<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.1273-5.243</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.1273-5.243</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="1273">vomeris atque locis avertit seminis ictum.</l><l n="1274">idque sua causa consuerunt scorta moveri,</l><l n="1275">ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,</l><l n="1276">et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;</l><l n="1277">coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.</l><milestone unit="card" n="1278"/><l n="1278">Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis</l><l n="1279">deteriore fit ut forma muliercula ametur;</l><l n="1280">nam facit ipsa suis inter dum femina factis</l><l n="1281">morigerisque modis et munde corpore culto,</l><l n="1282">ut facile insuescat secum <del>te</del> degere vitam.</l><l n="1283">quod super est, consuetudo concinnat amorem;</l><l n="1284">nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,</l><l n="1285">vincitur in longo spatio tamen atque labascit.</l><l n="1286">nonne vides etiam guttas in saxa cadentis</l><l n="1287">umoris longo in spatio pertundere saxa?</l></div><div type="textpart" subtype="book" n="5"><head>Liber Quintus</head><milestone unit="card" n="1"/><l n="1">Quis potis est dignum pollenti pectore carmen</l><l n="2">condere pro rerum maiestate hisque repertis?</l><l n="3">quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes</l><l n="4">pro meritis eius possit, qui talia nobis</l><l n="5">pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?</l><l n="6">nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.</l><l n="7">nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,</l><l n="8">dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,</l><l n="9">qui princeps vitae rationem invenit eam quae</l><l n="10">nunc appellatur sapientia, quique per artem</l><l n="11">fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris</l><l n="12">in tam tranquillo et tam clara luce locavit.</l><l n="13">confer enim divina aliorum antiqua reperta.</l><l n="14">namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris</l><l n="15">vitigeni laticem mortalibus instituisse;</l><l n="16">cum tamen his posset sine rebus vita manere,</l><l n="17">ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.</l><l n="18">at bene non poterat sine puro pectore vivi;</l><l n="19">quo magis hic merito nobis deus esse videtur,</l><l n="20">ex quo nunc etiam per magnas didita gentis</l><l n="21">dulcia permulcent animos solacia vitae.</l><l n="22">Herculis antistare autem si facta putabis,</l><l n="23">longius a vera multo ratione ferere.</l><l n="24">quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus</l><l n="25">ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,</l><l n="26">tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?</l><l n="27">denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis</l><l n="28">hydra venenatis posset vallata colubris?</l><l n="29">quidve tripectora tergemini vis Geryonai</l><l n="30">et Diomedis equi spirantes naribus ignem</l><l n="31">Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter</l><l n="32">aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,</l><l n="33">asper, acerba tuens, immani corpore serpens</l><l n="34">arboris amplexus stirpes? quid denique obesset</l><l n="35">propter Atlanteum litus pelagique severa,</l><l n="36">quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?</l><l n="37">cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,</l><l n="38">si non victa forent, quid tandem viva nocerent?</l><l n="39">nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum</l><l n="40">nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est</l><l n="41">per nemora ac montes magnos silvasque profundas;</l><l n="42">quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.</l><l n="43">at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis</l><l n="44">atque pericula tumst ingratis insinuandum!</l><l n="45">quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres</l><l n="46">sollicitum curae quantique perinde timores!</l><l n="47">quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas</l><l n="48">efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?</l><l n="49">haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque</l><l n="50">expulerit dictis, non armis, nonne decebit</l><l n="51">hunc hominem numero divom dignarier esse?</l><l n="52">cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis</l><l n="53">iam mortalibus e divis dare dicta suerit</l><l n="54">atque omnem rerum naturam pandere dictis.</l><milestone unit="card" n="55"/><l n="55">Cuius ego ingressus vestigia dum rationes</l><l n="56">persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata</l><l n="57">foedere sint, in eo quam sit durare necessum</l><l n="58">nec validas valeant aevi rescindere leges,</l><l n="59">quo genere in primis animi natura reperta est</l><l n="60">nativo primum consistere corpore creta,</l><l n="61">nec posse incolumem magnum durare per aevum,</l><l n="62">sed simulacra solere in somnis fallere mentem,</l><l n="63">cernere cum videamur eum quem vita reliquit,</l><l n="64">quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,</l><l n="65">ut mihi mortali consistere corpore mundum</l><l n="66">nativomque simul ratio reddunda sit esse;</l><l n="67">et quibus ille modis congressus materiai</l><l n="68">fundarit terram caelum mare sidera solem</l><l n="69">lunaique globum; tum quae tellure animantes</l><l n="70">extiterint, et quae nullo sint tempore natae;</l><l n="71">quove modo genus humanum variante loquella</l><l n="72">coeperit inter se vesci per nomina rerum;</l><l n="73">et quibus ille modis divom metus insinuarit</l><l n="74">pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur</l><l n="75">fana lacus lucos aras simulacraque divom.