<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.1086-4.1150</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.1086-4.1150</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="1086">namque in eo spes est, unde est ardoris origo,</l><l n="1087">restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.</l><l n="1088">quod fieri contra totum natura repugnat;</l><l n="1089">unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,</l><l n="1090">tam magis ardescit dira cuppedine pectus.</l><l n="1091">nam cibus atque umor membris adsumitur intus;</l><l n="1092">quae quoniam certas possunt obsidere partis,</l><l n="1093">hoc facile expletur laticum frugumque cupido.</l><l n="1094">ex hominis vero facie pulchroque colore</l><l n="1095"> nil datur in corpus praeter simulacra fruendum</l><l n="1096">tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.</l><l n="1097">ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor</l><l n="1098">non datur, ardorem qui membris stinguere possit,</l><l n="1099">sed laticum simulacra petit frustraque laborat</l><l n="1100">in medioque sitit torrenti flumine potans,</l><l n="1101">sic in amore Venus simulacris ludit amantis,</l><l n="1102">nec satiare queunt spectando corpora coram</l><l n="1103">nec manibus quicquam teneris abradere membris</l><l n="1104">possunt errantes incerti corpore toto.</l><l n="1105">denique cum membris conlatis flore fruuntur</l><l n="1106">aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus</l><l n="1107">atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,</l><l n="1108">adfigunt avide corpus iunguntque salivas</l><l n="1109">oris et inspirant pressantes dentibus ora,</l><l n="1110">ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt</l><l n="1111">nec penetrare et abire in corpus corpore toto;</l><l n="1112">nam facere inter dum velle et certare videntur.</l><l n="1113">usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,</l><l n="1114">membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.</l><l n="1115">tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,</l><l n="1116">parva fit ardoris violenti pausa parumper.</l><l n="1117">inde redit rabies eadem et furor ille revisit,</l><l n="1118">cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,</l><l n="1119">nec reperire malum id possunt quae machina vincat.</l><l n="1120">usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.</l><milestone unit="card" n="1121"/><l n="1121">Adde quod absumunt viris pereuntque labore,</l><l n="1122">adde quod alterius sub nutu degitur aetas,</l><l n="1123">languent officia atque aegrotat fama vacillans.</l><l n="1124">labitur interea res et Babylonia fiunt</l><l n="1125">unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,</l><l n="1126">scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi</l><l n="1127">auro includuntur teriturque thalassina vestis</l><l n="1128">adsidue et Veneris sudorem exercita potat.</l><l n="1129">et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,</l><l n="1130">inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.</l><l n="1131">eximia veste et victu convivia, ludi,</l><l n="1132">pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,</l><l n="1133">ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum</l><l n="1134">surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,</l><l n="1135">aut cum conscius ipse animus se forte remordet</l><l n="1136">desidiose agere aetatem lustrisque perire,</l><l n="1137">aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,</l><l n="1138">quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,</l><l n="1139">aut nimium iactare oculos aliumve tueri</l><l n="1140">quod putat in voltuque videt vestigia risus.</l><milestone unit="card" n="1141"/><l n="1141">Atque in amore mala haec proprio summeque secundo</l><l n="1142">inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,</l><l n="1143">prendere quae possis oculorum lumine operto.</l><l n="1144">innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,</l><l n="1145">qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.</l><l n="1146">nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,</l><l n="1147">non ita difficile est quam captum retibus ipsis</l><l n="1148">exire et validos Veneris perrumpere nodos.</l><l n="1149">et tamen implicitus quoque possis inque peditus</l><l n="1150"> effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>