<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.378-4.476</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.378-4.476</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="378">et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.</l><milestone unit="card" n="379"/><l n="379">Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.</l><l n="380"> nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri</l><l n="381">illorum est; eadem vero sint lumina necne,</l><l n="382">umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,</l><l n="383">an potius fiat paulo quod diximus ante,</l><l n="384">hoc animi demum ratio discernere debet,</l><l n="385">nec possunt oculi naturam noscere rerum.</l><l n="386">proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.</l><l n="387">Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;</l><l n="388">quae manet in statione, ea praeter creditur ire.</l><l n="389">et fugere ad puppim colles campique videntur,</l><l n="390">quos agimus praeter navem velisque volamus.</l><l n="391">Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis</l><l n="392">cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,</l><l n="393">quandoquidem longos obitus exorta revisunt,</l><l n="394">cum permensa suo sunt caelum corpore claro.</l><l n="395">solque pari ratione manere et luna videtur</l><l n="396">in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.</l><l n="397">Exstantisque procul medio de gurgite montis</l><l n="398">classibus inter quos liber patet exitus ingens,</l><l n="399">insula coniunctis tamen ex his una videtur.</l><l n="400">atria versari et circum cursare columnae</l><l n="401">usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi</l><l n="402">desierunt verti, vix ut iam credere possint</l><l n="403">non supra sese ruere omnia tecta minari.</l><l n="404">Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte</l><l n="405">cum coeptat natura supraque extollere montes,</l><l n="406">quos tibi tum supra sol montis esse videtur</l><l n="407">comminus ipse suo contingens fervidus igni,</l><l n="408">vix absunt nobis missus bis mille sagittae,</l><l n="409">vix etiam cursus quingentos saepe veruti;</l><l n="410">inter eos solemque iacent immania ponti</l><l n="411">aequora substrata aetheriis ingentibus oris,</l><l n="412">interiectaque sunt terrarum milia multa,</l><l n="413">quae variae retinent gentes et saecla ferarum.</l><milestone unit="card" n="414"/><l n="414">At coniectus aquae digitum non altior unum,</l><l n="415">qui lapides inter sistit per strata viarum,</l><l n="416">despectum praebet sub terras inpete tanto,</l><l n="417">a terris quantum caeli patet altus hiatus,</l><l n="418">nubila despicere et caelum ut videare videre,</l><l n="419">corpora mirande sub terras abdita caelo.</l><l n="420">Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit</l><l n="421">flumine et in rapidas amnis despeximus undas,</l><l n="422">stantis equi corpus transversum ferre videtur</l><l n="423">vis et in adversum flumen contrudere raptim,</l><l n="424">et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri</l><l n="425">et fluere adsimili nobis ratione videntur.</l><l n="426">Porticus aequali quamvis est denique ductu</l><l n="427">stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,</l><l n="428">longa tamen parte ab summa cum tota videtur,</l><l n="429">paulatim trahit angusti fastigia coni,</l><l n="430">tecta solo iungens atque omnia dextera laevis</l><l n="431">donec in obscurum coni conduxit acumen.</l><l n="432">In pelago nautis ex undis ortus in undis</l><l n="433">sol fit uti videatur obire et condere lumen;</l><l n="434">quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;</l><l n="435"> ne leviter credas labefactari undique sensus.</l><l n="436">at maris ignaris in portu clauda videntur</l><l n="437">navigia aplustris fractis obnitier undis.</l><l n="438">nam quae cumque supra rorem salis edita pars est</l><l n="439">remorum, recta est, et recta superne guberna;</l><l n="440">quae demersa liquore obeunt, refracta videntur</l><l n="441">omnia converti sursumque supina reverti</l><l n="442">et reflexa prope in summo fluitare liquore.</l><l n="443">Raraque per caelum cum venti nubila portant</l><l n="444">tempore nocturno, tum splendida signa videntur</l><l n="445">labier adversum nimbos atque ire superne</l><l n="446">longe aliam in partem ac vera ratione feruntur</l><milestone unit="card" n="447"/><l n="447">At si forte oculo manus uni subdita supter</l><l n="448">pressit eum, quodam sensu fit uti videantur</l><l n="449">omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,</l><l n="450">bina lucernarum florentia lumina flammis</l><l n="451">binaque per totas aedis geminare supellex</l><l n="452">et duplicis hominum facies et corpora bina.</l><l n="453">Denique cum suavi devinxit membra sopore</l><l n="454">somnus et in summa corpus iacet omne quiete,</l><l n="455">tum vigilare tamen nobis et membra movere</l><l n="456">nostra videmur, et in noctis caligine caeca</l><l n="457">cernere censemus solem lumenque diurnum,</l><l n="458">conclusoque loco caelum mare flumina montis</l><l n="459">mutare et campos pedibus transire videmur,</l><l n="460">et sonitus audire, severa silentia noctis</l><l n="461">undique cum constent, et reddere dicta tacentes.</l><l n="462">Cetera de genere hoc mirande multa videmus,</l><l n="463">quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,</l><l n="464">ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit</l><l n="465">propter opinatus animi, quos addimus ipsi,</l><l n="466">pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;</l><l n="467">nam nihil aegrius est quam res secernere apertas</l><l n="468">ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.</l><milestone unit="card" n="469"/><l n="469">Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit</l><l n="470">an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.</l><l n="471">hunc igitur contra minuam contendere causam,</l><l n="472">qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.</l><l n="473">et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum</l><l n="474">quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,</l><l n="475">unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,</l><l n="476">notitiam veri quae res falsique crearit</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>