<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.1149-5.850</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.1149-5.850</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="1149">et tamen implicitus quoque possis inque peditus</l><l n="1150"> effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes</l><l n="1151">et praetermittas animi vitia omnia primum</l><l n="1152">aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.</l><l n="1153">nam faciunt homines plerumque cupidine caeci</l><l n="1154">et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.</l><l n="1155">multimodis igitur pravas turpisque videmus</l><l n="1156">esse in deliciis summoque in honore vigere.</l><l n="1157">atque alios alii inrident Veneremque suadent</l><l n="1158">ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,</l><l n="1159">nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.</l><l n="1160">nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,</l><l n="1161">caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,</l><l n="1162">parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,</l><l n="1163">magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.</l><l n="1164">balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;</l><l n="1165">at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.</l><l n="1166">ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit</l><l n="1167">prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.</l><l n="1168">at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,</l><l n="1169">simula Silena ac Saturast, labeosa philema.</l><l n="1170">cetera de genere hoc longum est si dicere coner.</l><l n="1171">sed tamen esto iam quantovis oris honore,</l><l n="1172">cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;</l><l n="1173">nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;</l><l n="1174">nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi</l><l n="1175">et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,</l><l n="1176">quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.</l><l n="1177">at lacrimans exclusus amator limina saepe</l><l n="1178">floribus et sertis operit postisque superbos</l><l n="1179">unguit amaracino et foribus miser oscula figit;</l><l n="1180">quem si iam ammissum venientem offenderit aura</l><l n="1181">una modo, causas abeundi quaerat honestas</l><l n="1182">et meditata diu cadat alte sumpta querella</l><l n="1183">stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi</l><l n="1184">plus videat quam mortali concedere par est.</l><l n="1185">nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae</l><l n="1186">omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,</l><l n="1187">quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,</l><l n="1188">ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis</l><l n="1189">protrahere in lucem atque omnis inquirere risus</l><l n="1190">et, si bello animost et non odiosa, vicissim</l><l n="1191">praetermittere <del>et</del> humanis concedere rebus.</l><milestone unit="card" n="1192"/><l n="1192">Nec mulier semper ficto suspirat amore,</l><l n="1193">quae conplexa viri corpus cum corpore iungit</l><l n="1194">et tenet adsuctis umectans oscula labris;</l><l n="1195">nam facit ex animo saepe et communia quaerens</l><l n="1196">gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.</l><l n="1197">nec ratione alia volucres armenta feraeque</l><l n="1198">et pecudes et equae maribus subsidere possent,</l><l n="1199">si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans</l><l n="1200">natura et Venerem salientum laeta retractat.</l><l n="1201">nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas</l><l n="1202">vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,</l><l n="1203">in triviis cum saepe canes discedere aventis</l><l n="1204">divorsi cupide summis ex viribus tendunt,</l><l n="1205"> quom interea validis Veneris compagibus haerent?</l><l n="1206">quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,</l><l n="1207">quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.</l><l n="1208">quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.</l><milestone unit="card" n="1209"/><l n="1209">Et commiscendo quom semine forte virilem</l><l n="1210">femina vim vicit subita vi corripuitque,</l><l n="1211">tum similes matrum materno semine fiunt,</l><l n="1212">ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae</l><l n="1213">esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,</l><l n="1214">corpore de patrio et materno sanguine crescunt,</l><l n="1215">semina cum Veneris stimulis excita per artus</l><l n="1216">obvia conflixit conspirans mutuus ardor,</l><l n="1217">et neque utrum superavit eorum nec superatumst.</l><l n="1218">fit quoque ut inter dum similes existere avorum</l><l n="1219">possint et referant proavorum saepe figuras,</l><l n="1220">propterea quia multa modis primordia multis</l><l n="1221">mixta suo celant in corpore saepe parentis,</l><l n="1222">quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.</l><l n="1223">inde Venus varia producit sorte figuras,</l><l n="1224">maiorumque refert voltus vocesque comasque;</l><l n="1225">quandoquidem nihilo magis haec <del>de</del> semine certo</l><l n="1226">fiunt quam facies et corpora membraque nobis.</l><l n="1227">et muliebre oritur patrio de semine saeclum</l><l n="1228">maternoque mares existunt corpore creti;</l><l n="1229">semper enim partus duplici de semine constat,</l><l n="1230">atque utri similest magis id quod cumque creatur,</l><l n="1231">eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,</l><l n="1232">sive virum suboles sivest muliebris origo.</l><milestone unit="card" n="1233"/><l n="1233">Nec divina satum genitalem numina cuiquam</l><l n="1234">absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam</l><l n="1235">appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;</l><l n="1236">quod plerumque putant et multo sanguine maesti</l><l n="1237">conspergunt aras adolentque altaria donis,</l><l n="1238">ut gravidas reddant uxores semine largo;</l><l n="1239">ne quiquam divom numen sortisque fatigant;</l><l n="1240">nam steriles nimium crasso sunt semine partim,</l><l n="1241">et liquido praeter iustum tenuique vicissim.</l><l n="1242">tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,</l><l n="1243">liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.</l><l n="1244">crassius hinc porro quoniam concretius aequo</l><l n="1245">mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu</l><l n="1246">aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum</l><l n="1247">aegre admiscetur muliebri semine semen.</l><l n="1248">nam multum harmoniae Veneris differre videntur.</l><l n="1249">atque alias alii complent magis ex aliisque</l><l n="1250">succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.</l><l n="1251">et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt</l><l n="1252">pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos</l><l n="1253">suscipere et partu possent ditescere dulci.</l><l n="1254">et quibus ante domi fecundae saepe nequissent</l><l n="1255">uxoris parere, inventast illis quoque compar</l><l n="1256">natura, ut possent gnatis munire senectam.</l><l n="1257">usque adeo magni refert, ut semina possint</l><l n="1258">seminibus commisceri genitaliter apta</l><l n="1259">crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.</l><l n="1260"> atque in eo refert quo victu vita colatur;</l><l n="1261">namque aliis rebus concrescunt semina membris</l><l n="1262">atque aliis extenvantur tabentque vicissim.</l><l n="1263">et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.</l><l n="1264">id quoque permagni refert; nam more ferarum</l><l n="1265">quadrupedumque magis ritu plerumque putantur</l><l n="1266">concipere uxores, quia sic loca sumere possunt</l><l n="1267">pectoribus positis sublatis semina lumbis.