<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.1201-6.110</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.1201-6.110</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="1201">nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas</l><l n="1202">vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,</l><l n="1203">in triviis cum saepe canes discedere aventis</l><l n="1204">divorsi cupide summis ex viribus tendunt,</l><l n="1205"> quom interea validis Veneris compagibus haerent?</l><l n="1206">quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,</l><l n="1207">quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.</l><l n="1208">quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.</l><milestone unit="card" n="1209"/><l n="1209">Et commiscendo quom semine forte virilem</l><l n="1210">femina vim vicit subita vi corripuitque,</l><l n="1211">tum similes matrum materno semine fiunt,</l><l n="1212">ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae</l><l n="1213">esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,</l><l n="1214">corpore de patrio et materno sanguine crescunt,</l><l n="1215">semina cum Veneris stimulis excita per artus</l><l n="1216">obvia conflixit conspirans mutuus ardor,</l><l n="1217">et neque utrum superavit eorum nec superatumst.</l><l n="1218">fit quoque ut inter dum similes existere avorum</l><l n="1219">possint et referant proavorum saepe figuras,</l><l n="1220">propterea quia multa modis primordia multis</l><l n="1221">mixta suo celant in corpore saepe parentis,</l><l n="1222">quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.</l><l n="1223">inde Venus varia producit sorte figuras,</l><l n="1224">maiorumque refert voltus vocesque comasque;</l><l n="1225">quandoquidem nihilo magis haec <del>de</del> semine certo</l><l n="1226">fiunt quam facies et corpora membraque nobis.</l><l n="1227">et muliebre oritur patrio de semine saeclum</l><l n="1228">maternoque mares existunt corpore creti;</l><l n="1229">semper enim partus duplici de semine constat,</l><l n="1230">atque utri similest magis id quod cumque creatur,</l><l n="1231">eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,</l><l n="1232">sive virum suboles sivest muliebris origo.</l><milestone unit="card" n="1233"/><l n="1233">Nec divina satum genitalem numina cuiquam</l><l n="1234">absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam</l><l n="1235">appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;</l><l n="1236">quod plerumque putant et multo sanguine maesti</l><l n="1237">conspergunt aras adolentque altaria donis,</l><l n="1238">ut gravidas reddant uxores semine largo;</l><l n="1239">ne quiquam divom numen sortisque fatigant;</l><l n="1240">nam steriles nimium crasso sunt semine partim,</l><l n="1241">et liquido praeter iustum tenuique vicissim.</l><l n="1242">tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,</l><l n="1243">liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.</l><l n="1244">crassius hinc porro quoniam concretius aequo</l><l n="1245">mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu</l><l n="1246">aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum</l><l n="1247">aegre admiscetur muliebri semine semen.</l><l n="1248">nam multum harmoniae Veneris differre videntur.</l><l n="1249">atque alias alii complent magis ex aliisque</l><l n="1250">succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.</l><l n="1251">et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt</l><l n="1252">pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos</l><l n="1253">suscipere et partu possent ditescere dulci.</l><l n="1254">et quibus ante domi fecundae saepe nequissent</l><l n="1255">uxoris parere, inventast illis quoque compar</l><l n="1256">natura, ut possent gnatis munire senectam.</l><l n="1257">usque adeo magni refert, ut semina possint</l><l n="1258">seminibus commisceri genitaliter apta</l><l n="1259">crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.</l><l n="1260"> atque in eo refert quo victu vita colatur;</l><l n="1261">namque aliis rebus concrescunt semina membris</l><l n="1262">atque aliis extenvantur tabentque vicissim.</l><l n="1263">et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.</l><l n="1264">id quoque permagni refert; nam more ferarum</l><l n="1265">quadrupedumque magis ritu plerumque putantur</l><l n="1266">concipere uxores, quia sic loca sumere possunt</l><l n="1267">pectoribus positis sublatis semina lumbis.</l><l n="1268">nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.</l><l n="1269">nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,</l><l n="1270">clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat</l><l n="1271">atque exossato ciet omni pectore fluctus;</l><l n="1272">eicit enim sulcum recta regione viaque</l><l n="1273">vomeris atque locis avertit seminis ictum.</l><l n="1274">idque sua causa consuerunt scorta moveri,</l><l n="1275">ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,</l><l n="1276">et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;</l><l n="1277">coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.</l><milestone unit="card" n="1278"/><l n="1278">Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis</l><l n="1279">deteriore fit ut forma muliercula ametur;</l><l n="1280">nam facit ipsa suis inter dum femina factis</l><l n="1281">morigerisque modis et munde corpore culto,</l><l n="1282">ut facile insuescat secum <del>te</del> degere vitam.</l><l n="1283">quod super est, consuetudo concinnat amorem;</l><l n="1284">nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,</l><l n="1285">vincitur in longo spatio tamen atque labascit.</l><l n="1286">nonne vides etiam guttas in saxa cadentis</l><l n="1287">umoris longo in spatio pertundere saxa?</l></div><div type="textpart" subtype="book" n="5"><head>Liber Quintus</head><milestone unit="card" n="1"/><l n="1">Quis potis est dignum pollenti pectore carmen</l><l n="2">condere pro rerum maiestate hisque repertis?</l><l n="3">quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes</l><l n="4">pro meritis eius possit, qui talia nobis</l><l n="5">pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?</l><l n="6">nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.</l><l n="7">nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,</l><l n="8">dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,</l><l n="9">qui princeps vitae rationem invenit eam quae</l><l n="10">nunc appellatur sapientia, quique per artem</l><l n="11">fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris</l><l n="12">in tam tranquillo et tam clara luce locavit.</l><l n="13">confer enim divina aliorum antiqua reperta.</l><l n="14">namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris</l><l n="15">vitigeni laticem mortalibus instituisse;</l><l n="16">cum tamen his posset sine rebus vita manere,</l><l n="17">ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.</l><l n="18">at bene non poterat sine puro pectore vivi;</l><l n="19">quo magis hic merito nobis deus esse videtur,</l><l n="20">ex quo nunc etiam per magnas didita gentis</l><l n="21">dulcia permulcent animos solacia vitae.</l><l n="22">Herculis antistare autem si facta putabis,</l><l n="23">longius a vera multo ratione ferere.</l><l n="24">quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus</l><l n="25">ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,</l><l n="26">tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?</l><l n="27">denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis</l><l n="28">hydra venenatis posset vallata colubris?</l><l n="29">quidve tripectora tergemini vis Geryonai</l><l n="30">et Diomedis equi spirantes naribus ignem</l><l n="31">Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter</l><l n="32">aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,</l><l n="33">asper, acerba tuens, immani corpore serpens</l><l n="34">arboris amplexus stirpes? quid denique obesset</l><l n="35">propter Atlanteum litus pelagique severa,</l><l n="36">quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?</l><l n="37">cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,</l><l n="38">si non victa forent, quid tandem viva nocerent?</l><l n="39">nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum</l><l n="40">nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est</l><l n="41">per nemora ac montes magnos silvasque profundas;</l><l n="42">quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.</l><l n="43">at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis</l><l n="44">atque pericula tumst ingratis insinuandum!</l><l n="45">quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres</l><l n="46">sollicitum curae quantique perinde timores!</l><l n="47">quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas</l><l n="48">efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?</l><l n="49">haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque</l><l n="50">expulerit dictis, non armis, nonne decebit</l><l n="51">hunc hominem numero divom dignarier esse?</l><l n="52">cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis</l><l n="53">iam mortalibus e divis dare dicta suerit</l><l n="54">atque omnem rerum naturam pandere dictis.</l><milestone unit="card" n="55"/><l n="55">Cuius ego ingressus vestigia dum rationes</l><l n="56">persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata</l><l n="57">foedere sint, in eo quam sit durare necessum</l><l n="58">nec validas valeant aevi rescindere leges,</l><l n="59">quo genere in primis animi natura reperta est</l><l n="60">nativo primum consistere corpore creta,</l><l n="61">nec posse incolumem magnum durare per aevum,</l><l n="62">sed simulacra solere in somnis fallere mentem,</l><l n="63">cernere cum videamur eum quem vita reliquit,</l><l n="64">quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,</l><l n="65">ut mihi mortali consistere corpore mundum</l><l n="66">nativomque simul ratio reddunda sit esse;</l><l n="67">et quibus ille modis congressus materiai</l><l n="68">fundarit terram caelum mare sidera solem</l><l n="69">lunaique globum; tum quae tellure animantes</l><l n="70">extiterint, et quae nullo sint tempore natae;</l><l n="71">quove modo genus humanum variante loquella</l><l n="72">coeperit inter se vesci per nomina rerum;</l><l n="73">et quibus ille modis divom metus insinuarit</l><l n="74">pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur</l><l n="75">fana lacus lucos aras simulacraque divom.</l><l n="76">praeterea solis cursus lunaeque meatus</l><l n="77">expediam qua vi flectat natura gubernans;</l><l n="78">ne forte haec inter caelum terramque reamur</l><l n="79">libera sponte sua cursus lustrare perennis,</l><l n="80">morigera ad fruges augendas atque animantis,</l><l n="81">neve aliqua divom volvi ratione putemus.</l><l n="82">nam bene qui didicere deos securum agere aevom,</l><l n="83">si tamen interea mirantur qua ratione</l><l n="84">quaeque geri possint, praesertim rebus in illis</l><l n="85">quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,</l><l n="86">rursus in antiquas referuntur religiones</l><l n="87">et dominos acris adsciscunt, omnia posse</l><l n="88">quos miseri credunt, ignari quid queat esse,</l><l n="89">quid nequeat, finita potestas denique cuique</l><l n="90">qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.</l><milestone unit="card" n="91"/><l n="91">Quod super est, ne te in promissis plura moremur,</l><l n="92">principio maria ac terras caelumque tuere;</l><l n="93">quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,</l><l n="94">tris species tam dissimilis, tria talia texta,</l><l n="95">una dies dabit exitio, multosque per annos</l><l n="96">sustentata ruet moles et machina mundi.</l><l n="97">nec me animi fallit quam res nova miraque menti</l><l n="98">accidat exitium caeli terraeque futurum,</l><l n="99">et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;</l><l n="100">ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante</l><l n="101">nec tamen hanc possis oculorum subdere visu</l><l n="102">nec iacere indu manus, via qua munita fidei</l><l n="103">proxima fert humanum in pectus templaque mentis.</l><l n="104">sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res</l><l n="105">forsitan et graviter terrarum motibus ortis</l><l n="106">omnia conquassari in parvo tempore cernes.</l><l n="107">quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,</l><l n="108">et ratio potius quam res persuadeat ipsa</l><l n="109"> succidere horrisono posse omnia victa fragore.</l><milestone unit="card" n="110"/><l n="110">Qua prius adgrediar quam de re fundere fata</l><l n="111">sanctius et multo certa ratione magis quam</l><l n="112">Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,</l><l n="113">multa tibi expediam doctis solacia dictis;</l><l n="114">religione refrenatus ne forte rearis</l><l n="115">terras et solem et caelum, mare sidera lunam,</l><l n="116">corpore divino debere aeterna manere,</l><l n="117">proptereaque putes ritu par esse Gigantum</l><l n="118">pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,</l><l n="119">qui ratione sua disturbent moenia mundi</l><l n="120">praeclarumque velint caeli restinguere solem</l><l n="121">inmortalia mortali sermone notantes;</l><l n="122">quae procul usque adeo divino a numine distent</l><l n="123">inque deum numero quae sint indigna videri,</l><l n="124">notitiam potius praebere ut posse putentur</l><l n="125">quid sit vitali motu sensuque remotum.