</l><l n="76">praeterea solis cursus lunaeque meatus</l><l n="77">expediam qua vi flectat natura gubernans;</l><l n="78">ne forte haec inter caelum terramque reamur</l><l n="79">libera sponte sua cursus lustrare perennis,</l><l n="80">morigera ad fruges augendas atque animantis,</l><l n="81">neve aliqua divom volvi ratione putemus.</l><l n="82">nam bene qui didicere deos securum agere aevom,</l><l n="83">si tamen interea mirantur qua ratione</l><l n="84">quaeque geri possint, praesertim rebus in illis</l><l n="85">quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,</l><l n="86">rursus in antiquas referuntur religiones</l><l n="87">et dominos acris adsciscunt, omnia posse</l><l n="88">quos miseri credunt, ignari quid queat esse,</l><l n="89">quid nequeat, finita potestas denique cuique</l><l n="90">qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.</l><milestone unit="card" n="91"/><l n="91">Quod super est, ne te in promissis plura moremur,</l><l n="92">principio maria ac terras caelumque tuere;</l><l n="93">quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,</l><l n="94">tris species tam dissimilis, tria talia texta,</l><l n="95">una dies dabit exitio, multosque per annos</l><l n="96">sustentata ruet moles et machina mundi.</l><l n="97">nec me animi fallit quam res nova miraque menti</l><l n="98">accidat exitium caeli terraeque futurum,</l><l n="99">et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;</l><l n="100">ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante</l><l n="101">nec tamen hanc possis oculorum subdere visu</l><l n="102">nec iacere indu manus, via qua munita fidei</l><l n="103">proxima fert humanum in pectus templaque mentis.</l><l n="104">sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res</l><l n="105">forsitan et graviter terrarum motibus ortis</l><l n="106">omnia conquassari in parvo tempore cernes.</l><l n="107">quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,</l><l n="108">et ratio potius quam res persuadeat ipsa</l><l n="109"> succidere horrisono posse omnia victa fragore.</l><milestone unit="card" n="110"/><l n="110">Qua prius adgrediar quam de re fundere fata</l><l n="111">sanctius et multo certa ratione magis quam</l><l n="112">Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,</l><l n="113">multa tibi expediam doctis solacia dictis;</l><l n="114">religione refrenatus ne forte rearis</l><l n="115">terras et solem et caelum, mare sidera lunam,</l><l n="116">corpore divino debere aeterna manere,</l><l n="117">proptereaque putes ritu par esse Gigantum</l><l n="118">pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,</l><l n="119">qui ratione sua disturbent moenia mundi</l><l n="120">praeclarumque velint caeli restinguere solem</l><l n="121">inmortalia mortali sermone notantes;</l><l n="122">quae procul usque adeo divino a numine distent</l><l n="123">inque deum numero quae sint indigna videri,</l><l n="124">notitiam potius praebere ut posse putentur</l><l n="125">quid sit vitali motu sensuque remotum.</l><l n="126">quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse</l><l n="127">posse animi natura putetur consiliumque.</l><l n="128">sicut in aethere non arbor, non aequore salso</l><l n="129">nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis</l><l n="130">nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,</l><l n="131">certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,</l><l n="132">sic animi natura nequit sine corpore oriri</l><l n="133">sola neque a nervis et sanguine longius esse.</l><l n="134">quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis</l><l n="135">in capite aut umeris aut imis calcibus esse</l><l n="136">posset et innasci quavis in parte soleret,</l><l n="137">tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.</l><l n="138">quod quoniam nostro quoque constat corpore certum</l><l n="139">dispositumque videtur ubi esse et crescere possit</l><l n="140">seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum</l><l n="141">totum posse extra corpus formamque animalem</l><l n="142">putribus in glebis terrarum aut solis in igni</l><l n="143">aut in aqua durare aut altis aetheris oris.</l><l n="144">haud igitur constant divino praedita sensu,</l><l n="145">quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.</l><milestone unit="card" n="146"/><l n="146">Illud item non est ut possis credere, sedes</l><l n="147">esse deum sanctas in mundi partibus ullis.</l><l n="148">tenvis enim natura deum longeque remota</l><l n="149">sensibus ab nostris animi vix mente videtur;</l><l n="150">quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,</l><l n="151">tactile nil nobis quod sit contingere debet;</l><l n="152">tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.</l><l n="153">quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse</l><l n="154">dissimiles debent, tenues de corpore eorum;</l><l n="155">quae tibi posterius largo sermone probabo.