</l><l n="1268">nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.</l><l n="1269">nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,</l><l n="1270">clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat</l><l n="1271">atque exossato ciet omni pectore fluctus;</l><l n="1272">eicit enim sulcum recta regione viaque</l><l n="1273">vomeris atque locis avertit seminis ictum.</l><l n="1274">idque sua causa consuerunt scorta moveri,</l><l n="1275">ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,</l><l n="1276">et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;</l><l n="1277">coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.</l><milestone unit="card" n="1278"/><l n="1278">Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis</l><l n="1279">deteriore fit ut forma muliercula ametur;</l><l n="1280">nam facit ipsa suis inter dum femina factis</l><l n="1281">morigerisque modis et munde corpore culto,</l><l n="1282">ut facile insuescat secum <del>te</del> degere vitam.</l><l n="1283">quod super est, consuetudo concinnat amorem;</l><l n="1284">nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,</l><l n="1285">vincitur in longo spatio tamen atque labascit.</l><l n="1286">nonne vides etiam guttas in saxa cadentis</l><l n="1287">umoris longo in spatio pertundere saxa?</l></div><div type="textpart" subtype="book" n="5"><head>Liber Quintus</head><milestone unit="card" n="1"/><l n="1">Quis potis est dignum pollenti pectore carmen</l><l n="2">condere pro rerum maiestate hisque repertis?</l><l n="3">quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes</l><l n="4">pro meritis eius possit, qui talia nobis</l><l n="5">pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?</l><l n="6">nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.</l><l n="7">nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,</l><l n="8">dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,</l><l n="9">qui princeps vitae rationem invenit eam quae</l><l n="10">nunc appellatur sapientia, quique per artem</l><l n="11">fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris</l><l n="12">in tam tranquillo et tam clara luce locavit.</l><l n="13">confer enim divina aliorum antiqua reperta.</l><l n="14">namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris</l><l n="15">vitigeni laticem mortalibus instituisse;</l><l n="16">cum tamen his posset sine rebus vita manere,</l><l n="17">ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.</l><l n="18">at bene non poterat sine puro pectore vivi;</l><l n="19">quo magis hic merito nobis deus esse videtur,</l><l n="20">ex quo nunc etiam per magnas didita gentis</l><l n="21">dulcia permulcent animos solacia vitae.</l><l n="22">Herculis antistare autem si facta putabis,</l><l n="23">longius a vera multo ratione ferere.</l><l n="24">quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus</l><l n="25">ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,</l><l n="26">tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?</l><l n="27">denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis</l><l n="28">hydra venenatis posset vallata colubris?</l><l n="29">quidve tripectora tergemini vis Geryonai</l><l n="30">et Diomedis equi spirantes naribus ignem</l><l n="31">Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter</l><l n="32">aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,</l><l n="33">asper, acerba tuens, immani corpore serpens</l><l n="34">arboris amplexus stirpes? quid denique obesset</l><l n="35">propter Atlanteum litus pelagique severa,</l><l n="36">quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?</l><l n="37">cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,</l><l n="38">si non victa forent, quid tandem viva nocerent?</l><l n="39">nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum</l><l n="40">nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est</l><l n="41">per nemora ac montes magnos silvasque profundas;</l><l n="42">quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.</l><l n="43">at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis</l><l n="44">atque pericula tumst ingratis insinuandum!</l><l n="45">quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres</l><l n="46">sollicitum curae quantique perinde timores!</l><l n="47">quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas</l><l n="48">efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?</l><l n="49">haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque</l><l n="50">expulerit dictis, non armis, nonne decebit</l><l n="51">hunc hominem numero divom dignarier esse?</l><l n="52">cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis</l><l n="53">iam mortalibus e divis dare dicta suerit</l><l n="54">atque omnem rerum naturam pandere dictis.</l><milestone unit="card" n="55"/><l n="55">Cuius ego ingressus vestigia dum rationes</l><l n="56">persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata</l><l n="57">foedere sint, in eo quam sit durare necessum</l><l n="58">nec validas valeant aevi rescindere leges,</l><l n="59">quo genere in primis animi natura reperta est</l><l n="60">nativo primum consistere corpore creta,</l><l n="61">nec posse incolumem magnum durare per aevum,</l><l n="62">sed simulacra solere in somnis fallere mentem,</l><l n="63">cernere cum videamur eum quem vita reliquit,</l><l n="64">quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,</l><l n="65">ut mihi mortali consistere corpore mundum</l><l n="66">nativomque simul ratio reddunda sit esse;</l><l n="67">et quibus ille modis congressus materiai</l><l n="68">fundarit terram caelum mare sidera solem</l><l n="69">lunaique globum; tum quae tellure animantes</l><l n="70">extiterint, et quae nullo sint tempore natae;</l><l n="71">quove modo genus humanum variante loquella</l><l n="72">coeperit inter se vesci per nomina rerum;</l><l n="73">et quibus ille modis divom metus insinuarit</l><l n="74">pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur</l><l n="75">fana lacus lucos aras simulacraque divom.</l><l n="76">praeterea solis cursus lunaeque meatus</l><l n="77">expediam qua vi flectat natura gubernans;</l><l n="78">ne forte haec inter caelum terramque reamur</l><l n="79">libera sponte sua cursus lustrare perennis,</l><l n="80">morigera ad fruges augendas atque animantis,</l><l n="81">neve aliqua divom volvi ratione putemus.</l><l n="82">nam bene qui didicere deos securum agere aevom,</l><l n="83">si tamen interea mirantur qua ratione</l><l n="84">quaeque geri possint, praesertim rebus in illis</l><l n="85">quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,</l><l n="86">rursus in antiquas referuntur religiones</l><l n="87">et dominos acris adsciscunt, omnia posse</l><l n="88">quos miseri credunt, ignari quid queat esse,</l><l n="89">quid nequeat, finita potestas denique cuique</l><l n="90">qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.</l><milestone unit="card" n="91"/><l n="91">Quod super est, ne te in promissis plura moremur,</l><l n="92">principio maria ac terras caelumque tuere;</l><l n="93">quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,</l><l n="94">tris species tam dissimilis, tria talia texta,</l><l n="95">una dies dabit exitio, multosque per annos</l><l n="96">sustentata ruet moles et machina mundi.</l><l n="97">nec me animi fallit quam res nova miraque menti</l><l n="98">accidat exitium caeli terraeque futurum,</l><l n="99">et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;</l><l n="100">ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante</l><l n="101">nec tamen hanc possis oculorum subdere visu</l><l n="102">nec iacere indu manus, via qua munita fidei</l><l n="103">proxima fert humanum in pectus templaque mentis.</l><l n="104">sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res</l><l n="105">forsitan et graviter terrarum motibus ortis</l><l n="106">omnia conquassari in parvo tempore cernes.