</l><l n="126">quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse</l><l n="127">posse animi natura putetur consiliumque.</l><l n="128">sicut in aethere non arbor, non aequore salso</l><l n="129">nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis</l><l n="130">nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,</l><l n="131">certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,</l><l n="132">sic animi natura nequit sine corpore oriri</l><l n="133">sola neque a nervis et sanguine longius esse.</l><l n="134">quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis</l><l n="135">in capite aut umeris aut imis calcibus esse</l><l n="136">posset et innasci quavis in parte soleret,</l><l n="137">tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.</l><l n="138">quod quoniam nostro quoque constat corpore certum</l><l n="139">dispositumque videtur ubi esse et crescere possit</l><l n="140">seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum</l><l n="141">totum posse extra corpus formamque animalem</l><l n="142">putribus in glebis terrarum aut solis in igni</l><l n="143">aut in aqua durare aut altis aetheris oris.</l><l n="144">haud igitur constant divino praedita sensu,</l><l n="145">quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.</l><milestone unit="card" n="146"/><l n="146">Illud item non est ut possis credere, sedes</l><l n="147">esse deum sanctas in mundi partibus ullis.</l><l n="148">tenvis enim natura deum longeque remota</l><l n="149">sensibus ab nostris animi vix mente videtur;</l><l n="150">quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,</l><l n="151">tactile nil nobis quod sit contingere debet;</l><l n="152">tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.</l><l n="153">quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse</l><l n="154">dissimiles debent, tenues de corpore eorum;</l><l n="155">quae tibi posterius largo sermone probabo.</l><l n="156">Dicere porro hominum causa voluisse parare</l><l n="157">praeclaram mundi naturam proptereaque</l><l n="158">adlaudabile opus divom laudare decere</l><l n="159">aeternumque putare atque inmortale futurum,</l><l n="160">nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta</l><l n="161">gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,</l><l n="162">sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam</l><l n="163">nec verbis vexare et ab imo evertere summa,</l><l n="164"> cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,</l><l n="165">desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis</l><l n="166">gratia nostra queat largirier emolumenti,</l><l n="167">ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?</l><l n="168">quidve novi potuit tanto post ante quietos</l><l n="169">inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?</l><l n="170">nam gaudere novis rebus debere videtur</l><l n="171">cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri</l><l n="172">tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,</l><l n="173">quid potuit novitatis amorem accendere tali?</l><l n="174">quidve mali fuerat nobis non esse creatis?</l><l n="175">an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,</l><l n="176">donec diluxit rerum genitalis origo?</l><l n="177">natus enim debet qui cumque est velle manere</l><l n="178">in vita, donec retinebit blanda voluptas;</l><l n="179">qui numquam vero vitae gustavit amorem</l><l n="180">nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?</l><l n="181">exemplum porro gignundis rebus et ipsa</l><l n="182">notities hominum divis unde insita primum est,</l><l n="183">quid vellent facere ut scirent animoque viderent,</l><l n="184">quove modost umquam vis cognita principiorum</l><l n="185">quidque inter sese permutato ordine possent.</l><l n="186">si non ipsa dedit speciem natura creandi?</l><l n="187">namque ita multa modis multis primordia rerum</l><l n="188">ex infinito iam tempore percita plagis</l><l n="189">ponderibusque suis consuerunt concita ferri</l><l n="190">omnimodisque coire atque omnia pertemptare,</l><l n="191">quae cumque inter se possint congressa creare,</l><l n="192">ut non sit mirum, si in talis disposituras</l><l n="193">deciderunt quoque et in talis venere meatus,</l><l n="194">qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.</l><milestone unit="card" n="195"/><l n="195">Quod <del>si</del> iam rerum ignorem primordia quae sint,</l><l n="196">hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim</l><l n="197">confirmare aliisque ex rebus reddere multis,</l><l n="198">nequaquam nobis divinitus esse paratam</l><l n="199">naturam rerum: tanta stat praedita culpa.</l><l n="200">principio quantum caeli tegit impetus ingens,</l><l n="201">inde avidam partem montes silvaeque ferarum</l><l n="202">possedere, tenent rupes vastaeque paludes</l><l n="203">et mare, quod late terrarum distinet oras.</l><l n="204">inde duas porro prope partis fervidus ardor</l><l n="205">adsiduusque geli casus mortalibus aufert.</l><l n="206">quod super est arvi, tamen id natura sua vi</l><l n="207">sentibus obducat, ni vis humana resistat</l><l n="208">vitai causa valido consueta bidenti</l><l n="209">ingemere et terram pressis proscindere aratris.</l><l n="210">si non fecundas vertentes vomere glebas</l><l n="211">terraique solum subigentes cimus ad ortus.</l><l n="212">sponte sua nequeant liquidas existere in auras.</l><l n="213">et tamen inter dum magno quaesita labore</l><l n="214">cum iam per terras frondent atque omnia florent,</l><l n="215">aut nimiis torret fervoribus aetherius sol</l><l n="216">aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae</l><l n="217">flabraque ventorum violento turbine vexant.</l><l n="218">praeterea genus horriferum natura ferarum</l><l n="219"> humanae genti infestum terraque marique</l><l n="220">cur alit atque auget? cur anni tempora morbos</l><l n="221">adportant? quare mors inmatura vagatur?</l><l n="222">tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis</l><l n="223">navita, nudus humi iacet infans indigus omni</l><l n="224">vitali auxilio, cum primum in luminis oras</l><l n="225">nixibus ex alvo matris natura profudit,</l><l n="226">vagituque locum lugubri complet, ut aequumst</l><l n="227">cui tantum in vita restet transire malorum.</l><l n="228">at variae crescunt pecudes armenta feraeque</l><l n="229">nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast</l><l n="230">almae nutricis blanda atque infracta loquella</l><l n="231">nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,</l><l n="232">denique non armis opus est, non moenibus altis,</l><l n="233">qui sua tutentur, quando omnibus omnia large</l><l n="234">tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.</l><milestone unit="card" n="235"/><l n="235">Principio quoniam terrai corpus et umor</l><l n="236">aurarumque leves animae calidique vapores,</l><l n="237">e quibus haec rerum consistere summa videtur,</l><l n="238">omnia nativo ac mortali corpore constant,</l><l n="239">debet eodem omnis mundi natura putari.</l><l n="240">quippe etenim, quorum partis et membra videmus</l><l n="241">corpore nativo mortalibus esse figuris,</l><l n="242">haec eadem ferme mortalia cernimus esse</l><l n="243">et nativa simul. qua propter maxima mundi</l><l n="244">cum videam membra ac partis consumpta regigni,</l><l n="245">scire licet caeli quoque item terraeque fuisse</l><l n="246">principiale aliquod tempus clademque futuram.</l><l n="247">Illud in his rebus ne corripuisse rearis</l><l n="248">me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi</l><l n="249">esse neque umorem dubitavi aurasque perire</l><l n="250">atque eadem gigni rursusque augescere dixi.</l><l n="251">principio pars terrai non nulla, perusta</l><l n="252">solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,</l><l n="253">pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,</l><l n="254">quas validi toto dispergunt <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> venti.</l><l n="255">pars etiam glebarum ad diluviem revocatur</l><l n="256">imbribus et ripas radentia flumina rodunt.</l><l n="257">praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,</l><l n="258">redditur; et quoniam dubio procul esse videtur</l><l n="259">omniparens eadem rerum commune sepulcrum.</l><l n="260">ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.</l><milestone unit="card" n="261"/><l n="261">Quod super est, umore novo mare flumina fontes</l><l n="262">semper abundare et latices manare perennis</l><l n="263">nil opus est verbis: magnus decursus aquarum</l><l n="264">undique declarat. sed primum quicquid aquai</l><l n="265">tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,</l><l n="266">partim quod validi verrentes aequora venti</l><l n="267">deminuunt radiisque retexens aetherius sol,</l><l n="268">partim quod supter per terras diditur omnis;</l><l n="269">percolatur enim virus retroque remanat</l><l n="270">materies umoris et ad caput amnibus omnis</l><l n="271">convenit, inde super terras fluit agmine dulci</l><l n="272">qua via secta semel liquido pede detulit undas.</l><milestone unit="card" n="273"/><l n="273"><choice><reg>Aera</reg><orig>Aëra</orig></choice> nunc igitur dicam, qui corpore toto</l><l n="274"> innumerabiliter privas mutatur in horas.</l><l n="275">semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne</l><l n="276"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> in magnum fertur mare; qui nisi contra</l><l n="277">corpora retribuat rebus recreetque fluentis,</l><l n="278">omnia iam resoluta forent et in <choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> versa.</l><l n="279">haut igitur cessat gigni de rebus et in res</l><l n="280">reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.</l><milestone unit="card" n="281"/><l n="281">Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,</l><l n="282">inrigat adsidue caelum candore recenti</l><l n="283">suppeditatque novo confestim lumine lumen.</l><l n="284">nam primum quicquid fulgoris disperit ei,</l><l n="285">quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,</l><l n="286">quod simul ac primum nubes succedere soli</l><l n="287">coepere et radios inter quasi rumpere lucis,</l><l n="288">extemplo inferior pars horum disperit omnis</l><l n="289">terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;</l><l n="290">ut noscas splendore novo res semper egere</l><l n="291">et primum iactum fulgoris quemque perire</l><l n="292">nec ratione alia res posse in sole videri,</l><l n="293">perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.</l><l n="294">quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,</l><l n="295">lumina, pendentes lychni claraeque coruscis</l><l n="296">fulguribus pingues multa caligine taedae</l><l n="297">consimili properant ratione, ardore ministro,</l><l n="298">suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,</l><l n="299">instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:</l><l n="300">usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei</l><l n="301">exitium celeri celeratur origine flammae.</l><l n="302">sic igitur solem lunam stellasque putandum</l><l n="303">ex alio atque alio lucem iactare subortu</l><l n="304">et primum quicquid flammarum perdere semper,</l><l n="305">inviolabilia haec ne credas forte vigere.</l><milestone unit="card" n="306"/><l n="306">Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,</l><l n="307">non altas turris ruere et putrescere saxa,</l><l n="308">non delubra deum simulacraque fessa fatisci</l><l n="309">nec sanctum numen fati protollere finis</l><l n="310">posse neque adversus naturae foedera niti?</l><l n="311">denique non monimenta virum dilapsa videmus,</l><l n="312"><del>quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,</del></l><l n="313">non ruere avolsos silices a montibus altis</l><l n="314">nec validas aevi vires perferre patique</l><l n="315">finiti? neque enim caderent avolsa repente,</l><l n="316">ex infinito quae tempore pertolerassent</l><l n="317">omnia tormenta aetatis, privata fragore.</l><milestone unit="card" n="318"/><l n="318">Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne</l><l n="319">continet amplexu terram: si procreat ex se</l><l n="320">omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,</l><l n="321">totum nativum mortali corpore constat.</l><l n="322">nam quod cumque alias ex se res auget alitque,</l><l n="323">deminui debet, recreari, cum recipit res.</l><milestone unit="card" n="324"/><l n="324">Praeterea si nulla fuit genitalis origo</l><l n="325">terrarum et caeli semperque aeterna fuere,</l><l n="326">cur supera bellum Thebanum et funera Troiae</l><l n="327">non alias alii quoque res cecinere <choice><reg>poetae</reg><orig>poëtae</orig></choice>?