</l><l n="156">Dicere porro hominum causa voluisse parare</l><l n="157">praeclaram mundi naturam proptereaque</l><l n="158">adlaudabile opus divom laudare decere</l><l n="159">aeternumque putare atque inmortale futurum,</l><l n="160">nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta</l><l n="161">gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,</l><l n="162">sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam</l><l n="163">nec verbis vexare et ab imo evertere summa,</l><l n="164"> cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,</l><l n="165">desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis</l><l n="166">gratia nostra queat largirier emolumenti,</l><l n="167">ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?</l><l n="168">quidve novi potuit tanto post ante quietos</l><l n="169">inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?</l><l n="170">nam gaudere novis rebus debere videtur</l><l n="171">cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri</l><l n="172">tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,</l><l n="173">quid potuit novitatis amorem accendere tali?</l><l n="174">quidve mali fuerat nobis non esse creatis?</l><l n="175">an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,</l><l n="176">donec diluxit rerum genitalis origo?</l><l n="177">natus enim debet qui cumque est velle manere</l><l n="178">in vita, donec retinebit blanda voluptas;</l><l n="179">qui numquam vero vitae gustavit amorem</l><l n="180">nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?</l><l n="181">exemplum porro gignundis rebus et ipsa</l><l n="182">notities hominum divis unde insita primum est,</l><l n="183">quid vellent facere ut scirent animoque viderent,</l><l n="184">quove modost umquam vis cognita principiorum</l><l n="185">quidque inter sese permutato ordine possent.</l><l n="186">si non ipsa dedit speciem natura creandi?</l><l n="187">namque ita multa modis multis primordia rerum</l><l n="188">ex infinito iam tempore percita plagis</l><l n="189">ponderibusque suis consuerunt concita ferri</l><l n="190">omnimodisque coire atque omnia pertemptare,</l><l n="191">quae cumque inter se possint congressa creare,</l><l n="192">ut non sit mirum, si in talis disposituras</l><l n="193">deciderunt quoque et in talis venere meatus,</l><l n="194">qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.</l><milestone unit="card" n="195"/><l n="195">Quod <del>si</del> iam rerum ignorem primordia quae sint,</l><l n="196">hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim</l><l n="197">confirmare aliisque ex rebus reddere multis,</l><l n="198">nequaquam nobis divinitus esse paratam</l><l n="199">naturam rerum: tanta stat praedita culpa.</l><l n="200">principio quantum caeli tegit impetus ingens,</l><l n="201">inde avidam partem montes silvaeque ferarum</l><l n="202">possedere, tenent rupes vastaeque paludes</l><l n="203">et mare, quod late terrarum distinet oras.</l><l n="204">inde duas porro prope partis fervidus ardor</l><l n="205">adsiduusque geli casus mortalibus aufert.</l><l n="206">quod super est arvi, tamen id natura sua vi</l><l n="207">sentibus obducat, ni vis humana resistat</l><l n="208">vitai causa valido consueta bidenti</l><l n="209">ingemere et terram pressis proscindere aratris.</l><l n="210">si non fecundas vertentes vomere glebas</l><l n="211">terraique solum subigentes cimus ad ortus.</l><l n="212">sponte sua nequeant liquidas existere in auras.</l><l n="213">et tamen inter dum magno quaesita labore</l><l n="214">cum iam per terras frondent atque omnia florent,</l><l n="215">aut nimiis torret fervoribus aetherius sol</l><l n="216">aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae</l><l n="217">flabraque ventorum violento turbine vexant.</l><l n="218">praeterea genus horriferum natura ferarum</l><l n="219"> humanae genti infestum terraque marique</l><l n="220">cur alit atque auget? cur anni tempora morbos</l><l n="221">adportant? quare mors inmatura vagatur?</l><l n="222">tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis</l><l n="223">navita, nudus humi iacet infans indigus omni</l><l n="224">vitali auxilio, cum primum in luminis oras</l><l n="225">nixibus ex alvo matris natura profudit,</l><l n="226">vagituque locum lugubri complet, ut aequumst</l><l n="227">cui tantum in vita restet transire malorum.</l><l n="228">at variae crescunt pecudes armenta feraeque</l><l n="229">nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast</l><l n="230">almae nutricis blanda atque infracta loquella</l><l n="231">nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,</l><l n="232">denique non armis opus est, non moenibus altis,</l><l n="233">qui sua tutentur, quando omnibus omnia large</l><l n="234">tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.</l><milestone unit="card" n="235"/><l n="235">Principio quoniam terrai corpus et umor</l><l n="236">aurarumque leves animae calidique vapores,</l><l n="237">e quibus haec rerum consistere summa videtur,</l><l n="238">omnia nativo ac mortali corpore constant,</l><l n="239">debet eodem omnis mundi natura putari.</l><l n="240">quippe etenim, quorum partis et membra videmus</l><l n="241">corpore nativo mortalibus esse figuris,</l><l n="242">haec eadem ferme mortalia cernimus esse</l><l n="243">et nativa simul. qua propter maxima mundi</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>