</l><l n="107">quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,</l><l n="108">et ratio potius quam res persuadeat ipsa</l><l n="109"> succidere horrisono posse omnia victa fragore.</l><milestone unit="card" n="110"/><l n="110">Qua prius adgrediar quam de re fundere fata</l><l n="111">sanctius et multo certa ratione magis quam</l><l n="112">Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,</l><l n="113">multa tibi expediam doctis solacia dictis;</l><l n="114">religione refrenatus ne forte rearis</l><l n="115">terras et solem et caelum, mare sidera lunam,</l><l n="116">corpore divino debere aeterna manere,</l><l n="117">proptereaque putes ritu par esse Gigantum</l><l n="118">pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,</l><l n="119">qui ratione sua disturbent moenia mundi</l><l n="120">praeclarumque velint caeli restinguere solem</l><l n="121">inmortalia mortali sermone notantes;</l><l n="122">quae procul usque adeo divino a numine distent</l><l n="123">inque deum numero quae sint indigna videri,</l><l n="124">notitiam potius praebere ut posse putentur</l><l n="125">quid sit vitali motu sensuque remotum.</l><l n="126">quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse</l><l n="127">posse animi natura putetur consiliumque.</l><l n="128">sicut in aethere non arbor, non aequore salso</l><l n="129">nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis</l><l n="130">nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,</l><l n="131">certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,</l><l n="132">sic animi natura nequit sine corpore oriri</l><l n="133">sola neque a nervis et sanguine longius esse.</l><l n="134">quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis</l><l n="135">in capite aut umeris aut imis calcibus esse</l><l n="136">posset et innasci quavis in parte soleret,</l><l n="137">tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.</l><l n="138">quod quoniam nostro quoque constat corpore certum</l><l n="139">dispositumque videtur ubi esse et crescere possit</l><l n="140">seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum</l><l n="141">totum posse extra corpus formamque animalem</l><l n="142">putribus in glebis terrarum aut solis in igni</l><l n="143">aut in aqua durare aut altis aetheris oris.</l><l n="144">haud igitur constant divino praedita sensu,</l><l n="145">quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.</l><milestone unit="card" n="146"/><l n="146">Illud item non est ut possis credere, sedes</l><l n="147">esse deum sanctas in mundi partibus ullis.</l><l n="148">tenvis enim natura deum longeque remota</l><l n="149">sensibus ab nostris animi vix mente videtur;</l><l n="150">quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,</l><l n="151">tactile nil nobis quod sit contingere debet;</l><l n="152">tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.</l><l n="153">quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse</l><l n="154">dissimiles debent, tenues de corpore eorum;</l><l n="155">quae tibi posterius largo sermone probabo.</l><l n="156">Dicere porro hominum causa voluisse parare</l><l n="157">praeclaram mundi naturam proptereaque</l><l n="158">adlaudabile opus divom laudare decere</l><l n="159">aeternumque putare atque inmortale futurum,</l><l n="160">nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta</l><l n="161">gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,</l><l n="162">sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam</l><l n="163">nec verbis vexare et ab imo evertere summa,</l><l n="164"> cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,</l><l n="165">desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis</l><l n="166">gratia nostra queat largirier emolumenti,</l><l n="167">ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?</l><l n="168">quidve novi potuit tanto post ante quietos</l><l n="169">inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?</l><l n="170">nam gaudere novis rebus debere videtur</l><l n="171">cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri</l><l n="172">tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,</l><l n="173">quid potuit novitatis amorem accendere tali?</l><l n="174">quidve mali fuerat nobis non esse creatis?</l><l n="175">an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,</l><l n="176">donec diluxit rerum genitalis origo?</l><l n="177">natus enim debet qui cumque est velle manere</l><l n="178">in vita, donec retinebit blanda voluptas;</l><l n="179">qui numquam vero vitae gustavit amorem</l><l n="180">nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?</l><l n="181">exemplum porro gignundis rebus et ipsa</l><l n="182">notities hominum divis unde insita primum est,</l><l n="183">quid vellent facere ut scirent animoque viderent,</l><l n="184">quove modost umquam vis cognita principiorum</l><l n="185">quidque inter sese permutato ordine possent.</l><l n="186">si non ipsa dedit speciem natura creandi?</l><l n="187">namque ita multa modis multis primordia rerum</l><l n="188">ex infinito iam tempore percita plagis</l><l n="189">ponderibusque suis consuerunt concita ferri</l><l n="190">omnimodisque coire atque omnia pertemptare,</l><l n="191">quae cumque inter se possint congressa creare,</l><l n="192">ut non sit mirum, si in talis disposituras</l><l n="193">deciderunt quoque et in talis venere meatus,</l><l n="194">qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.</l><milestone unit="card" n="195"/><l n="195">Quod <del>si</del> iam rerum ignorem primordia quae sint,</l><l n="196">hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim</l><l n="197">confirmare aliisque ex rebus reddere multis,</l><l n="198">nequaquam nobis divinitus esse paratam</l><l n="199">naturam rerum: tanta stat praedita culpa.</l><l n="200">principio quantum caeli tegit impetus ingens,</l><l n="201">inde avidam partem montes silvaeque ferarum</l><l n="202">possedere, tenent rupes vastaeque paludes</l><l n="203">et mare, quod late terrarum distinet oras.</l><l n="204">inde duas porro prope partis fervidus ardor</l><l n="205">adsiduusque geli casus mortalibus aufert.</l><l n="206">quod super est arvi, tamen id natura sua vi</l><l n="207">sentibus obducat, ni vis humana resistat</l><l n="208">vitai causa valido consueta bidenti</l><l n="209">ingemere et terram pressis proscindere aratris.</l><l n="210">si non fecundas vertentes vomere glebas</l><l n="211">terraique solum subigentes cimus ad ortus.</l><l n="212">sponte sua nequeant liquidas existere in auras.</l><l n="213">et tamen inter dum magno quaesita labore</l><l n="214">cum iam per terras frondent atque omnia florent,</l><l n="215">aut nimiis torret fervoribus aetherius sol</l><l n="216">aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae</l><l n="217">flabraque ventorum violento turbine vexant.</l><l n="218">praeterea genus horriferum natura ferarum</l><l n="219"> humanae genti infestum terraque marique</l><l n="220">cur alit atque auget? cur anni tempora morbos</l><l n="221">adportant? quare mors inmatura vagatur?</l><l n="222">tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis</l><l n="223">navita, nudus humi iacet infans indigus omni</l><l n="224">vitali auxilio, cum primum in luminis oras</l><l n="225">nixibus ex alvo matris natura profudit,</l><l n="226">vagituque locum lugubri complet, ut aequumst</l><l n="227">cui tantum in vita restet transire malorum.</l><l n="228">at variae crescunt pecudes armenta feraeque</l><l n="229">nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast</l><l n="230">almae nutricis blanda atque infracta loquella</l><l n="231">nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,</l><l n="232">denique non armis opus est, non moenibus altis,</l><l n="233">qui sua tutentur, quando omnibus omnia large</l><l n="234">tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.