<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.204-4.402</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.204-4.402</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="204">quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,</l><l n="205">cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?</l><l n="206">quone vides citius debere et longius ire</l><l n="207">multiplexque loci spatium transcurrere eodem</l><l n="208">tempore quo solis pervolgant lumina caelum?</l><l n="209">Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,</l><l n="210">quam celeri motu rerum simulacra ferantur,</l><l n="211">quod simul ac primum sub diu splendor aquai</l><l n="212">ponitur, extemplo caelo stellante serena</l><l n="213">sidera respondent in aqua radiantia mundi.</l><l n="214">iamne vides igitur quam puncto tempore imago</l><l n="215">aetheris ex oris in terrarum accidat oras?</l><l n="216">quare etiam atque etiam mitti fateare necessest</l><milestone unit="card" n="217"/><l n="217"> corpora quae feriant oculos visumque lacessant.</l><l n="218">perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,</l><l n="219">frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis</l><l n="220">aequoris, exesor moerorum litora circum,</l><l n="221">nec variae cessant voces volitare per auras.</l><l n="222">denique in os salsi venit umor saepe saporis,</l><l n="223">cum mare versamur propter, dilutaque contra</l><l n="224">cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.</l><l n="225">usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter</l><l n="226">fertur et in cunctas dimittitur undique partis</l><l n="227">nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,</l><l n="228">perpetuo quoniam sentimus et omnia semper</l><l n="229">cernere odorari licet et sentire sonare.</l><milestone unit="card" n="230"/><l n="230">Praeterea quoniam manibus tractata figura</l><l n="231">in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae</l><l n="232">cernitur in luce et claro candore, necessest</l><l n="233">consimili causa tactum visumque moveri.</l><l n="234">nunc igitur si quadratum temptamus et id nos</l><l n="235">commovet in tenebris, in luci quae poterit res</l><l n="236">accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?</l><l n="237">esse in imaginibus qua propter causa videtur</l><l n="238">cernundi neque posse sine his res ulla videri.</l><l n="239">Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur</l><l n="240">undique et in cunctas iaciuntur didita partis;</l><l n="241">verum nos oculis quia solis cernere quimus,</l><l n="242">propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes</l><l n="243">res ibi eam contra feriant forma atque colore.</l><l n="244">et quantum quaeque ab nobis res absit, imago</l><l n="245">efficit ut videamus et internoscere curat;</l><l n="246">nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque</l><l n="247"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> qui inter se cumque est oculosque locatus,</l><l n="248">isque ita per nostras acies perlabitur omnis</l><l n="249">et quasi perterget pupillas atque ita transit.</l><l n="250">propterea fit uti videamus quam procul absit</l><l n="251">res quaeque. et quanto plus <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> ante agitatur</l><l n="252">et nostros oculos perterget longior aura,</l><l n="253">tam procul esse magis res quaeque remota videtur.</l><l n="254">scilicet haec summe celeri ratione geruntur,</l><l n="255">quale sit ut videamus, et una quam procul absit.</l><l n="256">Illud in his rebus minime mirabile habendumst,</l><l n="257">cur, ea quae feriant oculos simulacra videri</l><l n="258">singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.</l><l n="259">ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum</l><l n="260">acre fluit frigus, non privam quamque solemus</l><l n="261">particulam venti sentire et frigoris eius,</l><l n="262">sed magis unorsum, fierique perinde videmus</l><l n="263">corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res</l><l n="264">verberet atque sui det sensum corporis extra.</l><l n="265">praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum</l><l n="266">tangimus extremum saxi summumque colorem</l><l n="267">nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam</l><l n="268">duritiem penitus saxi sentimus in alto.</l><milestone unit="card" n="269"/><l n="269">Nunc age, cur ultra speculum videatur imago</l><l n="270">percipe: nam certe penitus remmota videtur.</l><l n="271">quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,</l><l n="272"> ianua cum per se transpectum praebet apertum,</l><l n="273">multa facitque foris ex aedibus ut videantur;</l><l n="274">is quoque enim duplici geminoque fit <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> visus.</l><l n="275">primus enim citra postes tum cernitur <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="276">inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,</l><l n="277">post extraria lux oculos perterget et <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="278">alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.</l><l n="279">sic ubi se primum speculi proiecit imago,</l><l n="280">dum venit ad nostras acies, protrudit agitque</l><l n="281"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> qui inter se cumquest oculosque locatus,</l><l n="282">et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus</l><l n="283">quam speculum; sed ubi <del>in</del> speculum quoque sensimus ipsum,</l><l n="284">continuo a nobis in eum quae fertur imago</l><l n="285">pervenit, et nostros oculos reiecta revisit</l><l n="286">atque alium prae se propellens <choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> volvit,</l><l n="287">et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque</l><l n="288">distare ab speculo tantum semota videtur.</l><l n="289">quare etiam atque etiam minime mirarier est par</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="290">illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,</l><l n="291"><choice><reg>aeribus</reg><orig>aëribus</orig></choice> binis quoniam res confit utraque.</l><l n="292">Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,</l><l n="293">in speculis fit ut in laeva videatur eo quod</l><l n="294">planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,</l><l n="295">non convertitur incolumis, sed recta retrorsum</l><l n="296">sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit</l><l n="297">cretea persona, adlidat pilaeve trabive,</l><l n="298">atque ea continuo rectam si fronte figuram</l><l n="299">servet et elisam retro sese exprimat ipsa.</l><l n="300">fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem</l><l n="301">nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.