<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.671-4.960</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.671-4.960</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="671">utraque enim sunt in mellis commixta sapore;</l><l n="672">id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.</l><milestone unit="card" n="673"/><l n="673">Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris</l><l n="674">tangat agam. primum res multas esse necessest</l><l n="675">unde fluens volvat varius se fluctus odorum,</l><l n="676">et fluere et mitti volgo spargique putandumst;</l><l n="677">verum aliis alius magis est animantibus aptus,</l><l n="678">dissimilis propter formas. ideoque per auras</l><l n="679">mellis apes quamvis longe ducuntur odore,</l><l n="680">volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum</l><l n="681">ungula quo tulerit gressum promissa canum vis</l><l n="682">ducit, et humanum longe praesentit odorem</l><l n="683">Romulidarum arcis servator, candidus anser.</l><l n="684">sic aliis alius nidor datus ad sua quemque</l><l n="685">pabula ducit et a taetro resilire veneno</l><l n="686">cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.</l><l n="687">Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,</l><l n="688">est alio ut possit permitti longius alter;</l><l n="689">sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum</l><l n="690">quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res</l><l n="691">quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.</l><l n="692">errabundus enim tarde venit ac perit ante</l><l n="693">paulatim facilis distractus in <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> auras;</l><l n="694">ex alto primum quia vix emittitur ex re;</l><l n="695">nam penitus fluere atque recedere rebus odores</l><l n="696">significat quod fracta magis redolere videntur</l><l n="697">omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.</l><l n="698">deinde videre licet maioribus esse creatum</l><l n="699">principiis quam vox, quoniam per saxea saepta</l><l n="700">non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.</l><l n="701">quare etiam quod olet non tam facile esse videbis</l><l n="702">investigare in qua sit regione locatum;</l><l n="703">refrigescit enim cunctando plaga per auras</l><l n="704">nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.</l><l n="705">errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.</l><l n="706">Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum</l><l n="707">in generest, sed item species rerum atque colores</l><l n="708">non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,</l><l n="709">ut non sint aliis quaedam magis acria visu.</l><l n="710"> quin etiam gallum noctem explaudentibus alis</l><l n="711">auroram clara consuetum voce vocare,</l><l n="712">noenu queunt rapidi contra constare leones</l><l n="713">inque tueri: ita continuo meminere fugai.</l><l n="714">ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam</l><l n="715">semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,</l><l n="716">pupillas interfodiunt acremque dolorem</l><l n="717">praebent, ut nequeant contra durare feroces,</l><l n="718">cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,</l><l n="719">aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis</l><l n="720">exitus ex oculis liber datur, in remorando</l><l n="721">laedere ne possint ex ulla lumina parte.</l><milestone unit="card" n="722"/><l n="722">Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde</l><l n="723">quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.</l><l n="724">principio hoc dico, rerum simulacra vagari</l><l n="725">multa modis multis in cunctas undique partis</l><l n="726">tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,</l><l n="727">obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.</l><l n="728">quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu</l><l n="729">quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,</l><l n="730">corporis haec quoniam penetrant per rara cientque</l><l n="731">tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.</l><l n="732">Centauros itaque et Scyllarum membra videmus</l><l n="733">Cerbereasque canum facies simulacraque eorum</l><l n="734">quorum morte obita tellus amplectitur ossa;</l><l n="735">omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,</l><l n="736">partim sponte sua quae fiunt <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> in ipso,</l><l n="737">partim quae variis ab rebus cumque recedunt</l><l n="738">et quae confiunt ex horum facta figuris.