<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.426-4.950</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.426-4.950</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="426">Porticus aequali quamvis est denique ductu</l><l n="427">stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,</l><l n="428">longa tamen parte ab summa cum tota videtur,</l><l n="429">paulatim trahit angusti fastigia coni,</l><l n="430">tecta solo iungens atque omnia dextera laevis</l><l n="431">donec in obscurum coni conduxit acumen.</l><l n="432">In pelago nautis ex undis ortus in undis</l><l n="433">sol fit uti videatur obire et condere lumen;</l><l n="434">quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;</l><l n="435"> ne leviter credas labefactari undique sensus.</l><l n="436">at maris ignaris in portu clauda videntur</l><l n="437">navigia aplustris fractis obnitier undis.</l><l n="438">nam quae cumque supra rorem salis edita pars est</l><l n="439">remorum, recta est, et recta superne guberna;</l><l n="440">quae demersa liquore obeunt, refracta videntur</l><l n="441">omnia converti sursumque supina reverti</l><l n="442">et reflexa prope in summo fluitare liquore.</l><l n="443">Raraque per caelum cum venti nubila portant</l><l n="444">tempore nocturno, tum splendida signa videntur</l><l n="445">labier adversum nimbos atque ire superne</l><l n="446">longe aliam in partem ac vera ratione feruntur</l><milestone unit="card" n="447"/><l n="447">At si forte oculo manus uni subdita supter</l><l n="448">pressit eum, quodam sensu fit uti videantur</l><l n="449">omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,</l><l n="450">bina lucernarum florentia lumina flammis</l><l n="451">binaque per totas aedis geminare supellex</l><l n="452">et duplicis hominum facies et corpora bina.</l><l n="453">Denique cum suavi devinxit membra sopore</l><l n="454">somnus et in summa corpus iacet omne quiete,</l><l n="455">tum vigilare tamen nobis et membra movere</l><l n="456">nostra videmur, et in noctis caligine caeca</l><l n="457">cernere censemus solem lumenque diurnum,</l><l n="458">conclusoque loco caelum mare flumina montis</l><l n="459">mutare et campos pedibus transire videmur,</l><l n="460">et sonitus audire, severa silentia noctis</l><l n="461">undique cum constent, et reddere dicta tacentes.</l><l n="462">Cetera de genere hoc mirande multa videmus,</l><l n="463">quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,</l><l n="464">ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit</l><l n="465">propter opinatus animi, quos addimus ipsi,</l><l n="466">pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;</l><l n="467">nam nihil aegrius est quam res secernere apertas</l><l n="468">ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.</l><milestone unit="card" n="469"/><l n="469">Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit</l><l n="470">an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.</l><l n="471">hunc igitur contra minuam contendere causam,</l><l n="472">qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.</l><l n="473">et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum</l><l n="474">quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,</l><l n="475">unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,</l><l n="476">notitiam veri quae res falsique crearit</l><l n="477">et dubium certo quae res differre probarit.</l><l n="478">invenies primis ab sensibus esse creatam</l><l n="479">notitiem veri neque sensus posse refelli.</l><l n="480">nam maiore fide debet reperirier illud,</l><l n="481">sponte sua veris quod possit vincere falsa.</l><l n="482">quid maiore fide porro quam sensus haberi</l><l n="483">debet? an ab sensu falso ratio orta valebit</l><l n="484">dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?</l><l n="485">qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.</l><l n="486">An poterunt oculos aures reprehendere, an aures</l><l n="487">tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,</l><l n="488">an confutabunt nares oculive revincent?</l><l n="489">non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas</l><l n="490"> divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est</l><l n="491">et quod molle sit et gelidum fervensve videre</l><l n="492">et seorsum varios rerum sentire colores</l><l n="493">et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.</l><l n="494">seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores</l><l n="495">nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est</l><l n="496">non possint alios alii convincere sensus.</l><l n="497">nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,</l><l n="498">aequa fides quoniam debebit semper haberi.</l><l n="499">proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.