l><l n="1128">adsidue et Veneris sudorem exercita potat.</l><l n="1129">et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,</l><l n="1130">inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.</l><l n="1131">eximia veste et victu convivia, ludi,</l><l n="1132">pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,</l><l n="1133">ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum</l><l n="1134">surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,</l><l n="1135">aut cum conscius ipse animus se forte remordet</l><l n="1136">desidiose agere aetatem lustrisque perire,</l><l n="1137">aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,</l><l n="1138">quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,</l><l n="1139">aut nimium iactare oculos aliumve tueri</l><l n="1140">quod putat in voltuque videt vestigia risus.</l><milestone unit="card" n="1141"/><l n="1141">Atque in amore mala haec proprio summeque secundo</l><l n="1142">inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,</l><l n="1143">prendere quae possis oculorum lumine operto.</l><l n="1144">innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,</l><l n="1145">qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.</l><l n="1146">nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,</l><l n="1147">non ita difficile est quam captum retibus ipsis</l><l n="1148">exire et validos Veneris perrumpere nodos.</l><l n="1149">et tamen implicitus quoque possis inque peditus</l><l n="1150"> effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes</l><l n="1151">et praetermittas animi vitia omnia primum</l><l n="1152">aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.</l><l n="1153">nam faciunt homines plerumque cupidine caeci</l><l n="1154">et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.</l><l n="1155">multimodis igitur pravas turpisque videmus</l><l n="1156">esse in deliciis summoque in honore vigere.</l><l n="1157">atque alios alii inrident Veneremque suadent</l><l n="1158">ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,</l><l n="1159">nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.</l><l n="1160">nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,</l><l n="1161">caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,</l><l n="1162">parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,</l><l n="1163">magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.</l><l n="1164">balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;</l><l n="1165">at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.</l><l n="1166">ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit</l><l n="1167">prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.</l><l n="1168">at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,</l><l n="1169">simula Silena ac Saturast, labeosa philema.</l><l n="1170">cetera de genere hoc longum est si dicere coner.</l><l n="1171">sed tamen esto iam quantovis oris honore,</l><l n="1172">cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;</l><l n="1173">nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;</l><l n="1174">nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi</l><l n="1175">et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,</l><l n="1176">quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.</l><l n="1177">at lacrimans exclusus amator limina saepe</l><l n="1178">floribus et sertis operit postisque superbos</l><l n="1179">unguit amaracino et foribus miser oscula figit;</l><l n="1180">quem si iam ammissum venientem offenderit aura</l><l n="1181">una modo, causas abeundi quaerat honestas</l><l n="1182">et meditata diu cadat alte sumpta querella</l><l n="1183">stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi</l><l n="1184">plus videat quam mortali concedere par est.</l><l n="1185">nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>