<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.377-4.634</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.377-4.634</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="377">propterea facile et spoliatur lumine terra</l><l n="378">et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.</l><milestone unit="card" n="379"/><l n="379">Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.</l><l n="380"> nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri</l><l n="381">illorum est; eadem vero sint lumina necne,</l><l n="382">umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,</l><l n="383">an potius fiat paulo quod diximus ante,</l><l n="384">hoc animi demum ratio discernere debet,</l><l n="385">nec possunt oculi naturam noscere rerum.</l><l n="386">proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.</l><l n="387">Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;</l><l n="388">quae manet in statione, ea praeter creditur ire.</l><l n="389">et fugere ad puppim colles campique videntur,</l><l n="390">quos agimus praeter navem velisque volamus.</l><l n="391">Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis</l><l n="392">cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,</l><l n="393">quandoquidem longos obitus exorta revisunt,</l><l n="394">cum permensa suo sunt caelum corpore claro.</l><l n="395">solque pari ratione manere et luna videtur</l><l n="396">in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.</l><l n="397">Exstantisque procul medio de gurgite montis</l><l n="398">classibus inter quos liber patet exitus ingens,</l><l n="399">insula coniunctis tamen ex his una videtur.</l><l n="400">atria versari et circum cursare columnae</l><l n="401">usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi</l><l n="402">desierunt verti, vix ut iam credere possint</l><l n="403">non supra sese ruere omnia tecta minari.</l><l n="404">Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte</l><l n="405">cum coeptat natura supraque extollere montes,</l><l n="406">quos tibi tum supra sol montis esse videtur</l><l n="407">comminus ipse suo contingens fervidus igni,</l><l n="408">vix absunt nobis missus bis mille sagittae,</l><l n="409">vix etiam cursus quingentos saepe veruti;</l><l n="410">inter eos solemque iacent immania ponti</l><l n="411">aequora substrata aetheriis ingentibus oris,</l><l n="412">interiectaque sunt terrarum milia multa,</l><l n="413">quae variae retinent gentes et saecla ferarum.</l><milestone unit="card" n="414"/><l n="414">At coniectus aquae digitum non altior unum,</l><l n="415">qui lapides inter sistit per strata viarum,</l><l n="416">despectum praebet sub terras inpete tanto,</l><l n="417">a terris quantum caeli patet altus hiatus,</l><l n="418">nubila despicere et caelum ut videare videre,</l><l n="419">corpora mirande sub terras abdita caelo.</l><l n="420">Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit</l><l n="421">flumine et in rapidas amnis despeximus undas,</l><l n="422">stantis equi corpus transversum ferre videtur</l><l n="423">vis et in adversum flumen contrudere raptim,</l><l n="424">et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri</l><l n="425">et fluere adsimili nobis ratione videntur.</l><l n="426">Porticus aequali quamvis est denique ductu</l><l n="427">stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,</l><l n="428">longa tamen parte ab summa cum tota videtur,</l><l n="429">paulatim trahit angusti fastigia coni,</l><l n="430">tecta solo iungens atque omnia dextera laevis</l><l n="431">donec in obscurum coni conduxit acumen.</l><l n="432">In pelago nautis ex undis ortus in undis</l><l n="433">sol fit uti videatur obire et condere lumen;</l><l n="434">quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;</l><l n="435"> ne leviter credas labefactari undique sensus.</l><l n="436">at maris ignaris in portu clauda videntur</l><l n="437">navigia aplustris fractis obnitier undis.</l><l n="438">nam quae cumque supra rorem salis edita pars est</l><l n="439">remorum, recta est, et recta superne guberna;</l><l n="440">quae demersa liquore obeunt, refracta videntur</l><l n="441">omnia converti sursumque supina reverti</l><l n="442">et reflexa prope in summo fluitare liquore.</l><l n="443">Raraque per caelum cum venti nubila portant</l><l n="444">tempore nocturno, tum splendida signa videntur</l><l n="445">labier adversum nimbos atque ire superne</l><l n="446">longe aliam in partem ac vera ratione feruntur</l><milestone unit="card" n="447"/><l n="447">At si forte oculo manus uni subdita supter</l><l n="448">pressit eum, quodam sensu fit uti videantur</l><l n="449">omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,</l><l n="450">bina lucernarum florentia lumina flammis</l><l n="451">binaque per totas aedis geminare supellex</l><l n="452">et duplicis hominum facies et corpora bina.</l><l n="453">Denique cum suavi devinxit membra sopore</l><l n="454">somnus et in summa corpus iacet omne quiete,</l><l n="455">tum vigilare tamen nobis et membra movere</l><l n="456">nostra videmur, et in noctis caligine caeca</l><l n="457">cernere censemus solem lumenque diurnum,</l><l n="458">conclusoque loco caelum mare flumina montis</l><l n="459">mutare et campos pedibus transire videmur,</l><l n="460">et sonitus audire, severa silentia noctis</l><l n="461">undique cum constent, et reddere dicta tacentes.