<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.1151-4.1215</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.1151-4.1215</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="1151">et praetermittas animi vitia omnia primum</l><l n="1152">aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.</l><l n="1153">nam faciunt homines plerumque cupidine caeci</l><l n="1154">et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.</l><l n="1155">multimodis igitur pravas turpisque videmus</l><l n="1156">esse in deliciis summoque in honore vigere.</l><l n="1157">atque alios alii inrident Veneremque suadent</l><l n="1158">ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,</l><l n="1159">nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.</l><l n="1160">nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,</l><l n="1161">caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,</l><l n="1162">parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,</l><l n="1163">magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.</l><l n="1164">balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;</l><l n="1165">at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.</l><l n="1166">ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit</l><l n="1167">prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.</l><l n="1168">at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,</l><l n="1169">simula Silena ac Saturast, labeosa philema.</l><l n="1170">cetera de genere hoc longum est si dicere coner.</l><l n="1171">sed tamen esto iam quantovis oris honore,</l><l n="1172">cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;</l><l n="1173">nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;</l><l n="1174">nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi</l><l n="1175">et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,</l><l n="1176">quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.</l><l n="1177">at lacrimans exclusus amator limina saepe</l><l n="1178">floribus et sertis operit postisque superbos</l><l n="1179">unguit amaracino et foribus miser oscula figit;</l><l n="1180">quem si iam ammissum venientem offenderit aura</l><l n="1181">una modo, causas abeundi quaerat honestas</l><l n="1182">et meditata diu cadat alte sumpta querella</l><l n="1183">stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi</l><l n="1184">plus videat quam mortali concedere par est.</l><l n="1185">nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae</l><l n="1186">omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,</l><l n="1187">quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,</l><l n="1188">ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis</l><l n="1189">protrahere in lucem atque omnis inquirere risus</l><l n="1190">et, si bello animost et non odiosa, vicissim</l><l n="1191">praetermittere <del>et</del> humanis concedere rebus.</l><milestone unit="card" n="1192"/><l n="1192">Nec mulier semper ficto suspirat amore,</l><l n="1193">quae conplexa viri corpus cum corpore iungit</l><l n="1194">et tenet adsuctis umectans oscula labris;</l><l n="1195">nam facit ex animo saepe et communia quaerens</l><l n="1196">gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.</l><l n="1197">nec ratione alia volucres armenta feraeque</l><l n="1198">et pecudes et equae maribus subsidere possent,</l><l n="1199">si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans</l><l n="1200">natura et Venerem salientum laeta retractat.</l><l n="1201">nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas</l><l n="1202">vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,</l><l n="1203">in triviis cum saepe canes discedere aventis</l><l n="1204">divorsi cupide summis ex viribus tendunt,</l><l n="1205"> quom interea validis Veneris compagibus haerent?</l><l n="1206">quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,</l><l n="1207">quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.</l><l n="1208">quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.</l><milestone unit="card" n="1209"/><l n="1209">Et commiscendo quom semine forte virilem</l><l n="1210">femina vim vicit subita vi corripuitque,</l><l n="1211">tum similes matrum materno semine fiunt,</l><l n="1212">ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae</l><l n="1213">esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,</l><l n="1214">corpore de patrio et materno sanguine crescunt,</l><l n="1215">semina cum Veneris stimulis excita per artus</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>