</l><l n="739">nam certe ex vivo Centauri non fit imago,</l><l n="740">nulla fuit quoniam talis natura animata;</l><l n="741">verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,</l><l n="742">haerescit facile extemplo, quod diximus ante,</l><l n="743">propter subtilem naturam et tenvia texta.</l><l n="744">cetera de genere hoc eadem ratione creantur.</l><l n="745">quae cum mobiliter summa levitate feruntur,</l><l n="746">ut prius ostendi, facile uno commovet ictu</l><l n="747">quae libet una animum nobis subtilis imago;</l><l n="748">tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.</l><l n="749">haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.</l><l n="750">quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus</l><l n="751">atque oculis, simili fieri ratione necessest.</l><l n="752">Nunc igitur docui quoniam me forte leonum</l><l n="753">cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,</l><l n="754">scire licet mentem simili ratione moveri</l><l n="755">per simulacra leonum <del>et</del> cetera quae videt aeque</l><l n="756">nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.</l><l n="757">nec ratione alia, cum somnus membra profudit,</l><l n="758">mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt</l><l n="759">haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,</l><l n="760">usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem</l><l n="761">rellicta vita iam mors et terra potitast.</l><l n="762">hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes</l><l n="763">corporis offecti sensus per membra quiescunt</l><l n="764">nec possunt falsum veris convincere rebus.</l><l n="765"> praeterea meminisse iacet languetque sopore,</l><l n="766">nec dissentit eum mortis letique potitum</l><l n="767">iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.</l><l n="768">quod super est, non est mirum simulacra moveri</l><l n="769">bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;</l><l n="770">nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.</l><l n="771">quippe, ubi prima perit alioque est altera nata</l><l n="772">inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.</l><l n="773">scilicet id fieri celeri ratione putandumst:</l><l n="774">tanta est mobilitas et rerum copia tanta</l><l n="775">tantaque sensibili quovis est tempore in uno</l><l n="776">copia particularum, ut possit suppeditare.</l><milestone unit="card" n="777"/><l n="777">Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis</l><l n="778">clarandumst, plane si res exponere avemus.</l><l n="779">quaeritur in primis quare, quod cuique libido</l><l n="780">venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.</l><l n="781">anne voluntatem nostram simulacra tuentur</l><l n="782">et simul ac volumus nobis occurrit imago,</l><l n="783">si mare, si terram cordist, si denique caelum?</l><l n="784">conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,</l><l n="785">omnia sub verbone creat natura paratque?</l><l n="786">cum praesertim aliis eadem in regione locoque</l><l n="787">longe dissimilis animus res cogitet omnis.</l><l n="788">quid porro, in numerum procedere cum simulacra</l><l n="789">cernimus in somnis et mollia membra movere,</l><l n="790">mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt</l><l n="791">et repetunt oculis gestum pede convenienti?</l><l n="792">scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,</l><l n="793">nocturno facere ut possint in tempore ludos.</l><l n="794">an magis illud erit verum? quia tempore in uno,</l><l n="795">cum sentimus, id est cum vox emittitur una,</l><l n="796">tempora multa latent, ratio quae comperit esse,</l><l n="797">propterea fit uti quovis in tempore quaeque</l><l n="798">praesto sint simulacra locis in quisque parata.</l><l n="799">tanta est mobilitas et rerum copia tanta.</l><l n="800">hoc ubi prima perit alioque est altera nata</l><l n="801">inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.</l><l n="802">et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute</l><l n="803">cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt</l><l n="804">praeterea pereunt, nisi quae ex se<del>se</del> ipse paravit.</l><l n="805">ipse parat sese porro speratque futurum</l><l n="806">ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.</l><l n="807">nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt</l><l n="808"><del>praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit</del></l><l n="809">cernere coeperunt, contendere se atque parare,</l><l n="810">nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?</l><l n="811">et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,</l><l n="812">si non advertas animum, proinde esse quasi omni</l><l n="813">tempore semotum fuerit longeque remotum.</l><l n="814">cur igitur mirumst, animus si cetera perdit</l><l n="815">praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?