<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.631-4.695</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.631-4.695</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="631">dum modo quod capias concoctum didere possis</l><l n="632">artubus et stomachi tumidum servare tenorem.</l><l n="633">Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,</l><l n="634">expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,</l><l n="635">hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,</l><l n="636">tantaque <del>in</del> his rebus distantia differitasque est,</l><l n="637">ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;</l><l n="638">est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis</l><l n="639">disperit ac sese mandendo conficit ipsa.</l><l n="640">praeterea nobis veratrum est acre venenum,</l><l n="641">at capris adipes et cocturnicibus auget.</l><l n="642">id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,</l><l n="643">principio meminisse decet quae diximus ante,</l><l n="644">semina multimodis in rebus mixta teneri.</l><l n="645">porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,</l><l n="646">ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim</l><l n="647">extima membrorum circumcaesura <choice><reg>coercet</reg><orig>coërcet</orig></choice>,</l><l n="648">proinde et seminibus constant variantque figura.</l><l n="649">semina cum porro distent, differre necessest</l><l n="650">intervalla viasque, foramina quae perhibemus,</l><l n="651">omnibus in membris et in ore ipsoque palato.</l><l n="652">esse minora igitur quaedam maioraque debent,</l><l n="653">esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,</l><l n="654">multa rutunda, modis multis multangula quaedam.</l><l n="655"> namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,</l><l n="656">proinde foraminibus debent differe figurae</l><l n="657">et variare viae proinde ac textura <choice><reg>coercet</reg><orig>coërcet</orig></choice>.</l><l n="658">hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,</l><l n="659">illi, cui suave est, levissima corpora debent</l><l n="660">contractabiliter caulas intrare palati,</l><l n="661">at contra quibus est eadem res intus acerba,</l><l n="662">aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.</l><l n="663">nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.</l><l n="664">quippe ubi cui febris bili superante coorta est</l><l n="665">aut alia ratione aliquast vis excita morbi,</l><l n="666">perturbatur ibi iam totum corpus et omnes</l><l n="667">commutantur ibi positurae principiorum;</l><l n="668">fit prius ad sensum <del>ut</del> quae corpora conveniebant</l><l n="669">nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,</l><l n="670">quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;</l><l n="671">utraque enim sunt in mellis commixta sapore;</l><l n="672">id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.</l><milestone unit="card" n="673"/><l n="673">Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris</l><l n="674">tangat agam. primum res multas esse necessest</l><l n="675">unde fluens volvat varius se fluctus odorum,</l><l n="676">et fluere et mitti volgo spargique putandumst;</l><l n="677">verum aliis alius magis est animantibus aptus,</l><l n="678">dissimilis propter formas. ideoque per auras</l><l n="679">mellis apes quamvis longe ducuntur odore,</l><l n="680">volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum</l><l n="681">ungula quo tulerit gressum promissa canum vis</l><l n="682">ducit, et humanum longe praesentit odorem</l><l n="683">Romulidarum arcis servator, candidus anser.</l><l n="684">sic aliis alius nidor datus ad sua quemque</l><l n="685">pabula ducit et a taetro resilire veneno</l><l n="686">cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.</l><l n="687">Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,</l><l n="688">est alio ut possit permitti longius alter;</l><l n="689">sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum</l><l n="690">quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res</l><l n="691">quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.</l><l n="692">errabundus enim tarde venit ac perit ante</l><l n="693">paulatim facilis distractus in <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> auras;</l><l n="694">ex alto primum quia vix emittitur ex re;</l><l n="695">nam penitus fluere atque recedere rebus odores</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>