</l><milestone unit="card" n="235"/><l n="235">Principio quoniam terrai corpus et umor</l><l n="236">aurarumque leves animae calidique vapores,</l><l n="237">e quibus haec rerum consistere summa videtur,</l><l n="238">omnia nativo ac mortali corpore constant,</l><l n="239">debet eodem omnis mundi natura putari.</l><l n="240">quippe etenim, quorum partis et membra videmus</l><l n="241">corpore nativo mortalibus esse figuris,</l><l n="242">haec eadem ferme mortalia cernimus esse</l><l n="243">et nativa simul. qua propter maxima mundi</l><l n="244">cum videam membra ac partis consumpta regigni,</l><l n="245">scire licet caeli quoque item terraeque fuisse</l><l n="246">principiale aliquod tempus clademque futuram.</l><l n="247">Illud in his rebus ne corripuisse rearis</l><l n="248">me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi</l><l n="249">esse neque umorem dubitavi aurasque perire</l><l n="250">atque eadem gigni rursusque augescere dixi.</l><l n="251">principio pars terrai non nulla, perusta</l><l n="252">solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,</l><l n="253">pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,</l><l n="254">quas validi toto dispergunt <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> venti.</l><l n="255">pars etiam glebarum ad diluviem revocatur</l><l n="256">imbribus et ripas radentia flumina rodunt.</l><l n="257">praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,</l><l n="258">redditur; et quoniam dubio procul esse videtur</l><l n="259">omniparens eadem rerum commune sepulcrum.</l><l n="260">ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.</l><milestone unit="card" n="261"/><l n="261">Quod super est, umore novo mare flumina fontes</l><l n="262">semper abundare et latices manare perennis</l><l n="263">nil opus est verbis: magnus decursus aquarum</l><l n="264">undique declarat. sed primum quicquid aquai</l><l n="265">tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,</l><l n="266">partim quod validi verrentes aequora venti</l><l n="267">deminuunt radiisque retexens aetherius sol,</l><l n="268">partim quod supter per terras diditur omnis;</l><l n="269">percolatur enim virus retroque remanat</l><l n="270">materies umoris et ad caput amnibus omnis</l><l n="271">convenit, inde super terras fluit agmine dulci</l><l n="272">qua via secta semel liquido pede detulit undas.</l><milestone unit="card" n="273"/><l n="273"><choice><reg>Aera</reg><orig>Aëra</orig></choice> nunc igitur dicam, qui corpore toto</l><l n="274"> innumerabiliter privas mutatur in horas.</l><l n="275">semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne</l><l n="276"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> in magnum fertur mare; qui nisi contra</l><l n="277">corpora retribuat rebus recreetque fluentis,</l><l n="278">omnia iam resoluta forent et in <choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> versa.</l><l n="279">haut igitur cessat gigni de rebus et in res</l><l n="280">reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.</l><milestone unit="card" n="281"/><l n="281">Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,</l><l n="282">inrigat adsidue caelum candore recenti</l><l n="283">suppeditatque novo confestim lumine lumen.</l><l n="284">nam primum quicquid fulgoris disperit ei,</l><l n="285">quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,</l><l n="286">quod simul ac primum nubes succedere soli</l><l n="287">coepere et radios inter quasi rumpere lucis,</l><l n="288">extemplo inferior pars horum disperit omnis</l><l n="289">terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;</l><l n="290">ut noscas splendore novo res semper egere</l><l n="291">et primum iactum fulgoris quemque perire</l><l n="292">nec ratione alia res posse in sole videri,</l><l n="293">perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.</l><l n="294">quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,</l><l n="295">lumina, pendentes lychni claraeque coruscis</l><l n="296">fulguribus pingues multa caligine taedae</l><l n="297">consimili properant ratione, ardore ministro,</l><l n="298">suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,</l><l n="299">instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:</l><l n="300">usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei</l><l n="301">exitium celeri celeratur origine flammae.</l><l n="302">sic igitur solem lunam stellasque putandum</l><l n="303">ex alio atque alio lucem iactare subortu</l><l n="304">et primum quicquid flammarum perdere semper,</l><l n="305">inviolabilia haec ne credas forte vigere.</l><milestone unit="card" n="306"/><l n="306">Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,</l><l n="307">non altas turris ruere et putrescere saxa,</l><l n="308">non delubra deum simulacraque fessa fatisci</l><l n="309">nec sanctum numen fati protollere finis</l><l n="310">posse neque adversus naturae foedera niti?</l><l n="311">denique non monimenta virum dilapsa videmus,</l><l n="312"><del>quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,</del></l><l n="313">non ruere avolsos silices a montibus altis</l><l n="314">nec validas aevi vires perferre patique</l><l n="315">finiti? neque enim caderent avolsa repente,</l><l n="316">ex infinito quae tempore pertolerassent</l><l n="317">omnia tormenta aetatis, privata fragore.</l><milestone unit="card" n="318"/><l n="318">Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne</l><l n="319">continet amplexu terram: si procreat ex se</l><l n="320">omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,</l><l n="321">totum nativum mortali corpore constat.</l><l n="322">nam quod cumque alias ex se res auget alitque,</l><l n="323">deminui debet, recreari, cum recipit res.</l><milestone unit="card" n="324"/><l n="324">Praeterea si nulla fuit genitalis origo</l><l n="325">terrarum et caeli semperque aeterna fuere,</l><l n="326">cur supera bellum Thebanum et funera Troiae</l><l n="327">non alias alii quoque res cecinere <choice><reg>poetae</reg><orig>poëtae</orig></choice>?</l><l n="328">quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam</l><l n="329"> aeternis famae monimentis insita florent?</l><l n="330">verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque</l><l n="331">naturast mundi neque pridem exordia cepit.</l><l n="332">quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,</l><l n="333">nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt</l><l n="334">multa, modo organici melicos peperere sonores,</l><l n="335">denique natura haec rerum ratioque repertast</l><l n="336">nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus</l><l n="337">nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.</l><l n="338">Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,</l><l n="339">sed periise hominum torrenti saecla vapore,</l><l n="340">aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,</l><l n="341">aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces</l><l n="342">per terras amnes atque oppida coperuisse.</l><l n="343">tanto quique magis victus fateare necessest</l><l n="344">exitium quoque terrarum caelique futurum;</l><l n="345">nam cum res tantis morbis tantisque periclis</l><l n="346">temptarentur, ibi si tristior incubuisset</l><l n="347">causa, darent late cladem magnasque ruinas.</l><l n="348">nec ratione alia mortales esse videmur,</l><l n="349">inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem</l><l n="350">atque illi quos a vita natura removit.