</l><milestone unit="card" n="302"/><l n="302">Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,</l><l n="303">quinque etiam <del>aut</del> sex ut fieri simulacra <choice><reg>suerint</reg><orig>suërint</orig></choice>.</l><l n="304">nam quae cumque retro parte interiore latebunt,</l><l n="305">inde tamen, quamvis torte penitusque remota,</l><l n="306">omnia per flexos aditus educta licebit</l><l n="307">pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.</l><l n="308">usque adeo speculo in speculum translucet imago,</l><l n="309">et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,</l><l n="310">inde retro rursum redit et convertit eodem.</l><l n="311">Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum</l><l n="312">adsimili lateris flexura praedita nostri,</l><l n="313">dextera ea propter nobis simulacra remittunt,</l><l n="314">aut quia de speculo in speculum transfertur imago,</l><l n="315">inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod</l><l n="316">circum agitur, cum venit, imago propterea quod</l><l n="317">flexa figura docet speculi convertier ad nos.</l><l n="318">Indugredi porro pariter simulacra pedemque</l><l n="319">ponere nobiscum credas gestumque imitari</l><l n="320">propterea quia, de speculi qua parte recedas,</l><l n="321">continuo nequeunt illinc simulacra reverti;</l><l n="322">omnia quandoquidem cogit natura referri</l><l n="323">ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.</l><l n="324">Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.</l><l n="325"> sol etiam caecat, contra si tendere pergas,</l><l n="326">propterea quia vis magnast ipsius et alte</l><l n="327"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> per purum simulacra feruntur</l><l n="328">et feriunt oculos turbantia composituras.</l><l n="329">Praeterea splendor qui cumque est acer adurit</l><l n="330">saepe oculos ideo quod semina possidet ignis</l><l n="331">multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.</l><l n="332">lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur</l><l n="333">arquati, quia luroris de corpore eorum</l><l n="334">semina multa fluunt simulacris obvia rerum,</l><l n="335">multaque sunt oculis in eorum denique mixta,</l><l n="336">quae contage sua palloribus omnia pingunt.</l><milestone unit="card" n="337"/><l n="337">E tenebris autem quae sunt in luce tuemur</l><l n="338">propterea quia, cum propior caliginis <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="339">ater init oculos prior et possedit apertos,</l><l n="340">insequitur candens confestim lucidus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="341">qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras</l><l n="342"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> illius; nam multis partibus hic est</l><l n="343">mobilior multisque minutior et mage pollens.</l><l n="344">qui simul atque vias oculorum luce replevit</l><l n="345">atque pate fecit, quas ante obsederat <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="346"><add>ATER</add>, continuo rerum simulacra secuntur,</l><l n="347">quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.</l><l n="348">quod contra facere in tenebris e luce nequimus</l><l n="349">propterea quia posterior caliginis <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="350">crassior insequitur, qui cuncta foramina complet</l><l n="351">obsiditque vias oculorum, ne simulacra</l><l n="352">possint ullarum rerum coniecta moveri.</l><l n="353">Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,</l><l n="354">propterea fit uti videantur saepe rutundae,</l><l n="355">angulus optusus quia longe cernitur omnis</l><l n="356">sive etiam potius non cernitur ac perit eius</l><l n="357">plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,</l><l n="358"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> per multum quia dum simulacra feruntur,</l><l n="359">cogit hebescere eum crebris offensibus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>.</l><l n="360">hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.</l><l n="361">fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;</l><l n="362">non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,</l><l n="363">sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.</l><l n="364">Umbra videtur item nobis in sole moveri</l><l n="365">et vestigia nostra sequi gestumque imitari,</l><l n="366"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> si credis privatum lumine posse</l><l n="367">indugredi, motus hominum gestumque sequentem;</l><l n="368">nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus</l><l n="369"><choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice> id quod nos umbram perhibere <choice><reg>suemus</reg><orig>suëmus</orig></choice>.</l><l n="370">ni mirum, quia terra locis ex ordine certis</l><l n="371">lumine privatur solis qua cumque meantes</l><l n="372">officimus, repletur item quod liquimus eius,</l><l n="373">propterea fit uti videatur, quae fuit umbra</l><l n="374">corporis, e regione eadem nos usque secuta.</l><l n="375">semper enim nova se radiorum lumina fundunt</l><l n="376">primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.</l><l n="377">propterea facile et spoliatur lumine terra</l><l n="378">et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.</l><milestone unit="card" n="379"/><l n="379">Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.</l><l n="380"> nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri</l><l n="381">illorum est; eadem vero sint lumina necne,</l><l n="382">umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,</l><l n="383">an potius fiat paulo quod diximus ante,</l><l n="384">hoc animi demum ratio discernere debet,</l><l n="385">nec possunt oculi naturam noscere rerum.</l><l n="386">proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.</l><l n="387">Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;</l><l n="388">quae manet in statione, ea praeter creditur ire.</l><l n="389">et fugere ad puppim colles campique videntur,</l><l n="390">quos agimus praeter navem velisque volamus.</l><l n="391">Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis</l><l n="392">cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,</l><l n="393">quandoquidem longos obitus exorta revisunt,</l><l n="394">cum permensa suo sunt caelum corpore claro.</l><l n="395">solque pari ratione manere et luna videtur</l><l n="396">in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.</l><l n="397">Exstantisque procul medio de gurgite montis</l><l n="398">classibus inter quos liber patet exitus ingens,</l><l n="399">insula coniunctis tamen ex his una videtur.</l><l n="400">atria versari et circum cursare columnae</l><l n="401">usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi</l><l n="402">desierunt verti, vix ut iam credere possint</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>