<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.1281-5.58</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.1281-5.58</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="1281">morigerisque modis et munde corpore culto,</l><l n="1282">ut facile insuescat secum <del>te</del> degere vitam.</l><l n="1283">quod super est, consuetudo concinnat amorem;</l><l n="1284">nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,</l><l n="1285">vincitur in longo spatio tamen atque labascit.</l><l n="1286">nonne vides etiam guttas in saxa cadentis</l><l n="1287">umoris longo in spatio pertundere saxa?</l></div><div type="textpart" subtype="book" n="5"><head>Liber Quintus</head><milestone unit="card" n="1"/><l n="1">Quis potis est dignum pollenti pectore carmen</l><l n="2">condere pro rerum maiestate hisque repertis?</l><l n="3">quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes</l><l n="4">pro meritis eius possit, qui talia nobis</l><l n="5">pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?</l><l n="6">nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.</l><l n="7">nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,</l><l n="8">dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,</l><l n="9">qui princeps vitae rationem invenit eam quae</l><l n="10">nunc appellatur sapientia, quique per artem</l><l n="11">fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris</l><l n="12">in tam tranquillo et tam clara luce locavit.</l><l n="13">confer enim divina aliorum antiqua reperta.</l><l n="14">namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris</l><l n="15">vitigeni laticem mortalibus instituisse;</l><l n="16">cum tamen his posset sine rebus vita manere,</l><l n="17">ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.</l><l n="18">at bene non poterat sine puro pectore vivi;</l><l n="19">quo magis hic merito nobis deus esse videtur,</l><l n="20">ex quo nunc etiam per magnas didita gentis</l><l n="21">dulcia permulcent animos solacia vitae.</l><l n="22">Herculis antistare autem si facta putabis,</l><l n="23">longius a vera multo ratione ferere.</l><l n="24">quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus</l><l n="25">ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,</l><l n="26">tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?</l><l n="27">denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis</l><l n="28">hydra venenatis posset vallata colubris?</l><l n="29">quidve tripectora tergemini vis Geryonai</l><l n="30">et Diomedis equi spirantes naribus ignem</l><l n="31">Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter</l><l n="32">aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,</l><l n="33">asper, acerba tuens, immani corpore serpens</l><l n="34">arboris amplexus stirpes? quid denique obesset</l><l n="35">propter Atlanteum litus pelagique severa,</l><l n="36">quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?</l><l n="37">cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,</l><l n="38">si non victa forent, quid tandem viva nocerent?</l><l n="39">nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum</l><l n="40">nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est</l><l n="41">per nemora ac montes magnos silvasque profundas;</l><l n="42">quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.</l><l n="43">at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis</l><l n="44">atque pericula tumst ingratis insinuandum!</l><l n="45">quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres</l><l n="46">sollicitum curae quantique perinde timores!</l><l n="47">quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas</l><l n="48">efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?</l><l n="49">haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque</l><l n="50">expulerit dictis, non armis, nonne decebit</l><l n="51">hunc hominem numero divom dignarier esse?</l><l n="52">cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis</l><l n="53">iam mortalibus e divis dare dicta suerit</l><l n="54">atque omnem rerum naturam pandere dictis.</l><milestone unit="card" n="55"/><l n="55">Cuius ego ingressus vestigia dum rationes</l><l n="56">persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata</l><l n="57">foedere sint, in eo quam sit durare necessum</l><l n="58">nec validas valeant aevi rescindere leges,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>