<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.1081-5.173</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:4.1081-5.173</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><l n="1081">osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas</l><l n="1082">et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,</l><l n="1083">quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.</l><l n="1084">sed leviter poenas frangit Venus inter amorem</l><l n="1085">blandaque refrenat morsus admixta voluptas.</l><l n="1086">namque in eo spes est, unde est ardoris origo,</l><l n="1087">restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.</l><l n="1088">quod fieri contra totum natura repugnat;</l><l n="1089">unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,</l><l n="1090">tam magis ardescit dira cuppedine pectus.</l><l n="1091">nam cibus atque umor membris adsumitur intus;</l><l n="1092">quae quoniam certas possunt obsidere partis,</l><l n="1093">hoc facile expletur laticum frugumque cupido.</l><l n="1094">ex hominis vero facie pulchroque colore</l><l n="1095"> nil datur in corpus praeter simulacra fruendum</l><l n="1096">tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.</l><l n="1097">ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor</l><l n="1098">non datur, ardorem qui membris stinguere possit,</l><l n="1099">sed laticum simulacra petit frustraque laborat</l><l n="1100">in medioque sitit torrenti flumine potans,</l><l n="1101">sic in amore Venus simulacris ludit amantis,</l><l n="1102">nec satiare queunt spectando corpora coram</l><l n="1103">nec manibus quicquam teneris abradere membris</l><l n="1104">possunt errantes incerti corpore toto.</l><l n="1105">denique cum membris conlatis flore fruuntur</l><l n="1106">aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus</l><l n="1107">atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,</l><l n="1108">adfigunt avide corpus iunguntque salivas</l><l n="1109">oris et inspirant pressantes dentibus ora,</l><l n="1110">ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt</l><l n="1111">nec penetrare et abire in corpus corpore toto;</l><l n="1112">nam facere inter dum velle et certare videntur.</l><l n="1113">usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,</l><l n="1114">membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.</l><l n="1115">tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,</l><l n="1116">parva fit ardoris violenti pausa parumper.</l><l n="1117">inde redit rabies eadem et furor ille revisit,</l><l n="1118">cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,</l><l n="1119">nec reperire malum id possunt quae machina vincat.</l><l n="1120">usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.</l><milestone unit="card" n="1121"/><l n="1121">Adde quod absumunt viris pereuntque labore,</l><l n="1122">adde quod alterius sub nutu degitur aetas,</l><l n="1123">languent officia atque aegrotat fama vacillans.</l><l n="1124">labitur interea res et Babylonia fiunt</l><l n="1125">unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,</l><l n="1126">scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi</l><l n="1127">auro includuntur teriturque thalassina vestis</l><l n="1128">adsidue et Veneris sudorem exercita potat.</l><l n="1129">et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,</l><l n="1130">inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.</l><l n="1131">eximia veste et victu convivia, ludi,</l><l n="1132">pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,</l><l n="1133">ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum</l><l n="1134">surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,</l><l n="1135">aut cum conscius ipse animus se forte remordet</l><l n="1136">desidiose agere aetatem lustrisque perire,</l><l n="1137">aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,</l><l n="1138">quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,</l><l n="1139">aut nimium iactare oculos aliumve tueri</l><l n="1140">quod putat in voltuque videt vestigia risus.</l><milestone unit="card" n="1141"/><l n="1141">Atque in amore mala haec proprio summeque secundo</l><l n="1142">inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,</l><l n="1143">prendere quae possis oculorum lumine operto.</l><l n="1144">innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,</l><l n="1145">qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.</l><l n="1146">nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,</l><l n="1147">non ita difficile est quam captum retibus ipsis</l><l n="1148">exire et validos Veneris perrumpere nodos.</l><l n="1149">et tamen implicitus quoque possis inque peditus</l><l n="1150"> effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes</l><l n="1151">et praetermittas animi vitia omnia primum</l><l n="1152">aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.