</l><milestone unit="card" n="500"/><l n="500">Et si non poterit ratio dissolvere causam,</l><l n="501">cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint</l><l n="502">visa rutunda, tamen praestat rationis egentem</l><l n="503">reddere mendose causas utriusque figurae,</l><l n="504">quam manibus manifesta suis emittere quoquam</l><l n="505">et violare fidem primam et convellere tota</l><l n="506">fundamenta quibus nixatur vita salusque.</l><l n="507">non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa</l><l n="508">concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis</l><l n="509">praecipitisque locos vitare et cetera quae sint</l><l n="510">in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.</l><l n="511">illa tibi est igitur verborum copia cassa</l><l n="512">omnis, quae contra sensus instructa paratast.</l><l n="513">Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,</l><l n="514">normaque si fallax rectis regionibus exit,</l><l n="515">et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,</l><l n="516">omnia mendose fieri atque obstipa necessu est</l><l n="517">prava cubantia prona supina atque absona tecta,</l><l n="518">iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque</l><l n="519">prodita iudiciis fallacibus omnia primis,</l><l n="520">sic igitur ratio tibi rerum prava necessest</l><l n="521">falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.</l><milestone unit="card" n="522"/><l n="522">Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem</l><l n="523">sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.</l><l n="524">Principio auditur sonus et vox omnis, in auris</l><l n="525">insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.</l><l n="526">corpoream quoque enim <del>vocem</del> constare fatendumst</l><l n="527">et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.</l><l n="528">Praeterea radit vox fauces saepe facitque</l><l n="529">asperiora foras gradiens arteria clamor,</l><l n="530">quippe per angustum turba maiore coorta</l><l n="531">ire foras ubi coeperunt primordia vocum.</l><l n="532">scilicet expletis quoque ianua raditur oris.</l><l n="533">haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent</l><l n="534">corporeis e principiis, ut laedere possint.</l><l n="535">nec te fallit item quid corporis auferat et quid</l><l n="536">detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis</l><l n="537">perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram</l><l n="538">aurorae perductus ab exoriente nitore,</l><l n="539">praesertim si cum summost clamore profusus.</l><l n="540">ergo corpoream vocem constare necessest,</l><l n="541">multa loquens quoniam amittit de corpore partem.</l><l n="542">Asperitas autem vocis fit ab asperitate</l><l n="543">principiorum et item levor levore creatur;</l><l n="544">nec simili penetrant auris primordia forma,</l><l n="545"> cum tuba depresso graviter sub murmure mugit</l><l n="546">et reboat raucum retro cita barbita bombum,</l><l n="547">et <del>iam</del> Dauliades natae hortis ex Heliconis</l><l n="548">cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.</l><milestone unit="card" n="549"/><l n="549">Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro</l><l n="550">exprimimus rectoque foras emittimus ore,</l><l n="551">mobilis articulat nervorum daedala lingua,</l><l n="552">formaturaque labrorum pro parte figurat.</l><l n="553">hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta</l><l n="554">perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa</l><l n="555">plane exaudiri discernique articulatim;</l><l n="556">servat enim formaturam servatque figuram.</l><l n="557">at si inter positum spatium sit longius aequo,</l><l n="558"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> per multum confundi verba necessest</l><l n="559">et conturbari vocem, dum transvolat auras.</l><l n="560">ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam</l><l n="561">internoscere, verborum sententia quae sit;</l><l n="562">usque adeo confusa venit vox inque pedita.</l><l n="563">Praeterea verbum saepe unum perciet auris</l><l n="564">omnibus in populo missum praeconis ab ore.</l><l n="565">in multas igitur voces vox una repente</l><l n="566">diffugit, in privas quoniam se dividit auris</l><l n="567">obsignans formam verbis clarumque sonorem.</l><l n="568">at quae pars vocum non auris incidit ipsas,</l><l n="569">praeter lata perit frustra diffusa per auras.</l><l n="570">pars solidis adlisa locis reiecta sonorem</l><l n="571">reddit et inter dum frustratur imagine verbi.</l><milestone unit="card" n="572"/><l n="572">Quae bene cum videas, rationem reddere possis</l><l n="573">tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola</l><l n="574">saxa paris formas verborum ex ordine reddant.</l><l n="575">palantis comites com montis inter opacos</l><l n="576">quaerimus et magna dispersos voce ciemus.