</l><l n="328">quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam</l><l n="329"> aeternis famae monimentis insita florent?</l><l n="330">verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque</l><l n="331">naturast mundi neque pridem exordia cepit.</l><l n="332">quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,</l><l n="333">nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt</l><l n="334">multa, modo organici melicos peperere sonores,</l><l n="335">denique natura haec rerum ratioque repertast</l><l n="336">nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus</l><l n="337">nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.</l><l n="338">Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,</l><l n="339">sed periise hominum torrenti saecla vapore,</l><l n="340">aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,</l><l n="341">aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces</l><l n="342">per terras amnes atque oppida coperuisse.</l><l n="343">tanto quique magis victus fateare necessest</l><l n="344">exitium quoque terrarum caelique futurum;</l><l n="345">nam cum res tantis morbis tantisque periclis</l><l n="346">temptarentur, ibi si tristior incubuisset</l><l n="347">causa, darent late cladem magnasque ruinas.</l><l n="348">nec ratione alia mortales esse videmur,</l><l n="349">inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem</l><l n="350">atque illi quos a vita natura removit.</l><milestone unit="card" n="351"/><l n="351">Praeterea quae cumque manent aeterna necessust</l><l n="352">aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus</l><l n="353">nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas</l><l n="354">dissociare intus partis, ut materiai</l><l n="355">corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,</l><l n="356">aut ideo durare aetatem posse per omnem,</l><l n="357">plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,</l><l n="358">quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,</l><l n="359">aut etiam quia nulla loci sit copia circum,</l><l n="360">quo quasi res possint discedere dissoluique,</l><l n="361">sicut summarum summa est aeterna, neque extra</l><l n="362">qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae</l><l n="363">possint incidere et valida dissolvere plaga.</l><l n="364">at neque, uti docui, solido cum corpore mundi</l><l n="365">naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,</l><l n="366">nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,</l><l n="367">ex infinito quae possint forte coorta</l><l n="368">corruere hanc rerum violento turbine summam</l><l n="369">aut aliam quamvis cladem inportare pericli,</l><l n="370">nec porro natura loci spatiumque profundi</l><l n="371">deficit, exspargi quo possint moenia mundi,</l><l n="372">aut alia quavis possunt vi pulsa perire.</l><l n="373">haut igitur leti praeclusa est ianua caelo</l><l n="374">nec soli terraeque neque altis aequoris undis,</l><l n="375">sed patet immani et vasto respectat hiatu.</l><l n="376">quare etiam nativa necessumst confiteare</l><l n="377">haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,</l><l n="378">ex infinito iam tempore adhuc potuissent</l><l n="379">inmensi validas aevi contemnere vires.</l><milestone unit="card" n="380"/><l n="380">Denique tantopere inter se cum maxima mundi</l><l n="381">pugnent membra, pio nequaquam concita bello,</l><l n="382">nonne vides aliquam longi certaminis ollis</l><l n="383">posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis</l><l n="384"> omnibus epotis umoribus exsuperarint?</l><l n="385">quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;</l><l n="386">tantum suppeditant amnes ultraque minantur</l><l n="387">omnia diluviare ex alto gurgite ponti:</l><l n="388">ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti</l><l n="389">deminuunt radiisque retexens aetherius sol,</l><l n="390">et siccare prius confidunt omnia posse</l><l n="391">quam liquor incepti possit contingere finem.</l><l n="392">tantum spirantes aequo certamine bellum</l><l n="393">magnis <del>inter se</del> de rebus cernere certant,</l><l n="394">cum semel interea fuerit superantior ignis</l><l n="395">et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.</l><l n="396">ignis enim superavit et ambiens multa perussit,</l><l n="397">avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum</l><l n="398">aethere raptavit toto terrasque per omnis.</l><l n="399">at pater omnipotens ira tum percitus acri</l><l n="400">magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu</l><l n="401">deturbavit equis in terram, Solque cadenti</l><l n="402">obvius aeternam succepit lampada mundi</l><l n="403">disiectosque redegit equos iunxitque trementis,</l><l n="404">inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,</l><l n="405">scilicet ut veteres Graium cecinere <choice><reg>poetae</reg><orig>poëtae</orig></choice>.</l><l n="406">quod procul a vera nimis est ratione repulsum.</l><l n="407">ignis enim superare potest ubi materiai</l><l n="408">ex infinito sunt corpora plura coorta;</l><l n="409">inde cadunt vires aliqua ratione revictae,</l><l n="410">aut pereunt res exustae torrentibus auris.</l><l n="411">umor item quondam coepit superare coortus,</l><l n="412">ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;</l><l n="413">inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,</l><l n="414">ex infinito fuerat quae cumque coorta,</l><l n="415">constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.</l><milestone unit="card" n="416"/><l n="416">Sed quibus ille modis coniectus materiai</l><l n="417">fundarit terram et caelum pontique profunda,</l><l n="418">solis lunai cursus, ex ordine ponam.</l><l n="419">nam certe neque consilio primordia rerum</l><l n="420">ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt</l><l n="421">nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;</l><l n="422">sed quia multa modis multis primordia rerum</l><l n="423">ex infinito iam tempore percita plagis</l><l n="424">ponderibusque suis consuerunt concita ferri</l><l n="425">omnimodisque coire atque omnia pertemptare,</l><l n="426">quae cumque inter se possent congressa creare,</l><l n="427">propterea fit uti magnum volgata per aevom</l><l n="428">omnigenus coetus et motus experiundo</l><l n="429">tandem conveniant ea quae coniecta repente</l><l n="430">magnarum rerum fiunt exordia saepe,</l><l n="431">terrai maris et caeli generisque animantum.</l><milestone unit="card" n="432"/><l n="432">Hic neque tum solis rota cerni lumine largo</l><l n="433">altivolans poterat nec magni sidera mundi</l><l n="434">nec mare nec caelum nec denique terra neque <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="435">nec similis nostris rebus res ulla videri,</l><l n="436">sed nova tempestas quaedam molesque coorta.</l><l n="437">diffugere inde loci partes coepere paresque</l><l n="438">cum paribus iungi res et discludere mundum</l><l n="439"> membraque dividere et magnas disponere partes</l><l n="440">omnigenis e principiis, discordia quorum</l><l n="441">intervalla vias conexus pondera plagas</l><l n="442">concursus motus turbabat proelia miscens</l><l n="443">propter dissimilis formas variasque figuras,</l><l n="444">quod non omnia sic poterant coniuncta manere</l><l n="445">nec motus inter sese dare convenientis,</l><l n="446">hoc est, a terris altum secernere caelum,</l><l n="447">et sorsum mare, uti secreto umore pateret,</l><l n="448">seorsus item puri secretique aetheris ignes.</l><milestone unit="card" n="449"/><l n="449">Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,</l><l n="450">propterea quod erant gravia et perplexa, coibant</l><l n="451">in medio atque imas capiebant omnia sedes;</l><l n="452">quae quanto magis inter se perplexa coibant,</l><l n="453">tam magis expressere ea quae mare sidera solem</l><l n="454">lunamque efficerent et magni moenia mundi;</l><l n="455">omnia enim magis haec e levibus atque rutundis</l><l n="456">seminibus multoque minoribus sunt elementis</l><l n="457">quam tellus. ideo per rara foramina terrae</l><l n="458">partibus erumpens primus se sustulit aether</l><l n="459">ignifer et multos secum levis abstulit ignis,</l><l n="460">non alia longe ratione ac saepe videmus,</l><l n="461">aurea cum primum gemmantis rore per herbas</l><l n="462">matutina rubent radiati lumina solis</l><l n="463">exhalantque lacus nebulam fluviique perennes</l><l n="464">ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;</l><l n="465">omnia quae sursum cum conciliantur, in alto</l><l n="466">corpore concreto subtexunt nubila caelum.</l><l n="467">sic igitur tum se levis ac diffusilis aether</l><l n="468">corpore concreto circum datus undique saepsit</l><l n="469">et late diffusus in omnis undique partis</l><l n="470">omnia sic avido complexu cetera saepsit.</l><l n="471">hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,</l><l n="472">interutrasque globi quorum vertuntur in auris;</l><l n="473">quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,</l><l n="474">quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,</l><l n="475">nec levia ut possent per summas labier oras,</l><l n="476">et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva</l><l n="477">versent et partes ut mundi totius extent;</l><l n="478">quod genus in nobis quaedam licet in statione</l><l n="479">membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.</l><l n="480">his igitur rebus retractis terra repente,</l><l n="481">maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,</l><l n="482">succidit et salso suffudit gurgite fossas.</l><l n="483">inque dies quanto circum magis aetheris aestus</l><l n="484">et radii solis cogebant undique terram</l><l n="485">verberibus crebris extrema ad limina fartam</l><l n="486">in medio ut propulsa suo condensa coiret,</l><l n="487">tam magis expressus salsus de corpore sudor</l><l n="488">augebat mare manando camposque natantis,</l><l n="489">et tanto magis illa foras elapsa volabant</l><l n="490">corpora multa vaporis et <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> altaque caeli</l><l n="491">densabant procul a terris fulgentia templa.</l><l n="492">sidebant campi, crescebant montibus altis</l><l n="493">ascensus; neque enim poterant subsidere saxa</l><l n="494"> nec pariter tantundem omnes succumbere partis.</l><milestone unit="card" n="495"/><l n="495">Sic igitur terrae concreto corpore pondus</l><l n="496">constitit atque omnis mundi quasi limus in imum</l><l n="497">confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;</l><l n="498">inde mare, inde <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>, inde aether ignifer ipse</l><l n="499">corporibus liquidis sunt omnia pura relicta</l><l n="500">et leviora aliis alia, et liquidissimus aether</l><l n="501">atque levissimus <choice><reg>aerias</reg><orig>aërias</orig></choice> super influit auras</l><l n="502">nec liquidum corpus turbantibus <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> auris</l><l n="503">commiscet; sinit haec violentis omnia verti</l><l n="504">turbinibus, sinit incertis turbare procellis,</l><l n="505">ipse suos ignis certo fert impete labens.</l><l n="506">nam modice fluere atque uno posse aethera nisu</l><l n="507">significat Pontos, mare certo quod fluit aestu</l><l n="508">unum labendi conservans usque tenorem.</l><milestone unit="card" n="509"/><l n="509">Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.</l><l n="510">principio magnus caeli si vortitur orbis,</l><l n="511">ex utraque polum parti premere <choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> nobis</l><l n="512">dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;</l><l n="513">inde alium supra fluere atque intendere eodem</l><l n="514">quo volvenda micant aeterni sidera mundi;</l><l n="515">aut alium supter, contra qui subvehat orbem,</l><l n="516">ut fluvios versare rotas atque austra videmus.</l><l n="517">est etiam quoque uti possit caelum omne manere</l><l n="518">in statione, tamen cum lucida signa ferantur,</l><l n="519">sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus</l><l n="520">quaerentesque viam circum versantur et ignes</l><l n="521">passim per caeli volvunt summania templa,</l><l n="522">sive aliunde fluens alicunde extrinsecus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="523">versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,</l><l n="524">quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,</l><l n="525">flammea per caelum pascentis corpora passim.</l><l n="526">nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum</l><l n="527">difficilest; sed quid possit fiatque per omne</l><l n="528">in variis mundis varia ratione creatis,</l><l n="529">id doceo plurisque sequor disponere causas,</l><l n="530">motibus astrorum quae possint esse per omne;</l><l n="531">e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,</l><l n="532">quae vegeat motum signis; sed quae sit earum</l><l n="533">praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.