</l><l n="462">Cetera de genere hoc mirande multa videmus,</l><l n="463">quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,</l><l n="464">ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit</l><l n="465">propter opinatus animi, quos addimus ipsi,</l><l n="466">pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;</l><l n="467">nam nihil aegrius est quam res secernere apertas</l><l n="468">ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.</l><milestone unit="card" n="469"/><l n="469">Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit</l><l n="470">an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.</l><l n="471">hunc igitur contra minuam contendere causam,</l><l n="472">qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.</l><l n="473">et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum</l><l n="474">quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,</l><l n="475">unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,</l><l n="476">notitiam veri quae res falsique crearit</l><l n="477">et dubium certo quae res differre probarit.</l><l n="478">invenies primis ab sensibus esse creatam</l><l n="479">notitiem veri neque sensus posse refelli.</l><l n="480">nam maiore fide debet reperirier illud,</l><l n="481">sponte sua veris quod possit vincere falsa.</l><l n="482">quid maiore fide porro quam sensus haberi</l><l n="483">debet? an ab sensu falso ratio orta valebit</l><l n="484">dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?</l><l n="485">qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.</l><l n="486">An poterunt oculos aures reprehendere, an aures</l><l n="487">tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,</l><l n="488">an confutabunt nares oculive revincent?</l><l n="489">non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas</l><l n="490"> divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est</l><l n="491">et quod molle sit et gelidum fervensve videre</l><l n="492">et seorsum varios rerum sentire colores</l><l n="493">et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.</l><l n="494">seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores</l><l n="495">nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est</l><l n="496">non possint alios alii convincere sensus.</l><l n="497">nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,</l><l n="498">aequa fides quoniam debebit semper haberi.</l><l n="499">proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.</l><milestone unit="card" n="500"/><l n="500">Et si non poterit ratio dissolvere causam,</l><l n="501">cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint</l><l n="502">visa rutunda, tamen praestat rationis egentem</l><l n="503">reddere mendose causas utriusque figurae,</l><l n="504">quam manibus manifesta suis emittere quoquam</l><l n="505">et violare fidem primam et convellere tota</l><l n="506">fundamenta quibus nixatur vita salusque.</l><l n="507">non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa</l><l n="508">concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis</l><l n="509">praecipitisque locos vitare et cetera quae sint</l><l n="510">in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.</l><l n="511">illa tibi est igitur verborum copia cassa</l><l n="512">omnis, quae contra sensus instructa paratast.</l><l n="513">Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,</l><l n="514">normaque si fallax rectis regionibus exit,</l><l n="515">et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,</l><l n="516">omnia mendose fieri atque obstipa necessu est</l><l n="517">prava cubantia prona supina atque absona tecta,</l><l n="518">iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque</l><l n="519">prodita iudiciis fallacibus omnia primis,</l><l n="520">sic igitur ratio tibi rerum prava necessest</l><l n="521">falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.</l><milestone unit="card" n="522"/><l n="522">Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem</l><l n="523">sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.</l><l n="524">Principio auditur sonus et vox omnis, in auris</l><l n="525">insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.</l><l n="526">corpoream quoque enim <del>vocem</del> constare fatendumst</l><l n="527">et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.</l><l n="528">Praeterea radit vox fauces saepe facitque</l><l n="529">asperiora foras gradiens arteria clamor,</l><l n="530">quippe per angustum turba maiore coorta</l><l n="531">ire foras ubi coeperunt primordia vocum.</l><l n="532">scilicet expletis quoque ianua raditur oris.</l><l n="533">haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent</l><l n="534">corporeis e principiis, ut laedere possint.</l><l n="535">nec te fallit item quid corporis auferat et quid</l><l n="536">detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis</l><l n="537">perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram</l><l n="538">aurorae perductus ab exoriente nitore,</l><l n="539">praesertim si cum summost clamore profusus.</l><l n="540">ergo corpoream vocem constare necessest,</l><l n="541">multa loquens quoniam amittit de corpore partem.</l><l n="542">Asperitas autem vocis fit ab asperitate</l><l n="543">principiorum et item levor levore creatur;</l><l n="544">nec simili penetrant auris primordia forma,</l><l n="545"> cum tuba depresso graviter sub murmure mugit</l><l n="546">et reboat raucum retro cita barbita bombum,</l><l n="547">et <del>iam</del> Dauliades natae hortis ex Heliconis</l><l n="548">cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.