</l><l n="816">deinde adopinamur de signis maxima parvis</l><l n="817">ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.</l><l n="818">Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago</l><l n="819">eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,</l><l n="820"> in manibus vir uti factus videatur adesse,</l><l n="821">aut alia ex alia facies aetasque sequatur.</l><l n="822">quod ne miremur sopor atque oblivia curant.</l><milestone unit="card" n="823"/><l n="823">Illud in his rebus vitium vehementer <choice><reg>ainesse</reg><orig>äinesse</orig></choice></l><l n="824">effugere errorem vitareque praemetuenter,</l><l n="825">lumina ne facias oculorum clara creata,</l><l n="826">prospicere ut possimus, et ut proferre queamus</l><l n="827">proceros passus, ideo fastigia posse</l><l n="828">surarum ac feminum pedibus fundata plicari,</l><l n="829">bracchia tum porro validis ex apta lacertis</l><l n="830">esse manusque datas utraque <del>ex</del> parte ministras,</l><l n="831">ut facere ad vitam possemus quae foret usus.</l><l n="832">cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,</l><l n="833">omnia perversa praepostera sunt ratione,</l><l n="834">nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti</l><l n="835">possemus, sed quod natumst id procreat usum.</l><l n="836">nec fuit ante videre oculorum lumina nata,</l><l n="837">nec dictis orare prius quam lingua creatast,</l><l n="838">sed potius longe linguae praecessit origo</l><l n="839">sermonem multoque creatae sunt prius aures</l><l n="840">quam sonus est auditus, et omnia denique membra</l><l n="841">ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;</l><l n="842">haud igitur potuere utendi crescere causa.</l><l n="843">at contra conferre manu certamina pugnae</l><l n="844">et lacerare artus foedareque membra cruore</l><l n="845">ante fuit multo quam lucida tela volarent,</l><l n="846">et volnus vitare prius natura <choice><reg>coegit</reg><orig>coëgit</orig></choice></l><l n="847">quam daret obiectum parmai laeva per artem.</l><l n="848">scilicet et fessum corpus mandare quieti</l><l n="849">multo antiquius est quam lecti mollia strata,</l><l n="850">et sedare sitim prius est quam pocula natum.</l><l n="851">haec igitur possunt utendi cognita causa</l><l n="852">credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.</l><l n="853">illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa</l><l n="854">nata dedere suae post notitiam utilitatis.</l><l n="855">quo genere in primis sensus et membra videmus;</l><l n="856">quare etiam atque etiam procul est ut credere possis</l><l n="857">utilitatis ob officium potuisse creari.</l><milestone unit="card" n="858"/><l n="858">Illud item non est mirandum, corporis ipsa</l><l n="859">quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.</l><l n="860">quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus</l><l n="861">multa modis multis docui, sed plurima debent</l><l n="862">ex animalibus; <del>quae</del> quia sunt exercita motu,</l><l n="863">multa per os exhalantur, cum languida anhelant,</l><l n="864">multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.</l><l n="865">his igitur rebus rarescit corpus et omnis</l><l n="866">subruitur natura, dolor quam consequitur rem.</l><l n="867">propterea capitur cibus, ut suffulciat artus</l><l n="868">et recreet vires inter datus, atque patentem</l><l n="869">per membra ac venas ut amorem opturet edendi.</l><l n="870">umor item discedit in omnia quae loca cumque</l><l n="871">poscunt umorem; glomerataque multa vaporis</l><l n="872">corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,</l><l n="873">dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,</l><l n="874">urere ne possit calor amplius aridus artus.</l><l n="875"> sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro</l><l n="876">abluitur, sic expletur ieiuna cupido.</l><milestone unit="card" n="877"/><l n="877">Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,</l><l n="878">cum volumus, quareque datum sit membra movere</l><l n="879">et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri</l><l n="880">corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.</l><l n="881">dico animo nostro primum simulacra meandi</l><l n="882">accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.</l><l n="883">inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam</l><l n="884">rem quisquam, <del>quam</del> mens providit quid velit ante.</l><l n="885">id quod providet, illius rei constat imago,</l><l n="886">ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire</l><l n="887">inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto</l><l n="888">per membra atque artus animai dissita vis est;</l><l n="889">et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.