<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.111-4.250</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.111-4.250</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="111">percipe. et in primis, quoniam primordia tantum</l><l n="112">sunt infra nostros sensus tantoque minora</l><l n="113">quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,</l><l n="114">nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum</l><l n="115">cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.</l><l n="116">primum animalia sunt iam partim tantula, corum</l><l n="117">tertia pars nulla possit ratione videri.</l><l n="118">horum intestinum quodvis quale esse putandumst!</l><l n="119">quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?</l><l n="120">quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,</l><l n="121">unde anima atque animi constet natura necessumst,</l><l n="122">nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?</l><l n="123">praeterea quaecumque suo de corpore odorem</l><l n="124">expirant acrem, panaces absinthia taetra</l><l n="125">habrotonique graves et tristia centaurea,</l><l n="126">quorum unum quidvis leviter si forte duobus</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="127">quin potius noscas rerum simulacra vagari</l><l n="128">multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?</l><l n="129">Sed ne forte putes ea demum sola vagari,</l><l n="130">quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,</l><l n="131">sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa</l><l n="132">constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,</l><l n="133">quae multis formata modis sublime feruntur,</l><l n="134">ut nubes facile inter dum concrescere in alto</l><l n="135">cernimus et mundi speciem violare serenam</l><l n="136"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> mulcentes motu; nam saepe Gigantum</l><l n="137">ora volare videntur et umbram ducere late,</l><l n="138">inter dum magni montes avolsaque saxa</l><l n="139">montibus ante ire et solem succedere praeter,</l><l n="140">inde alios trahere atque inducere belua nimbos.</l><l n="141">nec speciem mutare suam liquentia cessant</l><l n="142">et cuiusque modi formarum vertere in oras.</l><milestone unit="card" n="143"/><l n="143">Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur</l><l n="144">perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="145">semper enim summum quicquid de rebus abundat,</l><l n="146">quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,</l><l n="147">transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa</l><l n="148">aut in materiam ligni pervenit, ibi iam</l><l n="149">scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.</l><l n="150">at cum splendida quae constant opposta fuerunt</l><l n="151">densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;</l><l n="152">nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem</l><l n="153">scindi; quam meminit levor praestare salutem.</l><l n="154">qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.</l><l n="155">et quamvis subito quovis in tempore quamque</l><l n="156">rem contra speculum ponas, apparet imago;</l><l n="157">perpetuo fluere ut noscas e corpore summo</l><l n="158">texturas rerum tenuis tenuisque figuras.</l><l n="159">ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,</l><l n="160">ut merito celer his rebus dicatur origo.</l><l n="161">et quasi multa brevi spatio summittere debet</l><l n="162"> lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,</l><l n="163">sic ab rebus item simili ratione necessest</l><l n="164">temporis in puncto rerum simulacra ferantur</l><l n="165">multa modis multis in cunctas undique partis;</l><l n="166">quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,</l><l n="167">res ibi respondent simili forma atque colore.</l><l n="168">Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli</l><l n="169">tempestas, perquam subito fit turbida foede,</l><l n="170">undique uti tenebras omnis Acherunta rearis</l><l n="171">liquisse et magnas caeli complesse cavernas.</l><l n="172">usque adeo taetra nimborum nocte coorta</l><l n="173">inpendent atrae Formidinis ora superne;</l><l n="174">quorum quantula pars sit imago dicere nemost</l><l n="175">qui possit neque eam rationem reddere dictis.</l><milestone unit="card" n="176"/><l n="176">Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,</l><l n="177">et quae mobilitas ollis tranantibus auras</l><l n="178">reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,</l><l n="179">in quem quaeque locum diverso numine tendunt,</l><l n="180">suavidicis potius quam multis versibus edam;</l><l n="181">parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam</l><l n="182">clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.</l><l n="183">Principio persaepe levis res atque minutis</l><l n="184">corporibus factas celeris licet esse videre.</l><l n="185">in quo iam genere est solis lux et vapor eius,</l><l n="186">propterea quia sunt e primis facta minutis,</l><l n="187">quae quasi cuduntur perque <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> intervallum</l><l n="188">non dubitant transire sequenti concita plaga;</l><l n="189">suppeditatur enim confestim lumine lumen</l><l n="190">et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.</l><l n="191">qua propter simulacra pari ratione necessest</l><l n="192">inmemorabile per spatium transcurrere posse</l><l n="193">temporis in puncto, primum quod parvola causa</l><l n="194">est procul a tergo quae provehat atque propellat,</l><l n="195">quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,</l><l n="196">deinde quod usque adeo textura praedita rara</l><l n="197">mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res</l><l n="198">et quasi permanare per <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> intervallum.</l><milestone unit="card" n="199"/><l n="199">Praeterea si quae penitus corpuscula rerum</l><l n="200">ex altoque foras mittuntur, solis uti lux</l><l n="201">ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei</l><l n="202">per totum caeli spatium diffundere sese</l><l n="203">perque volare mare ac terras caelumque rigare.</l><l n="204">quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,</l><l n="205">cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?</l><l n="206">quone vides citius debere et longius ire</l><l n="207">multiplexque loci spatium transcurrere eodem</l><l n="208">tempore quo solis pervolgant lumina caelum?</l><l n="209">Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,</l><l n="210">quam celeri motu rerum simulacra ferantur,</l><l n="211">quod simul ac primum sub diu splendor aquai</l><l n="212">ponitur, extemplo caelo stellante serena</l><l n="213">sidera respondent in aqua radiantia mundi.</l><l n="214">iamne vides igitur quam puncto tempore imago</l><l n="215">aetheris ex oris in terrarum accidat oras?</l><l n="216">quare etiam atque etiam mitti fateare necessest</l><milestone unit="card" n="217"/><l n="217"> corpora quae feriant oculos visumque lacessant.</l><l n="218">perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,</l><l n="219">frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis</l><l n="220">aequoris, exesor moerorum litora circum,</l><l n="221">nec variae cessant voces volitare per auras.</l><l n="222">denique in os salsi venit umor saepe saporis,</l><l n="223">cum mare versamur propter, dilutaque contra</l><l n="224">cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.</l><l n="225">usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter</l><l n="226">fertur et in cunctas dimittitur undique partis</l><l n="227">nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,</l><l n="228">perpetuo quoniam sentimus et omnia semper</l><l n="229">cernere odorari licet et sentire sonare.</l><milestone unit="card" n="230"/><l n="230">Praeterea quoniam manibus tractata figura</l><l n="231">in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae</l><l n="232">cernitur in luce et claro candore, necessest</l><l n="233">consimili causa tactum visumque moveri.</l><l n="234">nunc igitur si quadratum temptamus et id nos</l><l n="235">commovet in tenebris, in luci quae poterit res</l><l n="236">accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?</l><l n="237">esse in imaginibus qua propter causa videtur</l><l n="238">cernundi neque posse sine his res ulla videri.</l><l n="239">Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur</l><l n="240">undique et in cunctas iaciuntur didita partis;</l><l n="241">verum nos oculis quia solis cernere quimus,</l><l n="242">propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes</l><l n="243">res ibi eam contra feriant forma atque colore.</l><l n="244">et quantum quaeque ab nobis res absit, imago</l><l n="245">efficit ut videamus et internoscere curat;</l><l n="246">nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque</l><l n="247"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> qui inter se cumque est oculosque locatus,</l><l n="248">isque ita per nostras acies perlabitur omnis</l><l n="249">et quasi perterget pupillas atque ita transit.</l><l n="250">propterea fit uti videamus quam procul absit</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>