<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.371-4.435</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.371-4.435</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="371">lumine privatur solis qua cumque meantes</l><l n="372">officimus, repletur item quod liquimus eius,</l><l n="373">propterea fit uti videatur, quae fuit umbra</l><l n="374">corporis, e regione eadem nos usque secuta.</l><l n="375">semper enim nova se radiorum lumina fundunt</l><l n="376">primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.</l><l n="377">propterea facile et spoliatur lumine terra</l><l n="378">et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.</l><milestone unit="card" n="379"/><l n="379">Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.</l><l n="380"> nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri</l><l n="381">illorum est; eadem vero sint lumina necne,</l><l n="382">umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,</l><l n="383">an potius fiat paulo quod diximus ante,</l><l n="384">hoc animi demum ratio discernere debet,</l><l n="385">nec possunt oculi naturam noscere rerum.</l><l n="386">proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.</l><l n="387">Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;</l><l n="388">quae manet in statione, ea praeter creditur ire.</l><l n="389">et fugere ad puppim colles campique videntur,</l><l n="390">quos agimus praeter navem velisque volamus.</l><l n="391">Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis</l><l n="392">cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,</l><l n="393">quandoquidem longos obitus exorta revisunt,</l><l n="394">cum permensa suo sunt caelum corpore claro.</l><l n="395">solque pari ratione manere et luna videtur</l><l n="396">in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.</l><l n="397">Exstantisque procul medio de gurgite montis</l><l n="398">classibus inter quos liber patet exitus ingens,</l><l n="399">insula coniunctis tamen ex his una videtur.</l><l n="400">atria versari et circum cursare columnae</l><l n="401">usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi</l><l n="402">desierunt verti, vix ut iam credere possint</l><l n="403">non supra sese ruere omnia tecta minari.</l><l n="404">Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte</l><l n="405">cum coeptat natura supraque extollere montes,</l><l n="406">quos tibi tum supra sol montis esse videtur</l><l n="407">comminus ipse suo contingens fervidus igni,</l><l n="408">vix absunt nobis missus bis mille sagittae,</l><l n="409">vix etiam cursus quingentos saepe veruti;</l><l n="410">inter eos solemque iacent immania ponti</l><l n="411">aequora substrata aetheriis ingentibus oris,</l><l n="412">interiectaque sunt terrarum milia multa,</l><l n="413">quae variae retinent gentes et saecla ferarum.</l><milestone unit="card" n="414"/><l n="414">At coniectus aquae digitum non altior unum,</l><l n="415">qui lapides inter sistit per strata viarum,</l><l n="416">despectum praebet sub terras inpete tanto,</l><l n="417">a terris quantum caeli patet altus hiatus,</l><l n="418">nubila despicere et caelum ut videare videre,</l><l n="419">corpora mirande sub terras abdita caelo.</l><l n="420">Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit</l><l n="421">flumine et in rapidas amnis despeximus undas,</l><l n="422">stantis equi corpus transversum ferre videtur</l><l n="423">vis et in adversum flumen contrudere raptim,</l><l n="424">et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri</l><l n="425">et fluere adsimili nobis ratione videntur.</l><l n="426">Porticus aequali quamvis est denique ductu</l><l n="427">stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,</l><l n="428">longa tamen parte ab summa cum tota videtur,</l><l n="429">paulatim trahit angusti fastigia coni,</l><l n="430">tecta solo iungens atque omnia dextera laevis</l><l n="431">donec in obscurum coni conduxit acumen.</l><l n="432">In pelago nautis ex undis ortus in undis</l><l n="433">sol fit uti videatur obire et condere lumen;</l><l n="434">quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;</l><l n="435"> ne leviter credas labefactari undique sensus.</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>