</l><milestone unit="card" n="534"/><l n="534">Terraque ut in media mundi regione quiescat,</l><l n="535">evanescere paulatim et decrescere pondus</l><l n="536">convenit atque aliam naturam supter habere</l><l n="537">ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam</l><l n="538">partibus <choice><reg>aeriis</reg><orig>aëriis</orig></choice> mundi, quibus insita vivit.</l><l n="539">propterea non est oneri neque deprimit auras,</l><l n="540">ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra</l><l n="541">nec caput est oneri collo nec denique totum</l><l n="542">corporis in pedibus pondus sentimus inesse;</l><l n="543">at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis</l><l n="544">pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.</l><l n="545">usque adeo magni refert quid quaeque queat res.</l><l n="546">sic igitur tellus non est aliena repente</l><l n="547">allata atque auris aliunde obiecta alienis,</l><l n="548">sed pariter prima concepta ab origine mundi</l><l n="549"> certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.</l><l n="550">Praeterea grandi tonitru concussa repente</l><l n="551">terra supra quae se sunt concutit omnia motu;</l><l n="552">quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset</l><l n="553">partibus <choice><reg>aeriis</reg><orig>aëriis</orig></choice> mundi caeloque revincta;</l><l n="554">nam communibus inter se radicibus haerent</l><l n="555">ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.</l><l n="556">Nonne vides etiam quam magno pondere nobis</l><l n="557">sustineat corpus tenuissima vis animai,</l><l n="558">propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?</l><l n="559">Denique iam saltu pernici tollere corpus</l><l n="560">quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?</l><l n="561">iamne vides quantum tenuis natura valere</l><l n="562">possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="563">coniunctus terris et nobis est animi vis?</l><milestone unit="card" n="564"/><l n="564">Nec nimio solis maior rota nec minor ardor</l><l n="565">esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.</l><l n="566">nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt</l><l n="567">adiicere et calidum membris adflare vaporem,</l><l n="568">nil magnis intervallis de corpore libant</l><l n="569">flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.</l><l n="570">proinde, calor quoniam solis lumenque profusum</l><l n="571">perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,</l><l n="572">forma quoque hinc solis debet filumque videri,</l><l n="573">nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.</l><l n="574"><del>perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent</del></l><l n="575">lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,</l><l n="576">sive suam proprio iactat de corpore lucem,</l><l n="577">quidquid id est, nihilo fertur maiore figura</l><l n="578">quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.</l><l n="579">nam prius omnia, quae longe semota tuemur</l><l n="580"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> per multum, specie confusa videntur</l><l n="581">quam minui filum. quapropter luna necesse est,</l><l n="582">quandoquidem claram speciem certamque figuram</l><l n="583">praebet, ut est oris extremis cumque notata,</l><l n="584">quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.</l><l n="585">postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,</l><l n="586">scire licet perquam pauxillo posse minores</l><l n="587">esse vel exigua maioris parte brevique.</l><l n="588">quandoquidem quos cumque in terris cernimus <del>ignes</del>,</l><l n="589">dum tremor <del>et</del> clarus dum cernitur ardor eorum,</l><l n="590">perparvom quiddam inter dum mutare videntur</l><l n="591">alteram utram in partem filum, quo longius absunt.</l><milestone unit="card" n="592"/><l n="592">Illud item non est mirandum, qua ratione</l><l n="593">tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,</l><l n="594">quod maria ac terras omnis caelumque rigando</l><l n="595">compleat et calido perfundat cuncta vapore.</l><l n="596"><del>quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto</del></l><l n="597">nam licet hinc mundi patefactum totius unum</l><l n="598">largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,</l><l n="599">ex omni mundo quia sic elementa vaporis</l><l n="600">undique conveniunt et sic coniectus eorum</l><l n="601">confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.</l><l n="602">nonne vides etiam quam late parvus aquai</l><l n="603">prata riget fons inter dum campisque redundet?</l><l n="604"> est etiam quoque uti non magno solis ab igni</l><l n="605"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> percipiat calidis fervoribus ardor,</l><l n="606">opportunus ita est si forte et idoneus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="607">ut queat accendi parvis ardoribus ictus;</l><l n="608">quod genus inter dum segetes stipulamque videmus</l><l n="609">accidere ex una scintilla incendia passim.</l><l n="610">forsitan et rosea sol alte lampade lucens</l><l n="611">possideat multum caecis fervoribus ignem</l><l n="612">circum se, nullo qui sit fulgore notatus,</l><l n="613">aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.</l><milestone unit="card" n="614"/><l n="614">Nec ratio solis simplex <del>et</del> recta patescit,</l><l n="615">quo pacto aestivis e partibus aegocerotis</l><l n="616">brumalis adeat flexus atque inde revertens</l><l n="617">canceris ut vertat metas ad solstitialis,</l><l n="618">lunaque mensibus id spatium videatur obire,</l><l n="619">annua sol in quo consumit tempora cursu.</l><l n="620">non, inquam, simplex his rebus reddita causast.</l><l n="621">nam fieri vel cum primis id posse videtur,</l><l n="622">Democriti quod sancta viri sententia ponit,</l><l n="623">quanto quaeque magis sint terram sidera propter,</l><l n="624">tanto posse minus cum caeli turbine ferri;</l><l n="625">evanescere enim rapidas illius et acris</l><l n="626">imminui supter viris, ideoque relinqui</l><l n="627">paulatim solem cum posterioribus signis,</l><l n="628">inferior multo quod sit quam fervida signa.</l><l n="629">et magis hoc lunam: quanto demissior eius</l><l n="630">cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,</l><l n="631">tanto posse minus cum signis tendere cursum.</l><l n="632">flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur</l><l n="633">inferior quam sol, tanto magis omnia signa</l><l n="634">hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.</l><l n="635">propterea fit ut haec ad signum quodque reverti</l><l n="636">mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.</l><l n="637">fit quoque ut e mundi transversis partibus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="638">alternis certo fluere alter tempore possit,</l><l n="639">qui queat aestivis solem detrudere signis</l><l n="640">brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,</l><l n="641">et qui reiciat gelidis a frigoris umbris</l><l n="642">aestiferas usque in partis et fervida signa.</l><l n="643">et ratione pari lunam stellasque putandumst,</l><l n="644">quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,</l><l n="645"><choice><reg>aeribus</reg><orig>aëribus</orig></choice> posse alternis e partibus ire.</l><l n="646">nonne vides etiam diversis nubila ventis</l><l n="647">diversas ire in partis inferna supernis?</l><l n="648">qui minus illa queant per magnos aetheris orbis</l><l n="649">aestibus inter se diversis sidera ferri?</l><milestone unit="card" n="650"/><l n="650">At nox obruit ingenti caligine terras,</l><l n="651">aut ubi de longo cursu sol ultima caeli</l><l n="652">impulit atque suos efflavit languidus ignis</l><l n="653">concussos itere et labefactos <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> multo,</l><l n="654">aut quia sub terras cursum convortere cogit</l><l n="655">vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.</l><l n="656">Tempore item certo roseam Matuta per oras</l><l n="657">aetheris auroram differt et lumina pandit,</l><l n="658">aut quia sol idem, sub terras ille revertens,</l><l n="659"> anticipat caelum radiis accendere temptans,</l><l n="660">aut quia conveniunt ignes et semina multa</l><l n="661">confluere ardoris consuerunt tempore certo,</l><l n="662">quae faciunt solis nova semper lumina gigni;</l><l n="663">quod genus Idaeis fama est e montibus altis</l><l n="664">dispersos ignis orienti lumine cerni,</l><l n="665">inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.</l><l n="666">nec tamen illud in his rebus mirabile debet</l><l n="667">esse, quod haec ignis tam certo tempore possint</l><l n="668">semina confluere et solis reparare nitorem.</l><l n="669">multa videmus enim, certo quae tempore fiunt</l><l n="670">omnibus in rebus. florescunt tempore certo</l><l n="671">arbusta et certo dimittunt tempore florem.</l><l n="672">nec minus in certo dentes cadere imperat aetas</l><l n="673">tempore et inpubem molli pubescere veste</l><l n="674">et pariter mollem malis demittere barbam.</l><l n="675">fulmina postremo nix imbres nubila venti</l><l n="676">non nimis incertis fiunt in partibus anni.</l><l n="677">namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima</l><l n="678">atque ita res mundi cecidere ab origine prima,</l><l n="679">conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.</l><milestone unit="card" n="680"/><l n="680">Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,</l><l n="681">et minui luces, cum sumant augmina noctis,</l><l n="682">aut quia sol idem sub terras atque superne</l><l n="683">imparibus currens amfractibus aetheris oras</l><l n="684">partit et in partis non aequas dividit orbem,</l><l n="685">et quod ab alterutra detraxit parte, reponit</l><l n="686">eius in adversa tanto plus parte relatus,</l><l n="687">donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni</l><l n="688">nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;</l><l n="689">nam medio cursu flatus aquilonis et austri</l><l n="690">distinet aequato caelum discrimine metas</l><l n="691">propter signiferi posituram totius orbis,</l><l n="692">annua sol in quo concludit tempora serpens,</l><l n="693">obliquo terras et caelum lumine lustrans,</l><l n="694">ut ratio declarat eorum qui loca caeli</l><l n="695">omnia dispositis signis ornata notarunt.</l><l n="696">aut quia crassior est certis in partibus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="697">sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis</l><l n="698">nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;</l><l n="699">propterea noctes hiberno tempore longae</l><l n="700">cessant, dum veniat radiatum insigne diei.</l><l n="701">aut etiam, quia sic alternis partibus anni</l><l n="702">tardius et citius consuerunt confluere ignes,</l><l n="703">qui faciunt solem certa de surgere parte,</l><l n="704">propterea fit uti videantur dicere verum.</l><milestone unit="card" n="705"/><l n="705">Luna potest solis radiis percussa nitere</l><l n="706">inque dies magis <del>id</del> lumen convertere nobis</l><l n="707">ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,</l><l n="708">donique eum contra pleno bene lumine fulsit</l><l n="709">atque oriens obitus eius super edita vidit;</l><l n="710">inde minutatim retro quasi condere lumen</l><l n="711">debet item, quanto propius iam solis ad ignem</l><l n="712">labitur ex alia signorum parte per orbem;</l><l n="713">ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai</l><l n="714"> consimilem cursusque viam sub sole tenere.</l><l n="715">est etiam quare proprio cum lumine possit</l><l n="716">volvier et varias splendoris reddere formas;</l><l n="717">corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una</l><l n="718">labitur omnimodis occursans officiensque,</l><l n="719">nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.</l><l n="720">versarique potest, globus ut, si forte, pilai</l><l n="721">dimidia ex parti candenti lumine tinctus,</l><l n="722">versandoque globum variantis edere formas,</l><l n="723">donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,</l><l n="724">ad speciem vertit nobis oculosque patentis;</l><l n="725">inde minutatim retro contorquet et aufert</l><l n="726">luciferam partem glomeraminis atque pilai;</l><l n="727">ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans</l><l n="728">astrologorum artem contra convincere tendit,</l><l n="729">proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque</l><l n="730">aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.</l><l n="731">denique cur nequeat semper nova luna creari</l><l n="732">ordine formarum certo certisque figuris</l><l n="733">inque dies privos aborisci quaeque creata</l><l n="734">atque alia illius reparari in parte locoque,</l><l n="735">difficilest ratione docere et vincere verbis,</l><l n="736">ordine cum <del>videas</del> tam certo multa creari.