</l><l n="1153">nam faciunt homines plerumque cupidine caeci</l><l n="1154">et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.</l><l n="1155">multimodis igitur pravas turpisque videmus</l><l n="1156">esse in deliciis summoque in honore vigere.</l><l n="1157">atque alios alii inrident Veneremque suadent</l><l n="1158">ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,</l><l n="1159">nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.</l><l n="1160">nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,</l><l n="1161">caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,</l><l n="1162">parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,</l><l n="1163">magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.</l><l n="1164">balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;</l><l n="1165">at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.</l><l n="1166">ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit</l><l n="1167">prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.</l><l n="1168">at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,</l><l n="1169">simula Silena ac Saturast, labeosa philema.</l><l n="1170">cetera de genere hoc longum est si dicere coner.</l><l n="1171">sed tamen esto iam quantovis oris honore,</l><l n="1172">cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;</l><l n="1173">nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;</l><l n="1174">nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi</l><l n="1175">et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,</l><l n="1176">quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.</l><l n="1177">at lacrimans exclusus amator limina saepe</l><l n="1178">floribus et sertis operit postisque superbos</l><l n="1179">unguit amaracino et foribus miser oscula figit;</l><l n="1180">quem si iam ammissum venientem offenderit aura</l><l n="1181">una modo, causas abeundi quaerat honestas</l><l n="1182">et meditata diu cadat alte sumpta querella</l><l n="1183">stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi</l><l n="1184">plus videat quam mortali concedere par est.</l><l n="1185">nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae</l><l n="1186">omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,</l><l n="1187">quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,</l><l n="1188">ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis</l><l n="1189">protrahere in lucem atque omnis inquirere risus</l><l n="1190">et, si bello animost et non odiosa, vicissim</l><l n="1191">praetermittere <del>et</del> humanis concedere rebus.</l><milestone unit="card" n="1192"/><l n="1192">Nec mulier semper ficto suspirat amore,</l><l n="1193">quae conplexa viri corpus cum corpore iungit</l><l n="1194">et tenet adsuctis umectans oscula labris;</l><l n="1195">nam facit ex animo saepe et communia quaerens</l><l n="1196">gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.</l><l n="1197">nec ratione alia volucres armenta feraeque</l><l n="1198">et pecudes et equae maribus subsidere possent,</l><l n="1199">si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans</l><l n="1200">natura et Venerem salientum laeta retractat.</l><l n="1201">nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas</l><l n="1202">vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,</l><l n="1203">in triviis cum saepe canes discedere aventis</l><l n="1204">divorsi cupide summis ex viribus tendunt,</l><l n="1205"> quom interea validis Veneris compagibus haerent?</l><l n="1206">quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,</l><l n="1207">quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.</l><l n="1208">quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.</l><milestone unit="card" n="1209"/><l n="1209">Et commiscendo quom semine forte virilem</l><l n="1210">femina vim vicit subita vi corripuitque,</l><l n="1211">tum similes matrum materno semine fiunt,</l><l n="1212">ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae</l><l n="1213">esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,</l><l n="1214">corpore de patrio et materno sanguine crescunt,</l><l n="1215">semina cum Veneris stimulis excita per artus</l><l n="1216">obvia conflixit conspirans mutuus ardor,</l><l n="1217">et neque utrum superavit eorum nec superatumst.</l><l n="1218">fit quoque ut inter dum similes existere avorum</l><l n="1219">possint et referant proavorum saepe figuras,</l><l n="1220">propterea quia multa modis primordia multis</l><l n="1221">mixta suo celant in corpore saepe parentis,</l><l n="1222">quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.