</l><l n="577">sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,</l><l n="578">unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi</l><l n="579">verba repulsantes iterabant dicta referri.</l><l n="580">haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere</l><l n="581">finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,</l><l n="582">quorum noctivago strepitu ludoque iocanti</l><l n="583">adfirmant volgo taciturna silentia rumpi</l><l n="584">chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,</l><l n="585">tibia quas fundit digitis pulsata canentum,</l><l n="586">et genus agricolum late sentiscere, quom Pan</l><l n="587">pinea semiferi capitis velamina quassans</l><l n="588">unco saepe labro calamos percurrit hiantis,</l><l n="589">fistula silvestrem ne cesset fundere musam.</l><l n="590">cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,</l><l n="591">ne loca deserta ab divis quoque forte putentur</l><l n="592">sola tenere. ideo iactant miracula dictis</l><l n="593">aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne</l><l n="594">humanum genus est avidum nimis auricularum.</l><milestone unit="card" n="595"/><l n="595">Quod super est, non est mirandum qua ratione,</l><l n="596">per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,</l><l n="597">haec loca per voces veniant aurisque lacessant,</l><l n="598">conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;</l><l n="599">ni mirum quia vox per flexa foramina rerum</l><l n="600"> incolumis transire potest, simulacra renutant;</l><l n="601">perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,</l><l n="602">qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.</l><l n="603">praeterea partis in cunctas dividitur vox,</l><l n="604">ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una</l><l n="605">dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis</l><l n="606">saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.</l><l n="607">ergo replentur loca vocibus abdita retro,</l><l n="608">omnia quae circum fervunt sonituque cientur.</l><l n="609">at simulacra viis derectis omnia tendunt,</l><l n="610">ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo</l><l n="611">saepe supra potis est, at voces accipere extra.</l><l n="612">et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa <del>domorum</del></l><l n="613">vox optunditur atque auris confusa penetrat</l><l n="614">et sonitum potius quam verba audire videmur.</l><milestone unit="card" n="615"/><l n="615">Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum</l><l n="616">plusculum habent in se rationis, plus operai.</l><l n="617">principio sucum sentimus in ore, cibum cum</l><l n="618">mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai</l><l n="619">siquis forte manu premere ac siccare <choice><reg>coepit</reg><orig>coëpit</orig></choice>.</l><l n="620">inde quod exprimimus per caulas omne palati</l><l n="621">diditur et rarae per flexa foramina linguae,</l><l n="622">hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,</l><l n="623">suaviter attingunt et suaviter omnia tractant</l><l n="624">umida linguai circum sudantia templa;</l><l n="625">at contra pungunt sensum lacerantque coorta,</l><l n="626">quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.</l><l n="627">deinde voluptas est e suco fine palati;</l><l n="628">cum vero deorsum per fauces praecipitavit,</l><l n="629">nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;</l><l n="630">nec refert quicquam quo victu corpus alatur,</l><l n="631">dum modo quod capias concoctum didere possis</l><l n="632">artubus et stomachi tumidum servare tenorem.</l><l n="633">Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,</l><l n="634">expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,</l><l n="635">hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,</l><l n="636">tantaque <del>in</del> his rebus distantia differitasque est,</l><l n="637">ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;</l><l n="638">est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis</l><l n="639">disperit ac sese mandendo conficit ipsa.</l><l n="640">praeterea nobis veratrum est acre venenum,</l><l n="641">at capris adipes et cocturnicibus auget.</l><l n="642">id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,</l><l n="643">principio meminisse decet quae diximus ante,</l><l n="644">semina multimodis in rebus mixta teneri.</l><l n="645">porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,</l><l n="646">ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim</l><l n="647">extima membrorum circumcaesura <choice><reg>coercet</reg><orig>coërcet</orig></choice>,</l><l n="648">proinde et seminibus constant variantque figura.</l><l n="649">semina cum porro distent, differre necessest</l><l n="650">intervalla viasque, foramina quae perhibemus,</l><l n="651">omnibus in membris et in ore ipsoque palato.