</l><l n="737">it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante</l><l n="738">pennatus graditur, Zephyri vestigia propter</l><l n="739">Flora quibus mater praespargens ante viai</l><l n="740">cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.</l><l n="741">inde loci sequitur Calor aridus et comes una</l><l n="742">pulverulenta Ceres <del>et</del> etesia flabra aquilonum.</l><l n="743">inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.</l><l n="744">inde aliae tempestates ventique secuntur,</l><l n="745">altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.</l><l n="746">tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem</l><l n="747">reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.</l><l n="748">quo minus est mirum, si certo tempore luna</l><l n="749">gignitur et certo deletur tempore rusus,</l><l n="750">cum fieri possint tam certo tempore multa.</l><milestone unit="card" n="751"/><l n="751">Solis item quoque defectus lunaeque latebras</l><l n="752">pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.</l><l n="753">nam cur luna queat terram secludere solis</l><l n="754">lumine et a terris altum caput obstruere ei,</l><l n="755">obiciens caecum radiis ardentibus orbem,</l><l n="756">tempore eodem aliut facere id non posse putetur</l><l n="757">corpus, quod cassum labatur lumine semper?</l><l n="758">solque suos etiam dimittere languidus ignis</l><l n="759">tempore cur certo nequeat recreareque lumen,</l><l n="760">cum loca praeteriit flammis infesta per auras,</l><l n="761">quae faciunt ignis interstingui atque perire?</l><l n="762">et cur terra queat lunam spoliare vicissim</l><l n="763">lumine et oppressum solem super ipsa tenere,</l><l n="764">menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,</l><l n="765">tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae</l><l n="766">corpus vel supra solis perlabier orbem,</l><l n="767">quod radios inter rumpat lumenque profusum?</l><l n="768">et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,</l><l n="769"> cur nequeat certa mundi languescere parte,</l><l n="770">dum loca luminibus propriis inimica per exit?</l><l n="771"><del>menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras</del>.</l><milestone unit="card" n="772"/><l n="772">Quod superest, quoniam magni per caerula mundi</l><l n="773">qua fieri quicquid posset ratione resolvi,</l><l n="774">solis uti varios cursus lunaeque meatus</l><l n="775">noscere possemus quae vis et causa cieret,</l><l n="776">quove modo <del>possent</del> offecto lumine obire</l><l n="777">et neque opinantis tenebris obducere terras,</l><l n="778">cum quasi conivent et aperto lumine rursum</l><l n="779">omnia convisunt clara loca candida luce,</l><l n="780">nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae</l><l n="781">arva, novo fetu quid primum in luminis oras</l><l n="782">tollere et incertis crerint committere ventis.</l><l n="783">Principio genus herbarum viridemque nitorem</l><l n="784">terra dedit circum collis camposque per omnis,</l><l n="785">florida fulserunt viridanti prata colore,</l><l n="786">arboribusque datumst variis exinde per auras</l><l n="787">crescendi magnum inmissis certamen habenis.</l><l n="788">ut pluma atque pili primum saetaeque creantur</l><l n="789">quadripedum membris et corpore pennipotentum,</l><l n="790">sic nova tum tellus herbas virgultaque primum</l><l n="791">sustulit, inde loci mortalia saecla creavit</l><l n="792">multa modis multis varia ratione coorta.</l><l n="793">nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,</l><l n="794">nec terrestria de salsis exisse lacunis.</l><l n="795">linquitur ut merito maternum nomen adepta</l><l n="796">terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.</l><l n="797">multaque nunc etiam existunt animalia terris</l><l n="798">imbribus et calido solis concreta vapore;</l><l n="799">quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta</l><l n="800">et maiora, nova tellure atque aethere adulta.</l><l n="801">principio genus alituum variaeque volucres</l><l n="802">ova relinquebant exclusae tempore verno,</l><l n="803">folliculos ut nunc teretis aestate cicadae</l><l n="804">lincunt sponte sua victum vitamque petentes.</l><l n="805">tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.</l><l n="806">multus enim calor atque umor superabat in arvis.</l><l n="807">hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,</l><l n="808">crescebant uteri terram radicibus apti;</l><l n="809">quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas</l><l n="810">infantum, fugiens umorem aurasque petessens,</l><l n="811">convertebat ibi natura foramina terrae</l><l n="812">et sucum venis cogebat fundere apertis</l><l n="813">consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque</l><l n="814">cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis</l><l n="815">impetus in mammas convertitur ille alimenti.</l><l n="816">terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile</l><l n="817">praebebat multa et molli lanugine abundans.</l><l n="818">at novitas mundi nec frigora dura ciebat</l><l n="819">nec nimios aestus nec magnis viribus auras.</l><l n="820">omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.</l><milestone unit="card" n="821"/><l n="821">Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta</l><l n="822">terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit</l><l n="823">humanum atque animal prope certo tempore fudit</l><l n="824"> omne quod in magnis bacchatur montibus passim,</l><l n="825"><choice><reg>aeriasque</reg><orig>aëriasque</orig></choice> simul volucres variantibus formis.</l><l n="826">sed quia finem aliquam pariendi debet habere,</l><l n="827">destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.</l><l n="828">mutat enim mundi naturam totius aetas</l><l n="829">ex alioque alius status excipere omnia debet</l><l n="830">nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,</l><l n="831">omnia commutat natura et vertere cogit.</l><l n="832">namque aliud putrescit et aevo debile languet,</l><l n="833">porro aliud <del>suc</del>crescit et <del>e</del> contemptibus exit.</l><l n="834">sic igitur mundi naturam totius aetas</l><l n="835">mutat, et ex alio terram status excipit alter,</l><l n="836">quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.</l><l n="837">Multaque tum tellus etiam portenta creare</l><l n="838">conatast mira facie membrisque coorta,</l><l n="839">androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,</l><l n="840">orba pedum partim, manuum viduata vicissim,</l><l n="841">muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,</l><l n="842">vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,</l><l n="843">nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam</l><l n="844">nec vitare malum nec sumere quod volet usus.</l><l n="845">cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,</l><l n="846">ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum</l><l n="847">nec potuere cupitum aetatis tangere florem</l><l n="848">nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.</l><l n="849">multa videmus enim rebus concurrere debere,</l><l n="850">ut propagando possint procudere saecla;</l><l n="851">pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus</l><l n="852">semina qua possint membris manare remissis,</l><l n="853">feminaque ut maribus coniungi possit, habere,</l><l n="854">mutua qui mutent inter se gaudia uterque.</l><milestone unit="card" n="855"/><l n="855">Multaque tum interiisse animantum saecla necessest</l><l n="856">nec potuisse propagando procudere prolem.</l><l n="857">nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,</l><l n="858">aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est</l><l n="859">ex ineunte aevo genus id tuta<add>TA</add> reservans.</l><l n="860">multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae</l><l n="861">commendata manent, tutelae tradita nostrae.</l><l n="862">principio genus acre leonum saevaque saecla</l><l n="863">tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.</l><l n="864">at levisomna canum fido cum pectore corda,</l><l n="865">et genus omne quod est veterino semine partum</l><l n="866">lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla</l><l n="867">omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;</l><l n="868">nam cupide fugere feras pacemque secuta</l><l n="869">sunt et larga suo sine pabula parta labore,</l><l n="870">quae damus utilitatis eorum praemia causa.</l><l n="871">at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa</l><l n="872">sponte sua possent ut vivere nec dare nobis</l><l n="873">utilitatem aliquam, quare pateremur eorum</l><l n="874">praesidio nostro pasci genus esseque tutum,</l><l n="875">scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant</l><l n="876">indupedita suis fatalibus omnia vinclis,</l><l n="877">donec ad interitum genus id natura redegit.</l><milestone unit="card" n="878"/><l n="878">Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo</l><l n="879"> esse queunt duplici natura et corpore bino</l><l n="880">ex alienigenis membris compacta, potestas</l><l n="881">hinc illinc partis ut sat par esse potissit.</l><l n="882">id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.</l><l n="883">principio circum tribus actis impiger annis</l><l n="884">floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc</l><l n="885">ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.</l><l n="886">post ubi equum validae vires aetate senecta</l><l n="887">membraque deficiunt fugienti languida vita,</l><l n="888">tum demum puerili aevo florenta iuventas</l><l n="889">officit et molli vestit lanugine malas;</l><l n="890">ne forte ex homine et veterino semine equorum</l><l n="891">confieri credas Centauros posse neque esse,</l><l n="892">aut rapidis canibus succinctas semimarinis</l><l n="893">corporibus Scyllas et cetera de genere horum,</l><l n="894">inter se quorum discordia membra videmus;</l><l n="895">quae neque florescunt pariter nec robora sumunt</l><l n="896">corporibus neque proiciunt aetate senecta</l><l n="897">nec simili Venere ardescunt nec moribus unis</l><l n="898">conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.</l><l n="899">quippe videre licet pinguescere saepe cicuta</l><l n="900">barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.</l><l n="901">flamma quidem <del>vero</del> cum corpora fulva leonum</l><l n="902">tam soleat torrere atque urere quam genus omne</l><l n="903">visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,</l><l n="904">qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,</l><l n="905">prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera</l><l n="906">ore foras acrem flaret de corpore flammam?</l><l n="907">quare etiam tellure nova caeloque recenti</l><l n="908">talia qui fingit potuisse animalia gigni,</l><l n="909">nixus in hoc uno novitatis nomine inani,</l><l n="910">multa licet simili ratione effutiat ore,</l><l n="911">aurea tum dicat per terras flumina vulgo</l><l n="912">fluxisse et gemmis florere arbusta <choice><reg>suesse</reg><orig>suësse</orig></choice></l><l n="913">aut hominem tanto membrorum esse impete natum,</l><l n="914">trans maria alta pedum nisus ut ponere posset</l><l n="915">et manibus totum circum se vertere caelum.</l><l n="916">nam quod multa fuere in terris semina rerum,</l><l n="917">tempore quo primum tellus animalia fudit,</l><l n="918">nil tamen est signi mixtas potuisse creari</l><l n="919">inter se pecudes compactaque membra animantum,</l><l n="920">propterea quia quae de terris nunc quoque abundant</l><l n="921">herbarum genera ac fruges arbustaque laeta</l><l n="922">non tamen inter se possunt complexa creari,</l><l n="923">sed res quaeque suo ritu procedit et omnes</l><l n="924">foedere naturae certo discrimina servant.</l><milestone unit="card" n="925"/><l n="925">Et genus humanum multo fuit illud in arvis</l><l n="926">durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,</l><l n="927">et maioribus et solidis magis ossibus intus</l><l n="928">fundatum, validis aptum per viscera nervis,</l><l n="929">nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur</l><l n="930">nec novitate cibi nec labi corporis ulla.</l><l n="931">multaque per caelum solis volventia lustra</l><l n="932">volgivago vitam tractabant more ferarum.</l><l n="933">nec robustus erat curvi moderator aratri</l><l n="934"> quisquam, nec scibat ferro molirier arva</l><l n="935">nec nova defodere in terram virgulta neque altis</l><l n="936">arboribus veteres decidere falcibus ramos.</l><l n="937">quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat</l><l n="938">sponte sua, satis id placabat pectora donum.</l><l n="939">glandiferas inter curabant corpora quercus</l><l n="940">plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis</l><l n="941">arbita puniceo fieri matura colore,</l><l n="942">plurima tum tellus etiam maiora ferebat.</l><l n="943">multaque praeterea novitas tum florida mundi</l><l n="944">pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.