</l><milestone unit="card" n="351"/><l n="351">Praeterea quae cumque manent aeterna necessust</l><l n="352">aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus</l><l n="353">nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas</l><l n="354">dissociare intus partis, ut materiai</l><l n="355">corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,</l><l n="356">aut ideo durare aetatem posse per omnem,</l><l n="357">plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,</l><l n="358">quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,</l><l n="359">aut etiam quia nulla loci sit copia circum,</l><l n="360">quo quasi res possint discedere dissoluique,</l><l n="361">sicut summarum summa est aeterna, neque extra</l><l n="362">qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae</l><l n="363">possint incidere et valida dissolvere plaga.</l><l n="364">at neque, uti docui, solido cum corpore mundi</l><l n="365">naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,</l><l n="366">nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,</l><l n="367">ex infinito quae possint forte coorta</l><l n="368">corruere hanc rerum violento turbine summam</l><l n="369">aut aliam quamvis cladem inportare pericli,</l><l n="370">nec porro natura loci spatiumque profundi</l><l n="371">deficit, exspargi quo possint moenia mundi,</l><l n="372">aut alia quavis possunt vi pulsa perire.</l><l n="373">haut igitur leti praeclusa est ianua caelo</l><l n="374">nec soli terraeque neque altis aequoris undis,</l><l n="375">sed patet immani et vasto respectat hiatu.</l><l n="376">quare etiam nativa necessumst confiteare</l><l n="377">haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,</l><l n="378">ex infinito iam tempore adhuc potuissent</l><l n="379">inmensi validas aevi contemnere vires.</l><milestone unit="card" n="380"/><l n="380">Denique tantopere inter se cum maxima mundi</l><l n="381">pugnent membra, pio nequaquam concita bello,</l><l n="382">nonne vides aliquam longi certaminis ollis</l><l n="383">posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis</l><l n="384"> omnibus epotis umoribus exsuperarint?</l><l n="385">quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;</l><l n="386">tantum suppeditant amnes ultraque minantur</l><l n="387">omnia diluviare ex alto gurgite ponti:</l><l n="388">ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti</l><l n="389">deminuunt radiisque retexens aetherius sol,</l><l n="390">et siccare prius confidunt omnia posse</l><l n="391">quam liquor incepti possit contingere finem.</l><l n="392">tantum spirantes aequo certamine bellum</l><l n="393">magnis <del>inter se</del> de rebus cernere certant,</l><l n="394">cum semel interea fuerit superantior ignis</l><l n="395">et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.</l><l n="396">ignis enim superavit et ambiens multa perussit,</l><l n="397">avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum</l><l n="398">aethere raptavit toto terrasque per omnis.</l><l n="399">at pater omnipotens ira tum percitus acri</l><l n="400">magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu</l><l n="401">deturbavit equis in terram, Solque cadenti</l><l n="402">obvius aeternam succepit lampada mundi</l><l n="403">disiectosque redegit equos iunxitque trementis,</l><l n="404">inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,</l><l n="405">scilicet ut veteres Graium cecinere <choice><reg>poetae</reg><orig>poëtae</orig></choice>.</l><l n="406">quod procul a vera nimis est ratione repulsum.</l><l n="407">ignis enim superare potest ubi materiai</l><l n="408">ex infinito sunt corpora plura coorta;</l><l n="409">inde cadunt vires aliqua ratione revictae,</l><l n="410">aut pereunt res exustae torrentibus auris.</l><l n="411">umor item quondam coepit superare coortus,</l><l n="412">ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;</l><l n="413">inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,</l><l n="414">ex infinito fuerat quae cumque coorta,</l><l n="415">constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.</l><milestone unit="card" n="416"/><l n="416">Sed quibus ille modis coniectus materiai</l><l n="417">fundarit terram et caelum pontique profunda,</l><l n="418">solis lunai cursus, ex ordine ponam.</l><l n="419">nam certe neque consilio primordia rerum</l><l n="420">ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt</l><l n="421">nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;</l><l n="422">sed quia multa modis multis primordia rerum</l><l n="423">ex infinito iam tempore percita plagis</l><l n="424">ponderibusque suis consuerunt concita ferri</l><l n="425">omnimodisque coire atque omnia pertemptare,</l><l n="426">quae cumque inter se possent congressa creare,</l><l n="427">propterea fit uti magnum volgata per aevom</l><l n="428">omnigenus coetus et motus experiundo</l><l n="429">tandem conveniant ea quae coniecta repente</l><l n="430">magnarum rerum fiunt exordia saepe,</l><l n="431">terrai maris et caeli generisque animantum.</l><milestone unit="card" n="432"/><l n="432">Hic neque tum solis rota cerni lumine largo</l><l n="433">altivolans poterat nec magni sidera mundi</l><l n="434">nec mare nec caelum nec denique terra neque <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="435">nec similis nostris rebus res ulla videri,</l><l n="436">sed nova tempestas quaedam molesque coorta.</l><l n="437">diffugere inde loci partes coepere paresque</l><l n="438">cum paribus iungi res et discludere mundum</l><l n="439"> membraque dividere et magnas disponere partes</l><l n="440">omnigenis e principiis, discordia quorum</l><l n="441">intervalla vias conexus pondera plagas</l><l n="442">concursus motus turbabat proelia miscens</l><l n="443">propter dissimilis formas variasque figuras,</l><l n="444">quod non omnia sic poterant coniuncta manere</l><l n="445">nec motus inter sese dare convenientis,</l><l n="446">hoc est, a terris altum secernere caelum,</l><l n="447">et sorsum mare, uti secreto umore pateret,</l><l n="448">seorsus item puri secretique aetheris ignes.</l><milestone unit="card" n="449"/><l n="449">Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,</l><l n="450">propterea quod erant gravia et perplexa, coibant</l><l n="451">in medio atque imas capiebant omnia sedes;</l><l n="452">quae quanto magis inter se perplexa coibant,</l><l n="453">tam magis expressere ea quae mare sidera solem</l><l n="454">lunamque efficerent et magni moenia mundi;</l><l n="455">omnia enim magis haec e levibus atque rutundis</l><l n="456">seminibus multoque minoribus sunt elementis</l><l n="457">quam tellus. ideo per rara foramina terrae</l><l n="458">partibus erumpens primus se sustulit aether</l><l n="459">ignifer et multos secum levis abstulit ignis,</l><l n="460">non alia longe ratione ac saepe videmus,</l><l n="461">aurea cum primum gemmantis rore per herbas</l><l n="462">matutina rubent radiati lumina solis</l><l n="463">exhalantque lacus nebulam fluviique perennes</l><l n="464">ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;</l><l n="465">omnia quae sursum cum conciliantur, in alto</l><l n="466">corpore concreto subtexunt nubila caelum.</l><l n="467">sic igitur tum se levis ac diffusilis aether</l><l n="468">corpore concreto circum datus undique saepsit</l><l n="469">et late diffusus in omnis undique partis</l><l n="470">omnia sic avido complexu cetera saepsit.</l><l n="471">hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,</l><l n="472">interutrasque globi quorum vertuntur in auris;</l><l n="473">quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,</l><l n="474">quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,</l><l n="475">nec levia ut possent per summas labier oras,</l><l n="476">et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva</l><l n="477">versent et partes ut mundi totius extent;</l><l n="478">quod genus in nobis quaedam licet in statione</l><l n="479">membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.</l><l n="480">his igitur rebus retractis terra repente,</l><l n="481">maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,</l><l n="482">succidit et salso suffudit gurgite fossas.