</l><l n="890">inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota</l><l n="891">paulatim moles protruditur atque movetur.</l><l n="892">praeterea tum rarescit quoque corpus et <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="893">scilicet ut debet qui semper mobilis extat,</l><l n="894">per patefacta venit penetratque foramina largus,</l><l n="895">et dispargitur ad partis ita quasque minutas</l><l n="896">corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,</l><l n="897">corpus ut ac navis velis ventoque feratur.</l><l n="898">nec tamen illud in his rebus mirabile constat,</l><l n="899">tantula quod tantum corpus corpuscula possunt</l><l n="900">contorquere et onus totum convertere nostrum;</l><l n="901">quippe etenim ventus subtili corpore tenvis</l><l n="902">trudit agens magnam magno molimine navem</l><l n="903">et manus una regit quanto vis impete euntem</l><l n="904">atque gubernaclum contorquet quo libet unum,</l><l n="905">multaque per trocleas et tympana pondere magno</l><l n="906">commovet atque levi sustollit machina nisu.</l><milestone unit="card" n="907"/><l n="907">Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem</l><l n="908">inriget atque animi curas e pectore solvat,</l><l n="909">suavidicis potius quom multis versibus edam,</l><l n="910">parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam</l><l n="911">clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.</l><l n="912">tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,</l><l n="913">ne fieri negites quae dicam posse retroque</l><l n="914">vera repulsanti discedas pectore dicta,</l><l n="915">tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.</l><l n="916">Principio somnus fit ubi est distracta per artus</l><l n="917">vis animae partimque foras eiecta recessit</l><l n="918">et partim contrusa magis concessit in altum;</l><l n="919">dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.</l><l n="920">nam dubium non est, animai quin opera sit</l><l n="921">sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,</l><l n="922">tum nobis animam perturbatam esse putandumst</l><l n="923">eiectamque foras, non omnem; namque iaceret</l><l n="924">aeterno corpus perfusum frigore leti.</l><l n="925">quippe ubi nulla latens animai pars remaneret</l><l n="926">in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,</l><l n="927">unde reconflari sensus per membra repente</l><l n="928">possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?</l><milestone unit="card" n="929"/><l n="929">Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde</l><l n="930"> perturbari anima et corpus languescere possit,</l><l n="931">expediam: tu fac ne ventis verba profundam.</l><l n="932">Principio externa corpus de parte necessum est,</l><l n="933"><choice><reg>aeriis</reg><orig>aëriis</orig></choice> quoniam vicinum tangitur auris,</l><l n="934">tundier atque eius crebro pulsarier ictu,</l><l n="935">proptereaque fere res omnes aut corio sunt</l><l n="936">aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.</l><l n="937">interiorem etiam partem spirantibus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="938">verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.</l><l n="939">quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum</l><l n="940">perveniant plagae per parva foramina nobis</l><l n="941">corporis ad primas partis elementaque prima,</l><l n="942">fit quasi paulatim nobis per membra ruina.</l><l n="943">conturbantur enim positurae principiorum</l><l n="944">corporis atque animi. fit uti pars inde animai</l><l n="945">eliciatur et introrsum pars abdita cedat,</l><l n="946">pars etiam distracta per artus non queat esse</l><l n="947">coniuncta inter se neque motu mutua fungi;</l><l n="948">inter enim saepit coetus natura viasque.</l><l n="949">ergo sensus abit mutatis motibus alte.</l><l n="950">et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,</l><l n="951">debile fit corpus languescuntque omnia membra,</l><l n="952">bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti</l><l n="953">saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.</l><l n="954">Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="955">haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,</l><l n="956">efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,</l><l n="957">quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se</l><l n="958">corpora conturbant magno contusa labore.</l><l n="959">fit ratione eadem coniectus parte animai</l><l n="960">altior atque foras eiectus largior eius,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>