</l><l n="945">at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,</l><l n="946">ut nunc montibus e magnis decursus aquai</l><l n="947">claricitat late sitientia saecla ferarum.</l><l n="948">denique nota vagis silvestria templa tenebant</l><l n="949">nympharum, quibus e scibant umore fluenta</l><l n="950">lubrica proluvie larga lavere umida saxa,</l><l n="951">umida saxa, super viridi stillantia musco,</l><l n="952">et partim plano scatere atque erumpere campo.</l><l n="953">necdum res igni scibant tractare neque uti</l><l n="954">pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,</l><l n="955">sed nemora atque cavos montis silvasque colebant</l><l n="956">et frutices inter condebant squalida membra</l><l n="957">verbera ventorum vitare imbrisque coacti.</l><l n="958">nec commune bonum poterant spectare neque ullis</l><l n="959">moribus inter se scibant nec legibus uti.</l><l n="960">quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat</l><l n="961">sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.</l><l n="962">et Venus in silvis iungebat corpora amantum;</l><l n="963">conciliabat enim vel mutua quamque cupido</l><l n="964">vel violenta viri vis atque inpensa libido</l><l n="965">vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.</l><l n="966">et manuum mira freti virtute pedumque</l><l n="967">consectabantur silvestria saecla ferarum</l><l n="968">missilibus saxis et magno pondere clavae.</l><l n="969">multaque vincebant, vitabant pauca latebris;</l><l n="970">saetigerisque pares subus silvestria membra</l><l n="971">nuda dabant terrae nocturno tempore capti,</l><l n="972">circum se foliis ac frondibus involventes.</l><l n="973">nec plangore diem magno solemque per agros</l><l n="974">quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,</l><l n="975">sed taciti respectabant somnoque sepulti,</l><l n="976">dum rosea face sol inferret lumina caelo.</l><l n="977">a parvis quod enim consuerant cernere semper</l><l n="978">alterno tenebras et lucem tempore gigni,</l><l n="979">non erat ut fieri posset mirarier umquam</l><l n="980">nec diffidere, ne terras aeterna teneret</l><l n="981">nox in perpetuum detracto lumine solis.</l><l n="982">sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum</l><l n="983">infestam miseris faciebant saepe quietem.</l><l n="984">eiectique domo fugiebant saxea tecta</l><l n="985">spumigeri suis adventu validique leonis</l><l n="986">atque intempesta cedebant nocte paventes</l><l n="987">hospitibus saevis instrata cubilia fronde.</l><milestone unit="card" n="988"/><l n="988">Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla</l><l n="989"> dulcia linquebant lamentis lumina vitae.</l><l n="990">unus enim tum quisque magis deprensus eorum</l><l n="991">pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,</l><l n="992">et nemora ac montis gemitu silvasque replebat</l><l n="993">viva videns vivo sepeliri viscera busto.</l><l n="994">at quos effugium servarat corpore adeso,</l><l n="995">posterius tremulas super ulcera tetra tenentes</l><l n="996">palmas horriferis accibant vocibus Orcum,</l><l n="997">donique eos vita privarant vermina saeva</l><l n="998">expertis opis, ignaros quid volnera vellent.</l><l n="999">at non multa virum sub signis milia ducta</l><l n="1000">una dies dabat exitio nec turbida ponti</l><l n="1001">aequora lidebant navis ad saxa virosque.</l><l n="1002">nam temere in cassum frustra mare saepe coortum</l><l n="1003">saevibat leviterque minas ponebat inanis,</l><l n="1004">nec poterat quemquam placidi pellacia ponti</l><l n="1005">subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.</l><l n="1006">improba navigii ratio tum caeca iacebat.</l><l n="1007">tum penuria deinde cibi languentia leto</l><l n="1008">membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.</l><l n="1009">illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum</l><l n="1010">vergebant, nunc dant <del>aliis</del> sollertius ipsi.</l><milestone unit="card" n="1011"/><l n="1011">Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt</l><l n="1012">et mulier coniuncta viro concessit in unum</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="1013">cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,</l><l n="1014">tum genus humanum primum mollescere coepit.</l><l n="1015">ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus</l><l n="1016">non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,</l><l n="1017">et Venus inminuit viris puerique parentum</l><l n="1018">blanditiis facile ingenium fregere superbum.</l><l n="1019">tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes</l><l n="1020">finitimi inter se nec laedere nec violari,</l><l n="1021">et pueros commendarunt muliebreque saeclum,</l><l n="1022">vocibus et gestu cum balbe significarent</l><l n="1023">imbecillorum esse aequum misererier omnis.</l><l n="1024">nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,</l><l n="1025">sed bona magnaque pars servabat foedera caste;</l><l n="1026">aut genus humanum iam tum foret omne peremptum</l><l n="1027">nec potuisset adhuc perducere saecla propago.</l><milestone unit="card" n="1028"/><l n="1028">At varios linguae sonitus natura subegit</l><l n="1029">mittere et utilitas expressit nomina rerum,</l><l n="1030">non alia longe ratione atque ipsa videtur</l><l n="1031">protrahere ad gestum pueros infantia linguae,</l><l n="1032">cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.</l><l n="1033">sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.</l><l n="1034">cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,</l><l n="1035">illis iratus petit atque infestus inurget.</l><l n="1036">at catuli pantherarum scymnique leonum</l><l n="1037">unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,</l><l n="1038">vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.</l><l n="1039">alituum porro genus alis omne videmus</l><l n="1040">fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.</l><l n="1041">proinde putare aliquem tum nomina distribuisse</l><l n="1042">rebus et inde homines didicisse vocabula prima,</l><l n="1043"> desiperest. nam cur hic posset cuncta notare</l><l n="1044">vocibus et varios sonitus emittere linguae,</l><l n="1045">tempore eodem alii facere id non quisse putentur?</l><l n="1046">praeterea si non alii quoque vocibus usi</l><l n="1047">inter se fuerant, unde insita notities est</l><l n="1048">utilitatis et unde data est huic prima potestas,</l><l n="1049">quid vellet facere ut sciret animoque videret?</l><l n="1050">cogere item pluris unus victosque domare</l><l n="1051">non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.</l><l n="1052">nec ratione docere ulla suadereque surdis,</l><l n="1053">quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur</l><l n="1054">nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris</l><l n="1055">vocis inauditos sonitus obtundere frustra.</l><l n="1056">postremo quid in hac mirabile tantoperest re,</l><l n="1057">si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,</l><l n="1058">pro vario sensu varia res voce notaret?</l><l n="1059">cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum</l><l n="1060">dissimilis soleant voces variasque ciere,</l><l n="1061">cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.</l><l n="1062">quippe <del>et</del>enim licet id rebus cognoscere apertis.</l><l n="1063">inritata canum cum primum magna Molossum</l><l n="1064">mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,</l><l n="1065">longe alio sonitu rabies <del>re</del>stricta minatur,</l><l n="1066">et cum iam latrant et vocibus omnia complent;</l><l n="1067">at catulos blande cum lingua lambere temptant</l><l n="1068">aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes</l><l n="1069">suspensis teneros imitantur dentibus haustus,</l><l n="1070">longe alio pacto gannitu vocis adulant,</l><l n="1071">et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum</l><l n="1072">plorantis fugiunt summisso corpore plagas.</l><l n="1073">denique non hinnitus item differre videtur,</l><l n="1074">inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus</l><l n="1075">pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris</l><l n="1076">et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,</l><l n="1077">et cum sic alias concussis artibus hinnit?</l><l n="1078">postremo genus alituum variaeque volucres,</l><l n="1079">accipitres atque ossifragae mergique marinis</l><l n="1080">fluctibus in salso victum vitamque petentes,</l><l n="1081">longe alias alio iaciunt in tempore voces,</l><l n="1082">et quom de victu certant praedaque repugnant.</l><l n="1083">et partim mutant cum tempestatibus una</l><l n="1084">raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta</l><l n="1085">corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris</l><l n="1086">poscere et inter dum ventos aurasque vocare.</l><l n="1087">ergo si varii sensus animalia cogunt,</l><l n="1088">muta tamen cum sint, varias emittere voces,</l><l n="1089">quanto mortalis magis aequumst tum potuisse</l><l n="1090">dissimilis alia atque alia res voce notare!</l><milestone unit="card" n="1091"/><l n="1091">Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,</l><l n="1092">fulmen detulit in terram mortalibus ignem</l><l n="1093">primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;</l><l n="1094">multa videmus enim caelestibus insita flammis</l><l n="1095">fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.</l><l n="1096">et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans</l><l n="1097">aestuat in ramos incumbens arboris arbor,</l><l n="1098"> exprimitur validis extritus viribus ignis,</l><l n="1099">emicat inter dum flammai fervidus ardor,</l><l n="1100">mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.</l><l n="1101">quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.</l><l n="1102">inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore</l><l n="1103">sol docuit, quoniam mitescere multa videbant</l><l n="1104">verberibus radiorum atque aestu victa per agros.</l><milestone unit="card" n="1105"/><l n="1105">Inque dies magis hi victum vitamque priorem</l><l n="1106">commutare novis monstrabant rebus et igni,</l><l n="1107">ingenio qui praestabant et corde vigebant.</l><l n="1108">condere coeperunt urbis arcemque locare</l><l n="1109">praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,</l><l n="1110">et pecudes et agros divisere atque dedere</l><l n="1111">pro facie cuiusque et viribus ingenioque;</l><l n="1112">nam facies multum valuit viresque vigebant.</l><l n="1113">posterius res inventast aurumque repertum,</l><l n="1114">quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;</l><l n="1115">divitioris enim sectam plerumque secuntur</l><l n="1116">quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.</l><l n="1117">quod siquis vera vitam ratione gubernet,</l><l n="1118">divitiae grandes homini sunt vivere parce</l><l n="1119">aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.</l><l n="1120">at claros homines voluerunt se atque potentes,</l><l n="1121">ut fundamento stabili fortuna maneret</l><l n="1122">et placidam possent opulenti degere vitam,</l><l n="1123">ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem</l><l n="1124">certantes iter infestum fecere viai,</l><l n="1125">et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos</l><l n="1126">invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;</l><l n="1127">invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant</l><l n="1128">plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;</l><l n="1129">ut satius multo iam sit parere quietum</l><l n="1130">quam regere imperio res velle et regna tenere.</l><l n="1131">proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,</l><l n="1132">angustum per iter luctantes ambitionis;</l><l n="1133">quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque</l><l n="1134">res ex auditis potius quam sensibus ipsis,</l><l n="1135">nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.</l><milestone unit="card" n="1136"/><l n="1136">Ergo regibus occisis subversa iacebat</l><l n="1137">pristina maiestas soliorum et sceptra superba,</l><l n="1138">et capitis summi praeclarum insigne cruentum</l><l n="1139">sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;</l><l n="1140">nam cupide conculcatur nimis ante metutum.</l><l n="1141">res itaque ad summam faecem turbasque redibat,</l><l n="1142">imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.</l><l n="1143">inde magistratum partim docuere creare</l><l n="1144">iuraque constituere, ut vellent legibus uti.</l><l n="1145">nam genus humanum, defessum vi colere aevom,</l><l n="1146">ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum</l><l n="1147">sponte sua cecidit sub leges artaque iura.</l><l n="1148">acrius ex ira quod enim se quisque parabat</l><l n="1149">ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,</l><l n="1150">hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.</l><l n="1151">inde metus maculat poenarum praemia vitae.