</l><l n="483">inque dies quanto circum magis aetheris aestus</l><l n="484">et radii solis cogebant undique terram</l><l n="485">verberibus crebris extrema ad limina fartam</l><l n="486">in medio ut propulsa suo condensa coiret,</l><l n="487">tam magis expressus salsus de corpore sudor</l><l n="488">augebat mare manando camposque natantis,</l><l n="489">et tanto magis illa foras elapsa volabant</l><l n="490">corpora multa vaporis et <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> altaque caeli</l><l n="491">densabant procul a terris fulgentia templa.</l><l n="492">sidebant campi, crescebant montibus altis</l><l n="493">ascensus; neque enim poterant subsidere saxa</l><l n="494"> nec pariter tantundem omnes succumbere partis.</l><milestone unit="card" n="495"/><l n="495">Sic igitur terrae concreto corpore pondus</l><l n="496">constitit atque omnis mundi quasi limus in imum</l><l n="497">confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;</l><l n="498">inde mare, inde <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>, inde aether ignifer ipse</l><l n="499">corporibus liquidis sunt omnia pura relicta</l><l n="500">et leviora aliis alia, et liquidissimus aether</l><l n="501">atque levissimus <choice><reg>aerias</reg><orig>aërias</orig></choice> super influit auras</l><l n="502">nec liquidum corpus turbantibus <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> auris</l><l n="503">commiscet; sinit haec violentis omnia verti</l><l n="504">turbinibus, sinit incertis turbare procellis,</l><l n="505">ipse suos ignis certo fert impete labens.</l><l n="506">nam modice fluere atque uno posse aethera nisu</l><l n="507">significat Pontos, mare certo quod fluit aestu</l><l n="508">unum labendi conservans usque tenorem.</l><milestone unit="card" n="509"/><l n="509">Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.</l><l n="510">principio magnus caeli si vortitur orbis,</l><l n="511">ex utraque polum parti premere <choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> nobis</l><l n="512">dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;</l><l n="513">inde alium supra fluere atque intendere eodem</l><l n="514">quo volvenda micant aeterni sidera mundi;</l><l n="515">aut alium supter, contra qui subvehat orbem,</l><l n="516">ut fluvios versare rotas atque austra videmus.</l><l n="517">est etiam quoque uti possit caelum omne manere</l><l n="518">in statione, tamen cum lucida signa ferantur,</l><l n="519">sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus</l><l n="520">quaerentesque viam circum versantur et ignes</l><l n="521">passim per caeli volvunt summania templa,</l><l n="522">sive aliunde fluens alicunde extrinsecus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="523">versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,</l><l n="524">quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,</l><l n="525">flammea per caelum pascentis corpora passim.</l><l n="526">nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum</l><l n="527">difficilest; sed quid possit fiatque per omne</l><l n="528">in variis mundis varia ratione creatis,</l><l n="529">id doceo plurisque sequor disponere causas,</l><l n="530">motibus astrorum quae possint esse per omne;</l><l n="531">e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,</l><l n="532">quae vegeat motum signis; sed quae sit earum</l><l n="533">praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.</l><milestone unit="card" n="534"/><l n="534">Terraque ut in media mundi regione quiescat,</l><l n="535">evanescere paulatim et decrescere pondus</l><l n="536">convenit atque aliam naturam supter habere</l><l n="537">ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam</l><l n="538">partibus <choice><reg>aeriis</reg><orig>aëriis</orig></choice> mundi, quibus insita vivit.</l><l n="539">propterea non est oneri neque deprimit auras,</l><l n="540">ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra</l><l n="541">nec caput est oneri collo nec denique totum</l><l n="542">corporis in pedibus pondus sentimus inesse;</l><l n="543">at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis</l><l n="544">pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.</l><l n="545">usque adeo magni refert quid quaeque queat res.</l><l n="546">sic igitur tellus non est aliena repente</l><l n="547">allata atque auris aliunde obiecta alienis,</l><l n="548">sed pariter prima concepta ab origine mundi</l><l n="549"> certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.</l><l n="550">Praeterea grandi tonitru concussa repente</l><l n="551">terra supra quae se sunt concutit omnia motu;</l><l n="552">quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset</l><l n="553">partibus <choice><reg>aeriis</reg><orig>aëriis</orig></choice> mundi caeloque revincta;</l><l n="554">nam communibus inter se radicibus haerent</l><l n="555">ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.</l><l n="556">Nonne vides etiam quam magno pondere nobis</l><l n="557">sustineat corpus tenuissima vis animai,</l><l n="558">propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?</l><l n="559">Denique iam saltu pernici tollere corpus</l><l n="560">quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?</l><l n="561">iamne vides quantum tenuis natura valere</l><l n="562">possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="563">coniunctus terris et nobis est animi vis?</l><milestone unit="card" n="564"/><l n="564">Nec nimio solis maior rota nec minor ardor</l><l n="565">esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.</l><l n="566">nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt</l><l n="567">adiicere et calidum membris adflare vaporem,</l><l n="568">nil magnis intervallis de corpore libant</l><l n="569">flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.</l><l n="570">proinde, calor quoniam solis lumenque profusum</l><l n="571">perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,</l><l n="572">forma quoque hinc solis debet filumque videri,</l><l n="573">nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.</l><l n="574"><del>perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent</del></l><l n="575">lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,</l><l n="576">sive suam proprio iactat de corpore lucem,</l><l n="577">quidquid id est, nihilo fertur maiore figura</l><l n="578">quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.</l><l n="579">nam prius omnia, quae longe semota tuemur</l><l n="580"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> per multum, specie confusa videntur</l><l n="581">quam minui filum. quapropter luna necesse est,</l><l n="582">quandoquidem claram speciem certamque figuram</l><l n="583">praebet, ut est oris extremis cumque notata,</l><l n="584">quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.</l><l n="585">postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,</l><l n="586">scire licet perquam pauxillo posse minores</l><l n="587">esse vel exigua maioris parte brevique.</l><l n="588">quandoquidem quos cumque in terris cernimus <del>ignes</del>,</l><l n="589">dum tremor <del>et</del> clarus dum cernitur ardor eorum,</l><l n="590">perparvom quiddam inter dum mutare videntur</l><l n="591">alteram utram in partem filum, quo longius absunt.</l><milestone unit="card" n="592"/><l n="592">Illud item non est mirandum, qua ratione</l><l n="593">tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,</l><l n="594">quod maria ac terras omnis caelumque rigando</l><l n="595">compleat et calido perfundat cuncta vapore.</l><l n="596"><del>quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto</del></l><l n="597">nam licet hinc mundi patefactum totius unum</l><l n="598">largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,</l><l n="599">ex omni mundo quia sic elementa vaporis</l><l n="600">undique conveniunt et sic coniectus eorum</l><l n="601">confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.