<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.81-4.179</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.81-4.179</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="81">et quanto circum mage sunt inclusa theatri</l><l n="82">moenia, tam magis haec intus perfusa lepore</l><l n="83">omnia conrident correpta luce diei.</l><l n="84">ergo lintea de summo cum corpore fucum</l><l n="85">mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis</l><l n="86">res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.</l><l n="87">sunt igitur iam formarum vestigia certa,</l><l n="88">quae volgo volitant subtili praedita filo</l><l n="89">nec singillatim possunt secreta videri.</l><milestone unit="card" n="90"/><l n="90">Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res</l><l n="91">consimiles ideo diffusae rebus abundant,</l><l n="92">ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae</l><l n="93">scinduntur per iter flexum, nec recta viarum</l><l n="94">ostia sunt, qua contendant exire coortae.</l><l n="95">at contra tenuis summi membrana coloris</l><l n="96">cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,</l><l n="97">in promptu quoniam est in prima fronte locata.</l><l n="98">Postremo speculis in aqua splendoreque in omni</l><l n="99">quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,</l><l n="100">quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,</l><l n="101">exin imaginibus missis consistere eorum.</l><l n="102"><del>nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant</del></l><l n="103"><del>quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.</del></l><l n="104">sunt igitur tenues formarum illis similesque</l><l n="105">effigiae, singillatim quas cernere nemo</l><l n="106">cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu</l><l n="107">reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,</l><l n="108">nec ratione alia servari posse videntur,</l><l n="109"> tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.</l><milestone unit="card" n="110"/><l n="110">Nunc age, quam tenui natura constet imago</l><l n="111">percipe. et in primis, quoniam primordia tantum</l><l n="112">sunt infra nostros sensus tantoque minora</l><l n="113">quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,</l><l n="114">nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum</l><l n="115">cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.</l><l n="116">primum animalia sunt iam partim tantula, corum</l><l n="117">tertia pars nulla possit ratione videri.</l><l n="118">horum intestinum quodvis quale esse putandumst!</l><l n="119">quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?</l><l n="120">quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,</l><l n="121">unde anima atque animi constet natura necessumst,</l><l n="122">nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?</l><l n="123">praeterea quaecumque suo de corpore odorem</l><l n="124">expirant acrem, panaces absinthia taetra</l><l n="125">habrotonique graves et tristia centaurea,</l><l n="126">quorum unum quidvis leviter si forte duobus</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="127">quin potius noscas rerum simulacra vagari</l><l n="128">multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?</l><l n="129">Sed ne forte putes ea demum sola vagari,</l><l n="130">quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,</l><l n="131">sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa</l><l n="132">constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,</l><l n="133">quae multis formata modis sublime feruntur,</l><l n="134">ut nubes facile inter dum concrescere in alto</l><l n="135">cernimus et mundi speciem violare serenam</l><l n="136"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> mulcentes motu; nam saepe Gigantum</l><l n="137">ora volare videntur et umbram ducere late,</l><l n="138">inter dum magni montes avolsaque saxa</l><l n="139">montibus ante ire et solem succedere praeter,</l><l n="140">inde alios trahere atque inducere belua nimbos.</l><l n="141">nec speciem mutare suam liquentia cessant</l><l n="142">et cuiusque modi formarum vertere in oras.</l><milestone unit="card" n="143"/><l n="143">Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur</l><l n="144">perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="145">semper enim summum quicquid de rebus abundat,</l><l n="146">quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,</l><l n="147">transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa</l><l n="148">aut in materiam ligni pervenit, ibi iam</l><l n="149">scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.</l><l n="150">at cum splendida quae constant opposta fuerunt</l><l n="151">densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;</l><l n="152">nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem</l><l n="153">scindi; quam meminit levor praestare salutem.</l><l n="154">qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.</l><l n="155">et quamvis subito quovis in tempore quamque</l><l n="156">rem contra speculum ponas, apparet imago;</l><l n="157">perpetuo fluere ut noscas e corpore summo</l><l n="158">texturas rerum tenuis tenuisque figuras.</l><l n="159">ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,</l><l n="160">ut merito celer his rebus dicatur origo.</l><l n="161">et quasi multa brevi spatio summittere debet</l><l n="162"> lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,</l><l n="163">sic ab rebus item simili ratione necessest</l><l n="164">temporis in puncto rerum simulacra ferantur</l><l n="165">multa modis multis in cunctas undique partis;</l><l n="166">quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,</l><l n="167">res ibi respondent simili forma atque colore.</l><l n="168">Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli</l><l n="169">tempestas, perquam subito fit turbida foede,</l><l n="170">undique uti tenebras omnis Acherunta rearis</l><l n="171">liquisse et magnas caeli complesse cavernas.</l><l n="172">usque adeo taetra nimborum nocte coorta</l><l n="173">inpendent atrae Formidinis ora superne;</l><l n="174">quorum quantula pars sit imago dicere nemost</l><l n="175">qui possit neque eam rationem reddere dictis.</l><milestone unit="card" n="176"/><l n="176">Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,</l><l n="177">et quae mobilitas ollis tranantibus auras</l><l n="178">reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,</l><l n="179">in quem quaeque locum diverso numine tendunt,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>