<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.637-4.758</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.637-4.758</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="637">ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;</l><l n="638">est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis</l><l n="639">disperit ac sese mandendo conficit ipsa.</l><l n="640">praeterea nobis veratrum est acre venenum,</l><l n="641">at capris adipes et cocturnicibus auget.</l><l n="642">id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,</l><l n="643">principio meminisse decet quae diximus ante,</l><l n="644">semina multimodis in rebus mixta teneri.</l><l n="645">porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,</l><l n="646">ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim</l><l n="647">extima membrorum circumcaesura <choice><reg>coercet</reg><orig>coërcet</orig></choice>,</l><l n="648">proinde et seminibus constant variantque figura.</l><l n="649">semina cum porro distent, differre necessest</l><l n="650">intervalla viasque, foramina quae perhibemus,</l><l n="651">omnibus in membris et in ore ipsoque palato.</l><l n="652">esse minora igitur quaedam maioraque debent,</l><l n="653">esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,</l><l n="654">multa rutunda, modis multis multangula quaedam.</l><l n="655"> namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,</l><l n="656">proinde foraminibus debent differe figurae</l><l n="657">et variare viae proinde ac textura <choice><reg>coercet</reg><orig>coërcet</orig></choice>.</l><l n="658">hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,</l><l n="659">illi, cui suave est, levissima corpora debent</l><l n="660">contractabiliter caulas intrare palati,</l><l n="661">at contra quibus est eadem res intus acerba,</l><l n="662">aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.</l><l n="663">nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.</l><l n="664">quippe ubi cui febris bili superante coorta est</l><l n="665">aut alia ratione aliquast vis excita morbi,</l><l n="666">perturbatur ibi iam totum corpus et omnes</l><l n="667">commutantur ibi positurae principiorum;</l><l n="668">fit prius ad sensum <del>ut</del> quae corpora conveniebant</l><l n="669">nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,</l><l n="670">quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;</l><l n="671">utraque enim sunt in mellis commixta sapore;</l><l n="672">id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.</l><milestone unit="card" n="673"/><l n="673">Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris</l><l n="674">tangat agam. primum res multas esse necessest</l><l n="675">unde fluens volvat varius se fluctus odorum,</l><l n="676">et fluere et mitti volgo spargique putandumst;</l><l n="677">verum aliis alius magis est animantibus aptus,</l><l n="678">dissimilis propter formas. ideoque per auras</l><l n="679">mellis apes quamvis longe ducuntur odore,</l><l n="680">volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum</l><l n="681">ungula quo tulerit gressum promissa canum vis</l><l n="682">ducit, et humanum longe praesentit odorem</l><l n="683">Romulidarum arcis servator, candidus anser.</l><l n="684">sic aliis alius nidor datus ad sua quemque</l><l n="685">pabula ducit et a taetro resilire veneno</l><l n="686">cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.</l><l n="687">Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,</l><l n="688">est alio ut possit permitti longius alter;</l><l n="689">sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum</l><l n="690">quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res</l><l n="691">quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.</l><l n="692">errabundus enim tarde venit ac perit ante</l><l n="693">paulatim facilis distractus in <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> auras;</l><l n="694">ex alto primum quia vix emittitur ex re;</l><l n="695">nam penitus fluere atque recedere rebus odores</l><l n="696">significat quod fracta magis redolere videntur</l><l n="697">omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.</l><l n="698">deinde videre licet maioribus esse creatum</l><l n="699">principiis quam vox, quoniam per saxea saepta</l><l n="700">non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.</l><l n="701">quare etiam quod olet non tam facile esse videbis</l><l n="702">investigare in qua sit regione locatum;</l><l n="703">refrigescit enim cunctando plaga per auras</l><l n="704">nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.</l><l n="705">errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.</l><l n="706">Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum</l><l n="707">in generest, sed item species rerum atque colores</l><l n="708">non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,</l><l n="709">ut non sint aliis quaedam magis acria visu.</l><l n="710"> quin etiam gallum noctem explaudentibus alis</l><l n="711">auroram clara consuetum voce vocare,</l><l n="712">noenu queunt rapidi contra constare leones</l><l n="713">inque tueri: ita continuo meminere fugai.</l><l n="714">ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam</l><l n="715">semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,</l><l n="716">pupillas interfodiunt acremque dolorem</l><l n="717">praebent, ut nequeant contra durare feroces,</l><l n="718">cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,</l><l n="719">aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis</l><l n="720">exitus ex oculis liber datur, in remorando</l><l n="721">laedere ne possint ex ulla lumina parte.</l><milestone unit="card" n="722"/><l n="722">Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde</l><l n="723">quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.</l><l n="724">principio hoc dico, rerum simulacra vagari</l><l n="725">multa modis multis in cunctas undique partis</l><l n="726">tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,</l><l n="727">obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.</l><l n="728">quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu</l><l n="729">quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,</l><l n="730">corporis haec quoniam penetrant per rara cientque</l><l n="731">tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.</l><l n="732">Centauros itaque et Scyllarum membra videmus</l><l n="733">Cerbereasque canum facies simulacraque eorum</l><l n="734">quorum morte obita tellus amplectitur ossa;</l><l n="735">omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,</l><l n="736">partim sponte sua quae fiunt <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> in ipso,</l><l n="737">partim quae variis ab rebus cumque recedunt</l><l n="738">et quae confiunt ex horum facta figuris.</l><l n="739">nam certe ex vivo Centauri non fit imago,</l><l n="740">nulla fuit quoniam talis natura animata;</l><l n="741">verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,</l><l n="742">haerescit facile extemplo, quod diximus ante,</l><l n="743">propter subtilem naturam et tenvia texta.</l><l n="744">cetera de genere hoc eadem ratione creantur.</l><l n="745">quae cum mobiliter summa levitate feruntur,</l><l n="746">ut prius ostendi, facile uno commovet ictu</l><l n="747">quae libet una animum nobis subtilis imago;</l><l n="748">tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.</l><l n="749">haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.</l><l n="750">quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus</l><l n="751">atque oculis, simili fieri ratione necessest.</l><l n="752">Nunc igitur docui quoniam me forte leonum</l><l n="753">cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,</l><l n="754">scire licet mentem simili ratione moveri</l><l n="755">per simulacra leonum <del>et</del> cetera quae videt aeque</l><l n="756">nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.</l><l n="757">nec ratione alia, cum somnus membra profudit,</l><l n="758">mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>