</l><l n="1152">circumretit enim vis atque iniuria quemque</l><l n="1153"> atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,</l><l n="1154">nec facilest placidam ac pacatam degere vitam</l><l n="1155">qui violat factis communia foedera pacis.</l><l n="1156">etsi fallit enim divom genus humanumque,</l><l n="1157">perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;</l><l n="1158">quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes</l><l n="1159">aut morbo delirantes protraxe ferantur</l><l n="1160">et celata <del>mala</del> in medium et peccata dedisse.</l><milestone unit="card" n="1161"/><l n="1161">Nunc quae causa deum per magnas numina gentis</l><l n="1162">pervulgarit et ararum compleverit urbis</l><l n="1163">suscipiendaque curarit sollemnia sacra,</l><l n="1164">quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,</l><l n="1165">unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,</l><l n="1166">qui delubra deum nova toto suscitat orbi</l><l n="1167">terrarum et festis cogit celebrare diebus,</l><l n="1168">non ita difficilest rationem reddere verbis.</l><l n="1169">quippe etenim iam tum divom mortalia saecla</l><l n="1170">egregias animo facies vigilante videbant</l><l n="1171">et magis in somnis mirando corporis auctu.</l><l n="1172">his igitur sensum tribuebant propterea quod</l><l n="1173">membra movere videbantur vocesque superbas</l><l n="1174">mittere pro facie praeclara et viribus amplis.</l><l n="1175">aeternamque dabant vitam, quia semper eorum</l><l n="1176">subpeditabatur facies et forma manebat,</l><l n="1177">et tamen omnino quod tantis viribus auctos</l><l n="1178">non temere ulla vi convinci posse putabant.</l><l n="1179">fortunisque ideo longe praestare putabant,</l><l n="1180">quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,</l><l n="1181">et simul in somnis quia multa et mira videbant</l><l n="1182">efficere et nullum capere ipsos inde laborem.</l><l n="1183">praeterea caeli rationes ordine certo</l><l n="1184">et varia annorum cernebant tempora verti</l><l n="1185">nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.</l><l n="1186">ergo perfugium sibi habebant omnia divis</l><l n="1187">tradere et illorum nutu facere omnia flecti.</l><l n="1188">in caeloque deum sedes et templa locarunt,</l><l n="1189">per caelum volvi quia nox et luna videtur,</l><l n="1190">luna dies et nox et noctis signa severa</l><l n="1191">noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,</l><l n="1192">nubila sol imbres nix venti fulmina grando</l><l n="1193">et rapidi fremitus et murmura magna minarum.</l><milestone unit="card" n="1194"/><l n="1194">O genus infelix humanum, talia divis</l><l n="1195">cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!</l><l n="1196">quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis</l><l n="1197">volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!</l><l n="1198">nec pietas ullast velatum saepe videri</l><l n="1199">vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras</l><l n="1200">nec procumbere humi prostratum et pandere palmas</l><l n="1201">ante deum delubra nec aras sanguine multo</l><l n="1202">spargere quadrupedum nec votis nectere vota,</l><l n="1203">sed mage pacata posse omnia mente tueri.</l><l n="1204">nam cum suspicimus magni caelestia mundi</l><l n="1205">templa super stellisque micantibus aethera fixum,</l><l n="1206">et venit in mentem solis lunaeque viarum,</l><l n="1207">tunc aliis oppressa malis in pectora cura</l><l n="1208"> illa quoque expergefactum caput erigere infit,</l><l n="1209">ne quae forte deum nobis inmensa potestas</l><l n="1210">sit, vario motu quae candida sidera verset;</l><l n="1211">temptat enim dubiam mentem rationis egestas,</l><l n="1212">ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,</l><l n="1213">et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi</l><l n="1214">et taciti motus hunc possint ferre laborem,</l><l n="1215">an divinitus aeterna donata salute</l><l n="1216">perpetuo possint aevi labentia tractu</l><l n="1217">inmensi validas aevi contemnere viris.</l><l n="1218">praeterea cui non animus formidine divum</l><l n="1219">contrahitur, cui non correpunt membra pavore,</l><l n="1220">fulminis horribili cum plaga torrida tellus</l><l n="1221">contremit et magnum percurrunt murmura caelum?</l><l n="1222">non populi gentesque tremunt, regesque superbi</l><l n="1223">corripiunt divum percussi membra timore,</l><l n="1224">ne quod ob admissum foede dictumve superbe</l><l n="1225">poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?</l><l n="1226">summa etiam cum vis violenti per mare venti</l><l n="1227">induperatorem classis super aequora verrit</l><l n="1228">cum validis pariter legionibus atque elephantis,</l><l n="1229">non divom pacem votis adit ac prece quaesit</l><l n="1230">ventorum pavidus paces animasque secundas?</l><l n="1231">ne quiquam, quoniam violento turbine saepe</l><l n="1232">correptus nihilo fertur minus ad vada leti.</l><l n="1233">usque adeo res humanas vis abdita quaedam</l><l n="1234">opterit et pulchros fascis saevasque secures</l><l n="1235">proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.</l><l n="1236">denique sub pedibus tellus cum tota vacillat</l><l n="1237">concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,</l><l n="1238">quid mirum si se temnunt mortalia saecla</l><l n="1239">atque potestatis magnas mirasque relinquunt</l><l n="1240">in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?</l><milestone unit="card" n="1241"/><l n="1241">Quod super est, ae<del>s at</del>que aurum ferrumque repertumst</l><l n="1242">et simul argenti pondus plumbique potestas,</l><l n="1243">ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat</l><l n="1244">montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,</l><l n="1245">sive quod inter se bellum silvestre gerentes</l><l n="1246">hostibus intulerant ignem formidinis ergo,</l><l n="1247">sive quod inducti terrae bonitate volebant</l><l n="1248">pandere agros pinguis et pascua reddere rura,</l><l n="1249">sive feras interficere et ditescere praeda;</l><l n="1250">nam fovea atque igni prius est venarier ortum</l><l n="1251">quam saepire plagis saltum canibusque ciere.</l><l n="1252">quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor</l><l n="1253">horribili sonitu silvas exederat altis</l><l n="1254">a radicibus et terram percoxerat igni,</l><l n="1255">manabat venis ferventibus in loca terrae</l><l n="1256">concava conveniens argenti rivus et auri,</l><l n="1257">aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant</l><l n="1258">posterius claro in terra splendere colore,</l><l n="1259">tollebant nitido capti levique lepore,</l><l n="1260">et simili formata videbant esse figura</l><l n="1261">atque lacunarum fuerant vestigia cuique.</l><l n="1262">tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore</l><l n="1263"> quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,</l><l n="1264">et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse</l><l n="1265">mucronum duci fastigia procudendo,</l><l n="1266">ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint</l><l n="1267">materiemque dolare et levia radere tigna</l><l n="1268">et terebrare etiam ac pertundere perque forare.</l><l n="1269">nec minus argento facere haec auroque parabant</l><l n="1270">quam validi primum violentis viribus aeris,</l><l n="1271">ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas</l><l n="1272">nec poterant pariter durum sufferre laborem.</l><l n="1273">nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat</l><l n="1274">propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;</l><l n="1275">nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.</l><l n="1276">sic volvenda aetas commutat tempora rerum.</l><l n="1277">quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;</l><l n="1278">porro aliud succedit et <del>e</del> contemptibus exit</l><l n="1279">inque dies magis adpetitur floretque repertum</l><l n="1280">laudibus et miro est mortalis inter honore.</l><milestone unit="card" n="1281"/><l n="1281">Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta</l><l n="1282">sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.</l><l n="1283">arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt</l><l n="1284">et lapides et item silvarum fragmina rami</l><l n="1285">et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.</l><l n="1286">posterius ferri vis est aerisque reperta.</l><l n="1287">et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,</l><l n="1288">quo facilis magis est natura et copia maior.</l><l n="1289">aere solum terrae tractabant, aereque belli</l><l n="1290">miscebant fluctus et vulnera vasta serebant</l><l n="1291">et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis</l><l n="1292">omnia cedebant armatis nuda et inerma.</l><l n="1293">inde minutatim processit ferreus ensis</l><l n="1294">versaque in obprobrium species est falcis ahenae,</l><l n="1295">et ferro coepere solum proscindere terrae</l><l n="1296">exaequataque sunt creperi certamina belli.</l><l n="1297">et prius est armatum in equi conscendere costas</l><l n="1298">et moderarier hunc frenis dextraque vigere</l><l n="1299">quam biiugo curru belli temptare pericla.</l><l n="1300">et biiugo prius est quam bis coniungere binos</l><l n="1301">et quam falciferos armatum escendere currus.</l><l n="1302">inde boves Lucas turrito corpore, tetras,</l><l n="1303">anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni</l><l n="1304">sufferre et magnas Martis turbare catervas.</l><l n="1305">sic alid ex alio peperit discordia tristis,</l><l n="1306">horribile humanis quod gentibus esset in armis,</l><l n="1307">inque dies belli terroribus addidit augmen.</l><milestone unit="card" n="1308"/><l n="1308">Temptarunt etiam tauros in moenere belli</l><l n="1309">expertique sues saevos sunt mittere in hostis.</l><l n="1310">et validos partim prae se misere leones</l><l n="1311">cum doctoribus armatis saevisque magistris,</l><l n="1312">qui moderarier his possent vinclisque tenere,</l><l n="1313">ne quiquam, quoniam permixta caede calentes</l><l n="1314">turbabant saevi nullo discrimine turmas,</l><l n="1315">terrificas capitum quatientis undique cristas,</l><l n="1316">nec poterant equites fremitu perterrita equorum</l><l n="1317">pectora mulcere et frenis convertere in hostis.</l><l n="1318"> inritata leae iaciebant corpora saltu</l><l n="1319">undique et adversum venientibus ora patebant</l><l n="1320">et nec opinantis a tergo deripiebant</l><l n="1321">deplexaeque dabant in terram volnere victos,</l><l n="1322">morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.</l><l n="1323">iactabantque suos tauri pedibusque terebant</l><l n="1324">et latera ac ventres hauribant supter equorum</l><l n="1325">cornibus et terram minitanti mente ruebant.</l><l n="1326">et validis socios caedebant dentibus apri</l><l n="1327">tela infracta suo tinguentes sanguine saevi</l><l n="1328"><del>in se fracta suo tinguentes sanguine tela,</del></l><l n="1329">permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.</l><l n="1330">nam transversa feros exibant dentis adactus</l><l n="1331">iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,</l><l n="1332">ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres</l><l n="1333">concidere atque gravi terram consternere casu.</l><l n="1334">si quos ante domi domitos satis esse putabant,</l><l n="1335">effervescere cernebant in rebus agundis</l><l n="1336">volneribus clamore fuga terrore tumultu,</l><l n="1337">nec poterant ullam partem redducere eorum;</l><l n="1338">diffugiebat enim varium genus omne ferarum,</l><l n="1339">ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae</l><l n="1340">diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.</l><l n="1341">Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;</l><l n="1342">quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,</l><l n="1343">qui numero diffidebant armisque vacabant,</l><l n="1344">si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante</l><l n="1345">non quierint animo praesentire atque videre,</l><l n="1346">quam commune malum fieret foedumque, futurum.</l><l n="1347">et magis id possis factum contendere in omni</l><l n="1348">in variis mundis varia ratione creatis,</l><l n="1349">quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.</l><milestone unit="card" n="1350"/><l n="1350">Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.</l><l n="1351">textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,</l><l n="1352">nec ratione alia possunt tam levia gigni</l><l n="1353">insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.</l><l n="1354">et facere ante viros lanam natura <choice><reg>coegit</reg><orig>coëgit</orig></choice></l><l n="1355">quam muliebre genus; nam longe praestat in arte</l><l n="1356">et sollertius est multo genus omne virile;</l><l n="1357">agricolae donec vitio vertere severi,</l><l n="1358">ut muliebribus id manibus concedere vellent</l><l n="1359">atque ipsi pariter durum sufferre laborem</l><l n="1360">atque opere in duro durarent membra manusque.