</l><milestone unit="card" n="549"/><l n="549">Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro</l><l n="550">exprimimus rectoque foras emittimus ore,</l><l n="551">mobilis articulat nervorum daedala lingua,</l><l n="552">formaturaque labrorum pro parte figurat.</l><l n="553">hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta</l><l n="554">perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa</l><l n="555">plane exaudiri discernique articulatim;</l><l n="556">servat enim formaturam servatque figuram.</l><l n="557">at si inter positum spatium sit longius aequo,</l><l n="558"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> per multum confundi verba necessest</l><l n="559">et conturbari vocem, dum transvolat auras.</l><l n="560">ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam</l><l n="561">internoscere, verborum sententia quae sit;</l><l n="562">usque adeo confusa venit vox inque pedita.</l><l n="563">Praeterea verbum saepe unum perciet auris</l><l n="564">omnibus in populo missum praeconis ab ore.</l><l n="565">in multas igitur voces vox una repente</l><l n="566">diffugit, in privas quoniam se dividit auris</l><l n="567">obsignans formam verbis clarumque sonorem.</l><l n="568">at quae pars vocum non auris incidit ipsas,</l><l n="569">praeter lata perit frustra diffusa per auras.</l><l n="570">pars solidis adlisa locis reiecta sonorem</l><l n="571">reddit et inter dum frustratur imagine verbi.</l><milestone unit="card" n="572"/><l n="572">Quae bene cum videas, rationem reddere possis</l><l n="573">tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola</l><l n="574">saxa paris formas verborum ex ordine reddant.</l><l n="575">palantis comites com montis inter opacos</l><l n="576">quaerimus et magna dispersos voce ciemus.</l><l n="577">sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,</l><l n="578">unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi</l><l n="579">verba repulsantes iterabant dicta referri.</l><l n="580">haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere</l><l n="581">finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,</l><l n="582">quorum noctivago strepitu ludoque iocanti</l><l n="583">adfirmant volgo taciturna silentia rumpi</l><l n="584">chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,</l><l n="585">tibia quas fundit digitis pulsata canentum,</l><l n="586">et genus agricolum late sentiscere, quom Pan</l><l n="587">pinea semiferi capitis velamina quassans</l><l n="588">unco saepe labro calamos percurrit hiantis,</l><l n="589">fistula silvestrem ne cesset fundere musam.</l><l n="590">cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,</l><l n="591">ne loca deserta ab divis quoque forte putentur</l><l n="592">sola tenere. ideo iactant miracula dictis</l><l n="593">aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne</l><l n="594">humanum genus est avidum nimis auricularum.</l><milestone unit="card" n="595"/><l n="595">Quod super est, non est mirandum qua ratione,</l><l n="596">per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,</l><l n="597">haec loca per voces veniant aurisque lacessant,</l><l n="598">conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;</l><l n="599">ni mirum quia vox per flexa foramina rerum</l><l n="600"> incolumis transire potest, simulacra renutant;</l><l n="601">perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,</l><l n="602">qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.</l><l n="603">praeterea partis in cunctas dividitur vox,</l><l n="604">ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una</l><l n="605">dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis</l><l n="606">saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.</l><l n="607">ergo replentur loca vocibus abdita retro,</l><l n="608">omnia quae circum fervunt sonituque cientur.</l><l n="609">at simulacra viis derectis omnia tendunt,</l><l n="610">ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo</l><l n="611">saepe supra potis est, at voces accipere extra.</l><l n="612">et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa <del>domorum</del></l><l n="613">vox optunditur atque auris confusa penetrat</l><l n="614">et sonitum potius quam verba audire videmur.</l><milestone unit="card" n="615"/><l n="615">Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum</l><l n="616">plusculum habent in se rationis, plus operai.</l><l n="617">principio sucum sentimus in ore, cibum cum</l><l n="618">mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai</l><l n="619">siquis forte manu premere ac siccare <choice><reg>coepit</reg><orig>coëpit</orig></choice>.</l><l n="620">inde quod exprimimus per caulas omne palati</l><l n="621">diditur et rarae per flexa foramina linguae,</l><l n="622">hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,</l><l n="623">suaviter attingunt et suaviter omnia tractant</l><l n="624">umida linguai circum sudantia templa;</l><l n="625">at contra pungunt sensum lacerantque coorta,</l><l n="626">quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.</l><l n="627">deinde voluptas est e suco fine palati;</l><l n="628">cum vero deorsum per fauces praecipitavit,</l><l n="629">nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;</l><l n="630">nec refert quicquam quo victu corpus alatur,</l><l n="631">dum modo quod capias concoctum didere possis</l><l n="632">artubus et stomachi tumidum servare tenorem.</l><l n="633">Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,</l><l n="634">expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>