</l><l n="602">nonne vides etiam quam late parvus aquai</l><l n="603">prata riget fons inter dum campisque redundet?</l><l n="604"> est etiam quoque uti non magno solis ab igni</l><l n="605"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> percipiat calidis fervoribus ardor,</l><l n="606">opportunus ita est si forte et idoneus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="607">ut queat accendi parvis ardoribus ictus;</l><l n="608">quod genus inter dum segetes stipulamque videmus</l><l n="609">accidere ex una scintilla incendia passim.</l><l n="610">forsitan et rosea sol alte lampade lucens</l><l n="611">possideat multum caecis fervoribus ignem</l><l n="612">circum se, nullo qui sit fulgore notatus,</l><l n="613">aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.</l><milestone unit="card" n="614"/><l n="614">Nec ratio solis simplex <del>et</del> recta patescit,</l><l n="615">quo pacto aestivis e partibus aegocerotis</l><l n="616">brumalis adeat flexus atque inde revertens</l><l n="617">canceris ut vertat metas ad solstitialis,</l><l n="618">lunaque mensibus id spatium videatur obire,</l><l n="619">annua sol in quo consumit tempora cursu.</l><l n="620">non, inquam, simplex his rebus reddita causast.</l><l n="621">nam fieri vel cum primis id posse videtur,</l><l n="622">Democriti quod sancta viri sententia ponit,</l><l n="623">quanto quaeque magis sint terram sidera propter,</l><l n="624">tanto posse minus cum caeli turbine ferri;</l><l n="625">evanescere enim rapidas illius et acris</l><l n="626">imminui supter viris, ideoque relinqui</l><l n="627">paulatim solem cum posterioribus signis,</l><l n="628">inferior multo quod sit quam fervida signa.</l><l n="629">et magis hoc lunam: quanto demissior eius</l><l n="630">cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,</l><l n="631">tanto posse minus cum signis tendere cursum.</l><l n="632">flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur</l><l n="633">inferior quam sol, tanto magis omnia signa</l><l n="634">hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.</l><l n="635">propterea fit ut haec ad signum quodque reverti</l><l n="636">mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.</l><l n="637">fit quoque ut e mundi transversis partibus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="638">alternis certo fluere alter tempore possit,</l><l n="639">qui queat aestivis solem detrudere signis</l><l n="640">brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,</l><l n="641">et qui reiciat gelidis a frigoris umbris</l><l n="642">aestiferas usque in partis et fervida signa.</l><l n="643">et ratione pari lunam stellasque putandumst,</l><l n="644">quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,</l><l n="645"><choice><reg>aeribus</reg><orig>aëribus</orig></choice> posse alternis e partibus ire.</l><l n="646">nonne vides etiam diversis nubila ventis</l><l n="647">diversas ire in partis inferna supernis?</l><l n="648">qui minus illa queant per magnos aetheris orbis</l><l n="649">aestibus inter se diversis sidera ferri?</l><milestone unit="card" n="650"/><l n="650">At nox obruit ingenti caligine terras,</l><l n="651">aut ubi de longo cursu sol ultima caeli</l><l n="652">impulit atque suos efflavit languidus ignis</l><l n="653">concussos itere et labefactos <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> multo,</l><l n="654">aut quia sub terras cursum convortere cogit</l><l n="655">vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.</l><l n="656">Tempore item certo roseam Matuta per oras</l><l n="657">aetheris auroram differt et lumina pandit,</l><l n="658">aut quia sol idem, sub terras ille revertens,</l><l n="659"> anticipat caelum radiis accendere temptans,</l><l n="660">aut quia conveniunt ignes et semina multa</l><l n="661">confluere ardoris consuerunt tempore certo,</l><l n="662">quae faciunt solis nova semper lumina gigni;</l><l n="663">quod genus Idaeis fama est e montibus altis</l><l n="664">dispersos ignis orienti lumine cerni,</l><l n="665">inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.</l><l n="666">nec tamen illud in his rebus mirabile debet</l><l n="667">esse, quod haec ignis tam certo tempore possint</l><l n="668">semina confluere et solis reparare nitorem.</l><l n="669">multa videmus enim, certo quae tempore fiunt</l><l n="670">omnibus in rebus. florescunt tempore certo</l><l n="671">arbusta et certo dimittunt tempore florem.</l><l n="672">nec minus in certo dentes cadere imperat aetas</l><l n="673">tempore et inpubem molli pubescere veste</l><l n="674">et pariter mollem malis demittere barbam.</l><l n="675">fulmina postremo nix imbres nubila venti</l><l n="676">non nimis incertis fiunt in partibus anni.</l><l n="677">namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima</l><l n="678">atque ita res mundi cecidere ab origine prima,</l><l n="679">conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.</l><milestone unit="card" n="680"/><l n="680">Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,</l><l n="681">et minui luces, cum sumant augmina noctis,</l><l n="682">aut quia sol idem sub terras atque superne</l><l n="683">imparibus currens amfractibus aetheris oras</l><l n="684">partit et in partis non aequas dividit orbem,</l><l n="685">et quod ab alterutra detraxit parte, reponit</l><l n="686">eius in adversa tanto plus parte relatus,</l><l n="687">donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni</l><l n="688">nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;</l><l n="689">nam medio cursu flatus aquilonis et austri</l><l n="690">distinet aequato caelum discrimine metas</l><l n="691">propter signiferi posituram totius orbis,</l><l n="692">annua sol in quo concludit tempora serpens,</l><l n="693">obliquo terras et caelum lumine lustrans,</l><l n="694">ut ratio declarat eorum qui loca caeli</l><l n="695">omnia dispositis signis ornata notarunt.</l><l n="696">aut quia crassior est certis in partibus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="697">sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis</l><l n="698">nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;</l><l n="699">propterea noctes hiberno tempore longae</l><l n="700">cessant, dum veniat radiatum insigne diei.</l><l n="701">aut etiam, quia sic alternis partibus anni</l><l n="702">tardius et citius consuerunt confluere ignes,</l><l n="703">qui faciunt solem certa de surgere parte,</l><l n="704">propterea fit uti videantur dicere verum.</l><milestone unit="card" n="705"/><l n="705">Luna potest solis radiis percussa nitere</l><l n="706">inque dies magis <del>id</del> lumen convertere nobis</l><l n="707">ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,</l><l n="708">donique eum contra pleno bene lumine fulsit</l><l n="709">atque oriens obitus eius super edita vidit;</l><l n="710">inde minutatim retro quasi condere lumen</l><l n="711">debet item, quanto propius iam solis ad ignem</l><l n="712">labitur ex alia signorum parte per orbem;</l><l n="713">ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai</l><l n="714"> consimilem cursusque viam sub sole tenere.</l><l n="715">est etiam quare proprio cum lumine possit</l><l n="716">volvier et varias splendoris reddere formas;</l><l n="717">corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una</l><l n="718">labitur omnimodis occursans officiensque,</l><l n="719">nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.</l><l n="720">versarique potest, globus ut, si forte, pilai</l><l n="721">dimidia ex parti candenti lumine tinctus,</l><l n="722">versandoque globum variantis edere formas,</l><l n="723">donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,</l><l n="724">ad speciem vertit nobis oculosque patentis;</l><l n="725">inde minutatim retro contorquet et aufert</l><l n="726">luciferam partem glomeraminis atque pilai;</l><l n="727">ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans</l><l n="728">astrologorum artem contra convincere tendit,</l><l n="729">proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque</l><l n="730">aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.