</l><l n="1223">inde Venus varia producit sorte figuras,</l><l n="1224">maiorumque refert voltus vocesque comasque;</l><l n="1225">quandoquidem nihilo magis haec <del>de</del> semine certo</l><l n="1226">fiunt quam facies et corpora membraque nobis.</l><l n="1227">et muliebre oritur patrio de semine saeclum</l><l n="1228">maternoque mares existunt corpore creti;</l><l n="1229">semper enim partus duplici de semine constat,</l><l n="1230">atque utri similest magis id quod cumque creatur,</l><l n="1231">eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,</l><l n="1232">sive virum suboles sivest muliebris origo.</l><milestone unit="card" n="1233"/><l n="1233">Nec divina satum genitalem numina cuiquam</l><l n="1234">absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam</l><l n="1235">appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;</l><l n="1236">quod plerumque putant et multo sanguine maesti</l><l n="1237">conspergunt aras adolentque altaria donis,</l><l n="1238">ut gravidas reddant uxores semine largo;</l><l n="1239">ne quiquam divom numen sortisque fatigant;</l><l n="1240">nam steriles nimium crasso sunt semine partim,</l><l n="1241">et liquido praeter iustum tenuique vicissim.</l><l n="1242">tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,</l><l n="1243">liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.</l><l n="1244">crassius hinc porro quoniam concretius aequo</l><l n="1245">mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu</l><l n="1246">aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum</l><l n="1247">aegre admiscetur muliebri semine semen.</l><l n="1248">nam multum harmoniae Veneris differre videntur.</l><l n="1249">atque alias alii complent magis ex aliisque</l><l n="1250">succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.</l><l n="1251">et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt</l><l n="1252">pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos</l><l n="1253">suscipere et partu possent ditescere dulci.</l><l n="1254">et quibus ante domi fecundae saepe nequissent</l><l n="1255">uxoris parere, inventast illis quoque compar</l><l n="1256">natura, ut possent gnatis munire senectam.</l><l n="1257">usque adeo magni refert, ut semina possint</l><l n="1258">seminibus commisceri genitaliter apta</l><l n="1259">crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.</l><l n="1260"> atque in eo refert quo victu vita colatur;</l><l n="1261">namque aliis rebus concrescunt semina membris</l><l n="1262">atque aliis extenvantur tabentque vicissim.</l><l n="1263">et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.</l><l n="1264">id quoque permagni refert; nam more ferarum</l><l n="1265">quadrupedumque magis ritu plerumque putantur</l><l n="1266">concipere uxores, quia sic loca sumere possunt</l><l n="1267">pectoribus positis sublatis semina lumbis.</l><l n="1268">nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.</l><l n="1269">nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,</l><l n="1270">clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat</l><l n="1271">atque exossato ciet omni pectore fluctus;</l><l n="1272">eicit enim sulcum recta regione viaque</l><l n="1273">vomeris atque locis avertit seminis ictum.</l><l n="1274">idque sua causa consuerunt scorta moveri,</l><l n="1275">ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,</l><l n="1276">et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;</l><l n="1277">coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.</l><milestone unit="card" n="1278"/><l n="1278">Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis</l><l n="1279">deteriore fit ut forma muliercula ametur;</l><l n="1280">nam facit ipsa suis inter dum femina factis</l><l n="1281">morigerisque modis et munde corpore culto,</l><l n="1282">ut facile insuescat secum <del>te</del> degere vitam.</l><l n="1283">quod super est, consuetudo concinnat amorem;</l><l n="1284">nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,</l><l n="1285">vincitur in longo spatio tamen atque labascit.</l><l n="1286">nonne vides etiam guttas in saxa cadentis</l><l n="1287">umoris longo in spatio pertundere saxa?</l></div><div type="textpart" subtype="book" n="5"><head>Liber Quintus</head><milestone unit="card" n="1"/><l n="1">Quis potis est dignum pollenti pectore carmen</l><l n="2">condere pro rerum maiestate hisque repertis?</l><l n="3">quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes</l><l n="4">pro meritis eius possit, qui talia nobis</l><l n="5">pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?</l><l n="6">nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.</l><l n="7">nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,</l><l n="8">dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,</l><l n="9">qui princeps vitae rationem invenit eam quae</l><l n="10">nunc appellatur sapientia, quique per artem</l><l n="11">fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris</l><l n="12">in tam tranquillo et tam clara luce locavit.