</l><milestone unit="card" n="1361"/><l n="1361">At specimen sationis et insitionis origo</l><l n="1362">ipsa fuit rerum primum natura creatrix,</l><l n="1363">arboribus quoniam bacae glandesque caducae</l><l n="1364">tempestiva dabant pullorum examina supter;</l><l n="1365">unde etiam libitumst stirpis committere ramis</l><l n="1366">et nova defodere in terram virgulta per agros.</l><l n="1367">inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli</l><l n="1368">temptabant fructusque feros mansuescere terra</l><l n="1369">cernebant indulgendo blandeque colendo.</l><l n="1370">inque dies magis in montem succedere silvas</l><l n="1371">cogebant infraque locum concedere cultis,</l><l n="1372">prata lacus rivos segetes vinetaque laeta</l><l n="1373"> collibus et campis ut haberent, atque olearum</l><l n="1374">caerula distinguens inter plaga currere posset</l><l n="1375">per tumulos et convallis camposque profusa;</l><l n="1376">ut nunc esse vides vario distincta lepore</l><l n="1377">omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant</l><l n="1378">arbustisque tenent felicibus opsita circum.</l><milestone unit="card" n="1379"/><l n="1379">At liquidas avium voces imitarier ore</l><l n="1380">ante fuit multo quam levia carmina cantu</l><l n="1381">concelebrare homines possent aurisque iuvare.</l><l n="1382">et zephyri cava per calamorum sibila primum</l><l n="1383">agrestis docuere cavas inflare cicutas.</l><l n="1384">inde minutatim dulcis didicere querellas,</l><l n="1385">tibia quas fundit digitis pulsata canentum,</l><l n="1386">avia per nemora ac silvas saltusque reperta,</l><l n="1387">per loca pastorum deserta atque otia dia.</l><l n="1388"><del>sic unum quicquid paulatim protrahit aetas</del></l><l n="1389"><del>in medium ratioque in luminis eruit oras.</del></l><l n="1390">haec animos ollis mulcebant atque iuvabant</l><l n="1391">cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.</l><l n="1392">saepe itaque inter se prostrati in gramine molli</l><l n="1393">propter aquae rivom sub ramis arboris altae.</l><l n="1394">non magnis opibus iucunde corpora habebant,</l><l n="1395">praesertim cum tempestas ridebat et anni</l><l n="1396">tempora pingebant viridantis floribus herbas.</l><l n="1397">tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni</l><l n="1398">consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.</l><l n="1399">tum caput atque umeros plexis redimire coronis</l><l n="1400">floribus et foliis lascivia laeta movebat,</l><l n="1401">atque extra numerum procedere membra moventes</l><l n="1402">duriter et duro terram pede pellere matrem;</l><l n="1403">unde oriebantur risus dulcesque cachinni,</l><l n="1404">omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.</l><l n="1405">et vigilantibus hinc aderant solacia somno</l><l n="1406">ducere multimodis voces et flectere cantus</l><l n="1407">et supera calamos unco percurrere labro;</l><l n="1408">unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.</l><l n="1409">et numerum servare genus didicere, neque hilo</l><l n="1410">maiore interea capiunt dulcedine fructum</l><l n="1411">quam silvestre genus capiebat terrigenarum.</l><l n="1412">nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante</l><l n="1413">suavius, in primis placet et pollere videtur,</l><l n="1414">posteriorque fere melior res illa reperta</l><l n="1415">perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.</l><milestone unit="card" n="1416"/><l n="1416">sic odium coepit glandis, sic illa relicta</l><l n="1417">strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.</l><l n="1418">pellis item cecidit vestis contempta ferina;</l><l n="1419">quam reor invidia tali tunc esse repertam,</l><l n="1420">ut letum insidiis qui gessit primus obiret,</l><l n="1421">et tamen inter eos distractam sanguine multo</l><l n="1422">disperiise neque in fructum convertere quisse.</l><l n="1423">tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis</l><l n="1424">exercent hominum vitam belloque fatigant;</l><l n="1425">quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.</l><l n="1426">frigus enim nudos sine pellibus excruciabat</l><l n="1427">terrigenas; at nos nil laedit veste carere</l><l n="1428">purpurea atque auro signisque ingentibus apta,</l><l n="1429">dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.</l><l n="1430">Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat</l><l n="1431">semper et <del>in</del> curis consumit inanibus aevom,</l><l n="1432">ni mirum quia non cognovit quae sit habendi</l><l n="1433">finis et omnino quoad crescat vera voluptas;</l><l n="1434">idque minutatim vitam provexit in altum</l><l n="1435">et belli magnos commovit funditus aestus.</l><milestone unit="card" n="1436"/><l n="1436">at vigiles mundi magnum versatile templum</l><l n="1437">sol et luna suo lustrantes lumine circum</l><l n="1438">perdocuere homines annorum tempora verti</l><l n="1439">et certa ratione geri rem atque ordine certo.</l><l n="1440">Iam validis saepti degebant turribus aevom,</l><l n="1441">et divisa colebatur discretaque tellus,</l><l n="1442">tum mare velivolis florebat navibus ponti,</l><l n="1443">auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,</l><l n="1444">carminibus cum res gestas coepere <choice><reg>poetae</reg><orig>poëtae</orig></choice></l><l n="1445">tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.</l><l n="1446">propterea quid sit prius actum respicere aetas</l><l n="1447">nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.</l><l n="1448">Navigia atque agri culturas moenia leges</l><l n="1449">arma vias vestes <del>et</del> cetera de genere horum,</l><l n="1450">praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,</l><l n="1451">carmina, picturas et daedala signa polita</l><l n="1452">usus et impigrae simul experientia mentis</l><l n="1453">paulatim docuit pedetemptim progredientis.</l><l n="1454">sic unum quicquid paulatim protrahit aetas</l><l n="1455">in medium ratioque in luminis erigit oras;</l><l n="1456">namque alid ex alio clarescere corde videbant,</l><l n="1457">artibus ad summum donec venere cacumen.</l></div><div type="textpart" subtype="book" n="6"><head>Liber Sextus</head><milestone unit="card" n="1"/><l n="1">Primae frugiparos fetus mortalibus aegris</l><l n="2">dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae</l><l n="3">et recreaverunt vitam legesque rogarunt</l><l n="4">et primae dederunt solacia dulcia vitae,</l><l n="5">cum genuere virum tali cum corde repertum,</l><l n="6">omnia veridico qui quondam ex ore profudit;</l><l n="7">cuius et extincti propter divina reperta</l><l n="8">divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.</l><l n="9">nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus</l><l n="10">omnia iam ferme mortalibus esse parata</l><l n="11">et, pro quam possent, vitam consistere tutam,</l><l n="12">divitiis homines et honore et laude potentis</l><l n="13">affluere atque bona gnatorum excellere fama,</l><l n="14">nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,</l><l n="15">atque animi ingratis vitam vexare sine ulla</l><l n="16">pausa atque infestis cogi saevire querellis,</l><l n="17">intellegit ibi vitium vas efficere ipsum</l><l n="18">omniaque illius vitio corrumpier intus,</l><l n="19">quae conlata foris et commoda cumque venirent;</l><l n="20">partim quod fluxum pertusumque esse videbat,</l><l n="21">ut nulla posset ratione explerier umquam,</l><l n="22">partim quod taetro quasi conspurcare sapore</l><l n="23">omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.</l><l n="24">veridicis igitur purgavit pectora dictis</l><l n="25">et finem statuit cuppedinis atque timoris</l><l n="26">exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,</l><l n="27">quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo</l><l n="28">qua possemus ad id recto contendere cursu,</l><l n="29">quidve mali foret in rebus mortalibus passim,</l><l n="30">quod fieret naturali varieque volaret</l><l n="31">seu casu seu vi, quod sic natura parasset,</l><l n="32">et quibus e portis occurri cuique deceret,</l><l n="33">et genus humanum frustra plerumque probavit</l><l n="34">volvere curarum tristis in pectore fluctus.</l><l n="35">nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis</l><l n="36">in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus</l><l n="37">inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam</l><l n="38">quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.</l><l n="39">hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest</l><l n="40">non radii solis nec lucida tela diei</l><l n="41">discutiant, sed naturae species ratioque.</l><l n="42">quo magis inceptum pergam pertexere dictis.</l><milestone unit="card" n="43"/><l n="43">Et quoniam docui mundi mortalia templa</l><l n="44">esse <del>et</del> nativo consistere corpore caelum,</l><l n="45">et quae cumque in eo fiunt fierique necessest</l><l n="46">pleraque dissolui, qui restant percipe porro,</l><l n="47">quandoquidem semel insignem conscendere currum</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="48">tu mihi supremae praescripta ad candida callis</l><l n="49">currenti spatium praemonstra, callida musa</l><l n="50">Calliope, requies hominum divomque voluptas,</l><l n="51">te duce ut insigni capiam cum laude coronam.</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="52"> ventorum existant, placentur <del>ut</del> omnia rursum</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="53">quae fuerint, sint placato conversa furore.</l><l n="54">cetera quae fieri in terris caeloque tuentur</l><l n="55">mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe</l><l n="56">et faciunt animos humilis formidine divom</l><l n="57">depressosque premunt ad terram propterea quod</l><l n="58">ignorantia causarum conferre deorum</l><l n="59">cogit ad imperium res et concedere regnum.</l><l n="60"><del>quorum operum causas nulla ratione videre</del></l><l n="61"><del>possunt ac fieri divino numine rentur.</del></l><l n="62">nam bene qui didicere deos securum agere aevom,</l><l n="63">si tamen interea mirantur qua ratione</l><l n="64">quaeque geri possint, praesertim rebus in illis</l><l n="65">quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,</l><l n="66">rursus in antiquas referuntur religionis</l><l n="67">et dominos acris adsciscunt, omnia posse</l><l n="68">quos miseri credunt, ignari quid queat esse,</l><l n="69">quid nequeat, finita potestas denique cuique</l><l n="70">qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;</l><l n="71">quo magis errantes caeca ratione feruntur.</l><l n="72">quae nisi respuis ex animo longeque remittis</l><l n="73">dis indigna putare alienaque pacis eorum,</l><l n="74">delibata deum per te tibi numina sancta</l><l n="75">saepe oberunt; non quo violari summa deum vis</l><l n="76">possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,</l><l n="77">sed quia tute tibi placida cum pace quietos</l><l n="78">constitues magnos irarum volvere fluctus,</l><l n="79">nec delubra deum placido cum pectore adibis,</l><l n="80">nec de corpore quae sancto simulacra feruntur</l><l n="81">in mentes hominum divinae nuntia formae,</l><l n="82">suscipere haec animi tranquilla pace valebis.</l><l n="83">inde videre licet qualis iam vita sequatur.</l><l n="84">quam quidem ut a nobis ratio verissima longe</l><l n="85">reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,</l><l n="86">multa tamen restant et sunt ornanda politis</l><l n="87">versibus; est ratio caeli<add>QUE igni</add>sque tenenda,</l><l n="88">sunt tempestates et fulmina clara canenda,</l><l n="89">quid faciant et qua de causa cumque ferantur;</l><l n="90">ne trepides caeli divisis partibus amens,</l><l n="91">unde volans ignis pervenerit aut in utram se</l><l n="92">verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta</l><l n="93">insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.</l><l n="94"><del>quorum operum causas nulla ratione videre</del></l><l n="95"><del>possunt ac fieri divino numine rentur.</del></l><milestone unit="card" n="96"/><l n="96">Principio tonitru quatiuntur caerula caeli</l><l n="97">propterea quia concurrunt sublime volantes</l><l n="98">aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.</l><l n="99">nec fit enim sonitus caeli de parte serena,</l><l n="100">verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,</l><l n="101">tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.</l><l n="102">praeterea neque tam condenso corpore nubes</l><l n="103">esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem</l><l n="104">tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;</l><l n="105">nam cadere aut bruto deberent pondere pressae</l><l n="106"> ut lapides, aut ut fumus constare nequirent</l><l n="107">nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.</l><l n="108">Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,</l><l n="109">carbasus ut quondam magnis intenta theatris</l><l n="110">dat crepitum malos inter iactata trabesque,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>