<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.827-4.1004</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.827-4.1004</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="827">proceros passus, ideo fastigia posse</l><l n="828">surarum ac feminum pedibus fundata plicari,</l><l n="829">bracchia tum porro validis ex apta lacertis</l><l n="830">esse manusque datas utraque <del>ex</del> parte ministras,</l><l n="831">ut facere ad vitam possemus quae foret usus.</l><l n="832">cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,</l><l n="833">omnia perversa praepostera sunt ratione,</l><l n="834">nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti</l><l n="835">possemus, sed quod natumst id procreat usum.</l><l n="836">nec fuit ante videre oculorum lumina nata,</l><l n="837">nec dictis orare prius quam lingua creatast,</l><l n="838">sed potius longe linguae praecessit origo</l><l n="839">sermonem multoque creatae sunt prius aures</l><l n="840">quam sonus est auditus, et omnia denique membra</l><l n="841">ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;</l><l n="842">haud igitur potuere utendi crescere causa.</l><l n="843">at contra conferre manu certamina pugnae</l><l n="844">et lacerare artus foedareque membra cruore</l><l n="845">ante fuit multo quam lucida tela volarent,</l><l n="846">et volnus vitare prius natura <choice><reg>coegit</reg><orig>coëgit</orig></choice></l><l n="847">quam daret obiectum parmai laeva per artem.</l><l n="848">scilicet et fessum corpus mandare quieti</l><l n="849">multo antiquius est quam lecti mollia strata,</l><l n="850">et sedare sitim prius est quam pocula natum.</l><l n="851">haec igitur possunt utendi cognita causa</l><l n="852">credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.</l><l n="853">illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa</l><l n="854">nata dedere suae post notitiam utilitatis.</l><l n="855">quo genere in primis sensus et membra videmus;</l><l n="856">quare etiam atque etiam procul est ut credere possis</l><l n="857">utilitatis ob officium potuisse creari.</l><milestone unit="card" n="858"/><l n="858">Illud item non est mirandum, corporis ipsa</l><l n="859">quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.</l><l n="860">quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus</l><l n="861">multa modis multis docui, sed plurima debent</l><l n="862">ex animalibus; <del>quae</del> quia sunt exercita motu,</l><l n="863">multa per os exhalantur, cum languida anhelant,</l><l n="864">multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.</l><l n="865">his igitur rebus rarescit corpus et omnis</l><l n="866">subruitur natura, dolor quam consequitur rem.</l><l n="867">propterea capitur cibus, ut suffulciat artus</l><l n="868">et recreet vires inter datus, atque patentem</l><l n="869">per membra ac venas ut amorem opturet edendi.</l><l n="870">umor item discedit in omnia quae loca cumque</l><l n="871">poscunt umorem; glomerataque multa vaporis</l><l n="872">corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,</l><l n="873">dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,</l><l n="874">urere ne possit calor amplius aridus artus.</l><l n="875"> sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro</l><l n="876">abluitur, sic expletur ieiuna cupido.</l><milestone unit="card" n="877"/><l n="877">Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,</l><l n="878">cum volumus, quareque datum sit membra movere</l><l n="879">et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri</l><l n="880">corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.</l><l n="881">dico animo nostro primum simulacra meandi</l><l n="882">accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.</l><l n="883">inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam</l><l n="884">rem quisquam, <del>quam</del> mens providit quid velit ante.</l><l n="885">id quod providet, illius rei constat imago,</l><l n="886">ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire</l><l n="887">inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto</l><l n="888">per membra atque artus animai dissita vis est;</l><l n="889">et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.</l><l n="890">inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota</l><l n="891">paulatim moles protruditur atque movetur.</l><l n="892">praeterea tum rarescit quoque corpus et <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="893">scilicet ut debet qui semper mobilis extat,</l><l n="894">per patefacta venit penetratque foramina largus,</l><l n="895">et dispargitur ad partis ita quasque minutas</l><l n="896">corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,</l><l n="897">corpus ut ac navis velis ventoque feratur.</l><l n="898">nec tamen illud in his rebus mirabile constat,</l><l n="899">tantula quod tantum corpus corpuscula possunt</l><l n="900">contorquere et onus totum convertere nostrum;</l><l n="901">quippe etenim ventus subtili corpore tenvis</l><l n="902">trudit agens magnam magno molimine navem</l><l n="903">et manus una regit quanto vis impete euntem</l><l n="904">atque gubernaclum contorquet quo libet unum,</l><l n="905">multaque per trocleas et tympana pondere magno</l><l n="906">commovet atque levi sustollit machina nisu.</l><milestone unit="card" n="907"/><l n="907">Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem</l><l n="908">inriget atque animi curas e pectore solvat,</l><l n="909">suavidicis potius quom multis versibus edam,</l><l n="910">parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam</l><l n="911">clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.