</l><l n="652">esse minora igitur quaedam maioraque debent,</l><l n="653">esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,</l><l n="654">multa rutunda, modis multis multangula quaedam.</l><l n="655"> namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,</l><l n="656">proinde foraminibus debent differe figurae</l><l n="657">et variare viae proinde ac textura <choice><reg>coercet</reg><orig>coërcet</orig></choice>.</l><l n="658">hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,</l><l n="659">illi, cui suave est, levissima corpora debent</l><l n="660">contractabiliter caulas intrare palati,</l><l n="661">at contra quibus est eadem res intus acerba,</l><l n="662">aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.</l><l n="663">nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.</l><l n="664">quippe ubi cui febris bili superante coorta est</l><l n="665">aut alia ratione aliquast vis excita morbi,</l><l n="666">perturbatur ibi iam totum corpus et omnes</l><l n="667">commutantur ibi positurae principiorum;</l><l n="668">fit prius ad sensum <del>ut</del> quae corpora conveniebant</l><l n="669">nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,</l><l n="670">quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;</l><l n="671">utraque enim sunt in mellis commixta sapore;</l><l n="672">id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.</l><milestone unit="card" n="673"/><l n="673">Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris</l><l n="674">tangat agam. primum res multas esse necessest</l><l n="675">unde fluens volvat varius se fluctus odorum,</l><l n="676">et fluere et mitti volgo spargique putandumst;</l><l n="677">verum aliis alius magis est animantibus aptus,</l><l n="678">dissimilis propter formas. ideoque per auras</l><l n="679">mellis apes quamvis longe ducuntur odore,</l><l n="680">volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum</l><l n="681">ungula quo tulerit gressum promissa canum vis</l><l n="682">ducit, et humanum longe praesentit odorem</l><l n="683">Romulidarum arcis servator, candidus anser.</l><l n="684">sic aliis alius nidor datus ad sua quemque</l><l n="685">pabula ducit et a taetro resilire veneno</l><l n="686">cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.</l><l n="687">Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,</l><l n="688">est alio ut possit permitti longius alter;</l><l n="689">sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum</l><l n="690">quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res</l><l n="691">quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.</l><l n="692">errabundus enim tarde venit ac perit ante</l><l n="693">paulatim facilis distractus in <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> auras;</l><l n="694">ex alto primum quia vix emittitur ex re;</l><l n="695">nam penitus fluere atque recedere rebus odores</l><l n="696">significat quod fracta magis redolere videntur</l><l n="697">omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.</l><l n="698">deinde videre licet maioribus esse creatum</l><l n="699">principiis quam vox, quoniam per saxea saepta</l><l n="700">non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.</l><l n="701">quare etiam quod olet non tam facile esse videbis</l><l n="702">investigare in qua sit regione locatum;</l><l n="703">refrigescit enim cunctando plaga per auras</l><l n="704">nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.</l><l n="705">errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.</l><l n="706">Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum</l><l n="707">in generest, sed item species rerum atque colores</l><l n="708">non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,</l><l n="709">ut non sint aliis quaedam magis acria visu.</l><l n="710"> quin etiam gallum noctem explaudentibus alis</l><l n="711">auroram clara consuetum voce vocare,</l><l n="712">noenu queunt rapidi contra constare leones</l><l n="713">inque tueri: ita continuo meminere fugai.</l><l n="714">ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam</l><l n="715">semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,</l><l n="716">pupillas interfodiunt acremque dolorem</l><l n="717">praebent, ut nequeant contra durare feroces,</l><l n="718">cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,</l><l n="719">aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis</l><l n="720">exitus ex oculis liber datur, in remorando</l><l n="721">laedere ne possint ex ulla lumina parte.</l><milestone unit="card" n="722"/><l n="722">Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde</l><l n="723">quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.