</l><l n="731">denique cur nequeat semper nova luna creari</l><l n="732">ordine formarum certo certisque figuris</l><l n="733">inque dies privos aborisci quaeque creata</l><l n="734">atque alia illius reparari in parte locoque,</l><l n="735">difficilest ratione docere et vincere verbis,</l><l n="736">ordine cum <del>videas</del> tam certo multa creari.</l><l n="737">it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante</l><l n="738">pennatus graditur, Zephyri vestigia propter</l><l n="739">Flora quibus mater praespargens ante viai</l><l n="740">cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.</l><l n="741">inde loci sequitur Calor aridus et comes una</l><l n="742">pulverulenta Ceres <del>et</del> etesia flabra aquilonum.</l><l n="743">inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.</l><l n="744">inde aliae tempestates ventique secuntur,</l><l n="745">altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.</l><l n="746">tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem</l><l n="747">reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.</l><l n="748">quo minus est mirum, si certo tempore luna</l><l n="749">gignitur et certo deletur tempore rusus,</l><l n="750">cum fieri possint tam certo tempore multa.</l><milestone unit="card" n="751"/><l n="751">Solis item quoque defectus lunaeque latebras</l><l n="752">pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.</l><l n="753">nam cur luna queat terram secludere solis</l><l n="754">lumine et a terris altum caput obstruere ei,</l><l n="755">obiciens caecum radiis ardentibus orbem,</l><l n="756">tempore eodem aliut facere id non posse putetur</l><l n="757">corpus, quod cassum labatur lumine semper?</l><l n="758">solque suos etiam dimittere languidus ignis</l><l n="759">tempore cur certo nequeat recreareque lumen,</l><l n="760">cum loca praeteriit flammis infesta per auras,</l><l n="761">quae faciunt ignis interstingui atque perire?</l><l n="762">et cur terra queat lunam spoliare vicissim</l><l n="763">lumine et oppressum solem super ipsa tenere,</l><l n="764">menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,</l><l n="765">tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae</l><l n="766">corpus vel supra solis perlabier orbem,</l><l n="767">quod radios inter rumpat lumenque profusum?</l><l n="768">et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,</l><l n="769"> cur nequeat certa mundi languescere parte,</l><l n="770">dum loca luminibus propriis inimica per exit?</l><l n="771"><del>menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras</del>.</l><milestone unit="card" n="772"/><l n="772">Quod superest, quoniam magni per caerula mundi</l><l n="773">qua fieri quicquid posset ratione resolvi,</l><l n="774">solis uti varios cursus lunaeque meatus</l><l n="775">noscere possemus quae vis et causa cieret,</l><l n="776">quove modo <del>possent</del> offecto lumine obire</l><l n="777">et neque opinantis tenebris obducere terras,</l><l n="778">cum quasi conivent et aperto lumine rursum</l><l n="779">omnia convisunt clara loca candida luce,</l><l n="780">nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae</l><l n="781">arva, novo fetu quid primum in luminis oras</l><l n="782">tollere et incertis crerint committere ventis.</l><l n="783">Principio genus herbarum viridemque nitorem</l><l n="784">terra dedit circum collis camposque per omnis,</l><l n="785">florida fulserunt viridanti prata colore,</l><l n="786">arboribusque datumst variis exinde per auras</l><l n="787">crescendi magnum inmissis certamen habenis.</l><l n="788">ut pluma atque pili primum saetaeque creantur</l><l n="789">quadripedum membris et corpore pennipotentum,</l><l n="790">sic nova tum tellus herbas virgultaque primum</l><l n="791">sustulit, inde loci mortalia saecla creavit</l><l n="792">multa modis multis varia ratione coorta.</l><l n="793">nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,</l><l n="794">nec terrestria de salsis exisse lacunis.</l><l n="795">linquitur ut merito maternum nomen adepta</l><l n="796">terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.</l><l n="797">multaque nunc etiam existunt animalia terris</l><l n="798">imbribus et calido solis concreta vapore;</l><l n="799">quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta</l><l n="800">et maiora, nova tellure atque aethere adulta.</l><l n="801">principio genus alituum variaeque volucres</l><l n="802">ova relinquebant exclusae tempore verno,</l><l n="803">folliculos ut nunc teretis aestate cicadae</l><l n="804">lincunt sponte sua victum vitamque petentes.</l><l n="805">tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.</l><l n="806">multus enim calor atque umor superabat in arvis.</l><l n="807">hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,</l><l n="808">crescebant uteri terram radicibus apti;</l><l n="809">quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas</l><l n="810">infantum, fugiens umorem aurasque petessens,</l><l n="811">convertebat ibi natura foramina terrae</l><l n="812">et sucum venis cogebat fundere apertis</l><l n="813">consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque</l><l n="814">cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis</l><l n="815">impetus in mammas convertitur ille alimenti.</l><l n="816">terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile</l><l n="817">praebebat multa et molli lanugine abundans.</l><l n="818">at novitas mundi nec frigora dura ciebat</l><l n="819">nec nimios aestus nec magnis viribus auras.</l><l n="820">omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.</l><milestone unit="card" n="821"/><l n="821">Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta</l><l n="822">terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit</l><l n="823">humanum atque animal prope certo tempore fudit</l><l n="824"> omne quod in magnis bacchatur montibus passim,</l><l n="825"><choice><reg>aeriasque</reg><orig>aëriasque</orig></choice> simul volucres variantibus formis.</l><l n="826">sed quia finem aliquam pariendi debet habere,</l><l n="827">destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.</l><l n="828">mutat enim mundi naturam totius aetas</l><l n="829">ex alioque alius status excipere omnia debet</l><l n="830">nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,</l><l n="831">omnia commutat natura et vertere cogit.</l><l n="832">namque aliud putrescit et aevo debile languet,</l><l n="833">porro aliud <del>suc</del>crescit et <del>e</del> contemptibus exit.</l><l n="834">sic igitur mundi naturam totius aetas</l><l n="835">mutat, et ex alio terram status excipit alter,</l><l n="836">quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.</l><l n="837">Multaque tum tellus etiam portenta creare</l><l n="838">conatast mira facie membrisque coorta,</l><l n="839">androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,</l><l n="840">orba pedum partim, manuum viduata vicissim,</l><l n="841">muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,</l><l n="842">vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,</l><l n="843">nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam</l><l n="844">nec vitare malum nec sumere quod volet usus.</l><l n="845">cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,</l><l n="846">ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum</l><l n="847">nec potuere cupitum aetatis tangere florem</l><l n="848">nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.</l><l n="849">multa videmus enim rebus concurrere debere,</l><l n="850">ut propagando possint procudere saecla;</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>