</l><l n="912">tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,</l><l n="913">ne fieri negites quae dicam posse retroque</l><l n="914">vera repulsanti discedas pectore dicta,</l><l n="915">tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.</l><l n="916">Principio somnus fit ubi est distracta per artus</l><l n="917">vis animae partimque foras eiecta recessit</l><l n="918">et partim contrusa magis concessit in altum;</l><l n="919">dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.</l><l n="920">nam dubium non est, animai quin opera sit</l><l n="921">sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,</l><l n="922">tum nobis animam perturbatam esse putandumst</l><l n="923">eiectamque foras, non omnem; namque iaceret</l><l n="924">aeterno corpus perfusum frigore leti.</l><l n="925">quippe ubi nulla latens animai pars remaneret</l><l n="926">in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,</l><l n="927">unde reconflari sensus per membra repente</l><l n="928">possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?</l><milestone unit="card" n="929"/><l n="929">Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde</l><l n="930"> perturbari anima et corpus languescere possit,</l><l n="931">expediam: tu fac ne ventis verba profundam.</l><l n="932">Principio externa corpus de parte necessum est,</l><l n="933"><choice><reg>aeriis</reg><orig>aëriis</orig></choice> quoniam vicinum tangitur auris,</l><l n="934">tundier atque eius crebro pulsarier ictu,</l><l n="935">proptereaque fere res omnes aut corio sunt</l><l n="936">aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.</l><l n="937">interiorem etiam partem spirantibus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="938">verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.</l><l n="939">quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum</l><l n="940">perveniant plagae per parva foramina nobis</l><l n="941">corporis ad primas partis elementaque prima,</l><l n="942">fit quasi paulatim nobis per membra ruina.</l><l n="943">conturbantur enim positurae principiorum</l><l n="944">corporis atque animi. fit uti pars inde animai</l><l n="945">eliciatur et introrsum pars abdita cedat,</l><l n="946">pars etiam distracta per artus non queat esse</l><l n="947">coniuncta inter se neque motu mutua fungi;</l><l n="948">inter enim saepit coetus natura viasque.</l><l n="949">ergo sensus abit mutatis motibus alte.</l><l n="950">et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,</l><l n="951">debile fit corpus languescuntque omnia membra,</l><l n="952">bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti</l><l n="953">saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.</l><l n="954">Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="955">haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,</l><l n="956">efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,</l><l n="957">quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se</l><l n="958">corpora conturbant magno contusa labore.</l><l n="959">fit ratione eadem coniectus parte animai</l><l n="960">altior atque foras eiectus largior eius,</l><l n="961">et divisior inter se ac distractior intus.</l><milestone unit="card" n="962"/><l n="962">Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret</l><l n="963">aut quibus in rebus multum sumus ante morati</l><l n="964">atque in ea ratione fuit contenta magis mens,</l><l n="965">in somnis eadem plerumque videmur obire:</l><l n="966">causidici causas agere et componere leges,</l><l n="967">induperatores pugnare ac proelia obire,</l><l n="968">nautae contractum cum ventis degere bellum,</l><l n="969">nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum</l><l n="970">semper et inventam patriis exponere chartis.</l><l n="971">cetera sic studia atque artes plerumque videntur</l><l n="972">in somnis animos hominum frustrata tenere.</l><l n="973">et qui cumque dies multos ex ordine ludis</l><l n="974">adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,</l><l n="975">cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,</l><l n="976">relicuas tamen esse vias in mente patentis,</l><l n="977">qua possint eadem rerum simulacra venire;</l><l n="978">per multos itaque illa dies eadem obversantur</l><l n="979">ante oculos, etiam vigilantes ut videantur</l><l n="980">cernere saltantis et mollia membra moventis</l><l n="981">et citharae liquidum carmen chordasque loquentis</l><l n="982">auribus accipere et consessum cernere eundem</l><l n="983">scenaique simul varios splendere decores.</l><l n="984">usque adeo magni refert studium atque voluntas,</l><l n="985"> et quibus in rebus consuerint esse operati</l><l n="986">non homines solum sed vero animalia cuncta.</l><l n="987">quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,</l><l n="988">in somnis sudare tamen spirareque semper</l><l n="989">et quasi de palma summas contendere viris</l><l n="990">aut quasi carceribus patefactis <del>edere voces</del></l><l n="991">venantumque canes in molli saepe quiete</l><l n="992">iactant crura tamen subito vocisque repente</l><l n="993">mittunt et crebro redducunt naribus auras.</l><l n="994">ut vestigia si teneant inventa ferarum,</l><l n="995">expergefactique secuntur inania saepe</l><l n="996">cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,</l><l n="997">donec discussis redeant erroribus ad se.</l><l n="998">at consueta domi catulorum blanda propago</l><l n="999">discutere et corpus de terra corripere instant,</l><l n="1000"><del>iactant crura tamen subito vocisque repente</del></l><l n="1001"><del>mittunt et crebro redducunt naribus auras</del></l><l n="1002"><del>ut vestigia si teneant inventa ferarum</del></l><l n="1003"><del>expergefactique secuntur inania saepe</del></l><l n="1004">proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>