</l><l n="724">principio hoc dico, rerum simulacra vagari</l><l n="725">multa modis multis in cunctas undique partis</l><l n="726">tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,</l><l n="727">obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.</l><l n="728">quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu</l><l n="729">quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,</l><l n="730">corporis haec quoniam penetrant per rara cientque</l><l n="731">tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.</l><l n="732">Centauros itaque et Scyllarum membra videmus</l><l n="733">Cerbereasque canum facies simulacraque eorum</l><l n="734">quorum morte obita tellus amplectitur ossa;</l><l n="735">omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,</l><l n="736">partim sponte sua quae fiunt <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> in ipso,</l><l n="737">partim quae variis ab rebus cumque recedunt</l><l n="738">et quae confiunt ex horum facta figuris.</l><l n="739">nam certe ex vivo Centauri non fit imago,</l><l n="740">nulla fuit quoniam talis natura animata;</l><l n="741">verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,</l><l n="742">haerescit facile extemplo, quod diximus ante,</l><l n="743">propter subtilem naturam et tenvia texta.</l><l n="744">cetera de genere hoc eadem ratione creantur.</l><l n="745">quae cum mobiliter summa levitate feruntur,</l><l n="746">ut prius ostendi, facile uno commovet ictu</l><l n="747">quae libet una animum nobis subtilis imago;</l><l n="748">tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.</l><l n="749">haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.</l><l n="750">quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus</l><l n="751">atque oculis, simili fieri ratione necessest.</l><l n="752">Nunc igitur docui quoniam me forte leonum</l><l n="753">cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,</l><l n="754">scire licet mentem simili ratione moveri</l><l n="755">per simulacra leonum <del>et</del> cetera quae videt aeque</l><l n="756">nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.</l><l n="757">nec ratione alia, cum somnus membra profudit,</l><l n="758">mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt</l><l n="759">haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,</l><l n="760">usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem</l><l n="761">rellicta vita iam mors et terra potitast.</l><l n="762">hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes</l><l n="763">corporis offecti sensus per membra quiescunt</l><l n="764">nec possunt falsum veris convincere rebus.</l><l n="765"> praeterea meminisse iacet languetque sopore,</l><l n="766">nec dissentit eum mortis letique potitum</l><l n="767">iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.</l><l n="768">quod super est, non est mirum simulacra moveri</l><l n="769">bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;</l><l n="770">nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.</l><l n="771">quippe, ubi prima perit alioque est altera nata</l><l n="772">inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.</l><l n="773">scilicet id fieri celeri ratione putandumst:</l><l n="774">tanta est mobilitas et rerum copia tanta</l><l n="775">tantaque sensibili quovis est tempore in uno</l><l n="776">copia particularum, ut possit suppeditare.</l><milestone unit="card" n="777"/><l n="777">Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis</l><l n="778">clarandumst, plane si res exponere avemus.</l><l n="779">quaeritur in primis quare, quod cuique libido</l><l n="780">venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.</l><l n="781">anne voluntatem nostram simulacra tuentur</l><l n="782">et simul ac volumus nobis occurrit imago,</l><l n="783">si mare, si terram cordist, si denique caelum?</l><l n="784">conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,</l><l n="785">omnia sub verbone creat natura paratque?</l><l n="786">cum praesertim aliis eadem in regione locoque</l><l n="787">longe dissimilis animus res cogitet omnis.</l><l n="788">quid porro, in numerum procedere cum simulacra</l><l n="789">cernimus in somnis et mollia membra movere,</l><l n="790">mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt</l><l n="791">et repetunt oculis gestum pede convenienti?</l><l n="792">scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,</l><l n="793">nocturno facere ut possint in tempore ludos.</l><l n="794">an magis illud erit verum? quia tempore in uno,</l><l n="795">cum sentimus, id est cum vox emittitur una,</l><l n="796">tempora multa latent, ratio quae comperit esse,</l><l n="797">propterea fit uti quovis in tempore quaeque</l><l n="798">praesto sint simulacra locis in quisque parata.</l><l n="799">tanta est mobilitas et rerum copia tanta.</l><l n="800">hoc ubi prima perit alioque est altera nata</l><l n="801">inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.</l><l n="802">et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute</l><l n="803">cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt</l><l n="804">praeterea pereunt, nisi quae ex se<del>se</del> ipse paravit.</l><l n="805">ipse parat sese porro speratque futurum</l><l n="806">ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.</l><l n="807">nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt</l><l n="808"><del>praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit</del></l><l n="809">cernere coeperunt, contendere se atque parare,</l><l n="810">nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?</l><l n="811">et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,</l><l n="812">si non advertas animum, proinde esse quasi omni</l><l n="813">tempore semotum fuerit longeque remotum.</l><l n="814">cur igitur mirumst, animus si cetera perdit</l><l n="815">praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?</l><l n="816">deinde adopinamur de signis maxima parvis</l><l n="817">ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.</l><l n="818">Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago</l><l n="819">eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,</l><l n="820"> in manibus vir uti factus videatur adesse,</l><l n="821">aut alia ex alia facies aetasque sequatur.</l><l n="822">quod ne miremur sopor atque oblivia curant.</l><milestone unit="card" n="823"/><l n="823">Illud in his rebus vitium vehementer <choice><reg>ainesse</reg><orig>äinesse</orig></choice></l><l n="824">effugere errorem vitareque praemetuenter,</l><l n="825">lumina ne facias oculorum clara creata,</l><l n="826">prospicere ut possimus, et ut proferre queamus</l><l n="827">proceros passus, ideo fastigia posse</l><l n="828">surarum ac feminum pedibus fundata plicari,</l><l n="829">bracchia tum porro validis ex apta lacertis</l><l n="830">esse manusque datas utraque <del>ex</del> parte ministras,</l><l n="831">ut facere ad vitam possemus quae foret usus.</l><l n="832">cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,</l><l n="833">omnia perversa praepostera sunt ratione,</l><l n="834">nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti</l><l n="835">possemus, sed quod natumst id procreat usum.</l><l n="836">nec fuit ante videre oculorum lumina nata,</l><l n="837">nec dictis orare prius quam lingua creatast,</l><l n="838">sed potius longe linguae praecessit origo</l><l n="839">sermonem multoque creatae sunt prius aures</l><l n="840">quam sonus est auditus, et omnia denique membra</l><l n="841">ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;</l><l n="842">haud igitur potuere utendi crescere causa.</l><l n="843">at contra conferre manu certamina pugnae</l><l n="844">et lacerare artus foedareque membra cruore</l><l n="845">ante fuit multo quam lucida tela volarent,</l><l n="846">et volnus vitare prius natura <choice><reg>coegit</reg><orig>coëgit</orig></choice></l><l n="847">quam daret obiectum parmai laeva per artem.</l><l n="848">scilicet et fessum corpus mandare quieti</l><l n="849">multo antiquius est quam lecti mollia strata,</l><l n="850">et sedare sitim prius est quam pocula natum.</l><l n="851">haec igitur possunt utendi cognita causa</l><l n="852">credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.</l><l n="853">illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa</l><l n="854">nata dedere suae post notitiam utilitatis.</l><l n="855">quo genere in primis sensus et membra videmus;</l><l n="856">quare etiam atque etiam procul est ut credere possis</l><l n="857">utilitatis ob officium potuisse creari.</l><milestone unit="card" n="858"/><l n="858">Illud item non est mirandum, corporis ipsa</l><l n="859">quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.</l><l n="860">quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus</l><l n="861">multa modis multis docui, sed plurima debent</l><l n="862">ex animalibus; <del>quae</del> quia sunt exercita motu,</l><l n="863">multa per os exhalantur, cum languida anhelant,</l><l n="864">multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.</l><l n="865">his igitur rebus rarescit corpus et omnis</l><l n="866">subruitur natura, dolor quam consequitur rem.</l><l n="867">propterea capitur cibus, ut suffulciat artus</l><l n="868">et recreet vires inter datus, atque patentem</l><l n="869">per membra ac venas ut amorem opturet edendi.</l><l n="870">umor item discedit in omnia quae loca cumque</l><l n="871">poscunt umorem; glomerataque multa vaporis</l><l n="872">corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,</l><l n="873">dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,</l><l n="874">urere ne possit calor amplius aridus artus.</l><l n="875"> sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro</l><l n="876">abluitur, sic expletur ieiuna cupido.</l><milestone unit="card" n="877"/><l n="877">Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,</l><l n="878">cum volumus, quareque datum sit membra movere</l><l n="879">et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri</l><l n="880">corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.</l><l n="881">dico animo nostro primum simulacra meandi</l><l n="882">accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.</l><l n="883">inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam</l><l n="884">rem quisquam, <del>quam</del> mens providit quid velit ante.</l><l n="885">id quod providet, illius rei constat imago,</l><l n="886">ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire</l><l n="887">inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto</l><l n="888">per membra atque artus animai dissita vis est;</l><l n="889">et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.</l><l n="890">inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota</l><l n="891">paulatim moles protruditur atque movetur.</l><l n="892">praeterea tum rarescit quoque corpus et <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="893">scilicet ut debet qui semper mobilis extat,</l><l n="894">per patefacta venit penetratque foramina largus,</l><l n="895">et dispargitur ad partis ita quasque minutas</l><l n="896">corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,</l><l n="897">corpus ut ac navis velis ventoque feratur.</l><l n="898">nec tamen illud in his rebus mirabile constat,</l><l n="899">tantula quod tantum corpus corpuscula possunt</l><l n="900">contorquere et onus totum convertere nostrum;</l><l n="901">quippe etenim ventus subtili corpore tenvis</l><l n="902">trudit agens magnam magno molimine navem</l><l n="903">et manus una regit quanto vis impete euntem</l><l n="904">atque gubernaclum contorquet quo libet unum,</l><l n="905">multaque per trocleas et tympana pondere magno</l><l n="906">commovet atque levi sustollit machina nisu.</l><milestone unit="card" n="907"/><l n="907">Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem</l><l n="908">inriget atque animi curas e pectore solvat,</l><l n="909">suavidicis potius quom multis versibus edam,</l><l n="910">parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam</l><l n="911">clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.</l><l n="912">tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,</l><l n="913">ne fieri negites quae dicam posse retroque</l><l n="914">vera repulsanti discedas pectore dicta,</l><l n="915">tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.</l><l n="916">Principio somnus fit ubi est distracta per artus</l><l n="917">vis animae partimque foras eiecta recessit</l><l n="918">et partim contrusa magis concessit in altum;</l><l n="919">dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.</l><l n="920">nam dubium non est, animai quin opera sit</l><l n="921">sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,</l><l n="922">tum nobis animam perturbatam esse putandumst</l><l n="923">eiectamque foras, non omnem; namque iaceret</l><l n="924">aeterno corpus perfusum frigore leti.</l><l n="925">quippe ubi nulla latens animai pars remaneret</l><l n="926">in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,</l><l n="927">unde reconflari sensus per membra repente</l><l n="928">possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?</l><milestone unit="card" n="929"/><l n="929">Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde</l><l n="930"> perturbari anima et corpus languescere possit,</l><l n="931">expediam: tu fac ne ventis verba profundam.</l><l n="932">Principio externa corpus de parte necessum est,</l><l n="933"><choice><reg>aeriis</reg><orig>aëriis</orig></choice> quoniam vicinum tangitur auris,</l><l n="934">tundier atque eius crebro pulsarier ictu,</l><l n="935">proptereaque fere res omnes aut corio sunt</l><l n="936">aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.</l><l n="937">interiorem etiam partem spirantibus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="938">verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.</l><l n="939">quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum</l><l n="940">perveniant plagae per parva foramina nobis</l><l n="941">corporis ad primas partis elementaque prima,</l><l n="942">fit quasi paulatim nobis per membra ruina.</l><l n="943">conturbantur enim positurae principiorum</l><l n="944">corporis atque animi. fit uti pars inde animai</l><l n="945">eliciatur et introrsum pars abdita cedat,</l><l n="946">pars etiam distracta per artus non queat esse</l><l n="947">coniuncta inter se neque motu mutua fungi;</l><l n="948">inter enim saepit coetus natura viasque.</l><l n="949">ergo sensus abit mutatis motibus alte.</l><l n="950">et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>