</l><l n="13">confer enim divina aliorum antiqua reperta.</l><l n="14">namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris</l><l n="15">vitigeni laticem mortalibus instituisse;</l><l n="16">cum tamen his posset sine rebus vita manere,</l><l n="17">ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.</l><l n="18">at bene non poterat sine puro pectore vivi;</l><l n="19">quo magis hic merito nobis deus esse videtur,</l><l n="20">ex quo nunc etiam per magnas didita gentis</l><l n="21">dulcia permulcent animos solacia vitae.</l><l n="22">Herculis antistare autem si facta putabis,</l><l n="23">longius a vera multo ratione ferere.</l><l n="24">quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus</l><l n="25">ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,</l><l n="26">tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?</l><l n="27">denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis</l><l n="28">hydra venenatis posset vallata colubris?</l><l n="29">quidve tripectora tergemini vis Geryonai</l><l n="30">et Diomedis equi spirantes naribus ignem</l><l n="31">Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter</l><l n="32">aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,</l><l n="33">asper, acerba tuens, immani corpore serpens</l><l n="34">arboris amplexus stirpes? quid denique obesset</l><l n="35">propter Atlanteum litus pelagique severa,</l><l n="36">quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?</l><l n="37">cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,</l><l n="38">si non victa forent, quid tandem viva nocerent?</l><l n="39">nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum</l><l n="40">nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est</l><l n="41">per nemora ac montes magnos silvasque profundas;</l><l n="42">quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.</l><l n="43">at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis</l><l n="44">atque pericula tumst ingratis insinuandum!</l><l n="45">quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres</l><l n="46">sollicitum curae quantique perinde timores!</l><l n="47">quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas</l><l n="48">efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?</l><l n="49">haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque</l><l n="50">expulerit dictis, non armis, nonne decebit</l><l n="51">hunc hominem numero divom dignarier esse?</l><l n="52">cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis</l><l n="53">iam mortalibus e divis dare dicta suerit</l><l n="54">atque omnem rerum naturam pandere dictis.</l><milestone unit="card" n="55"/><l n="55">Cuius ego ingressus vestigia dum rationes</l><l n="56">persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata</l><l n="57">foedere sint, in eo quam sit durare necessum</l><l n="58">nec validas valeant aevi rescindere leges,</l><l n="59">quo genere in primis animi natura reperta est</l><l n="60">nativo primum consistere corpore creta,</l><l n="61">nec posse incolumem magnum durare per aevum,</l><l n="62">sed simulacra solere in somnis fallere mentem,</l><l n="63">cernere cum videamur eum quem vita reliquit,</l><l n="64">quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,</l><l n="65">ut mihi mortali consistere corpore mundum</l><l n="66">nativomque simul ratio reddunda sit esse;</l><l n="67">et quibus ille modis congressus materiai</l><l n="68">fundarit terram caelum mare sidera solem</l><l n="69">lunaique globum; tum quae tellure animantes</l><l n="70">extiterint, et quae nullo sint tempore natae;</l><l n="71">quove modo genus humanum variante loquella</l><l n="72">coeperit inter se vesci per nomina rerum;</l><l n="73">et quibus ille modis divom metus insinuarit</l><l n="74">pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur</l><l n="75">fana lacus lucos aras simulacraque divom.</l><l n="76">praeterea solis cursus lunaeque meatus</l><l n="77">expediam qua vi flectat natura gubernans;</l><l n="78">ne forte haec inter caelum terramque reamur</l><l n="79">libera sponte sua cursus lustrare perennis,</l><l n="80">morigera ad fruges augendas atque animantis,</l><l n="81">neve aliqua divom volvi ratione putemus.</l><l n="82">nam bene qui didicere deos securum agere aevom,</l><l n="83">si tamen interea mirantur qua ratione</l><l n="84">quaeque geri possint, praesertim rebus in illis</l><l n="85">quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,</l><l n="86">rursus in antiquas referuntur religiones</l><l n="87">et dominos acris adsciscunt, omnia posse</l><l n="88">quos miseri credunt, ignari quid queat esse,</l><l n="89">quid nequeat, finita potestas denique cuique</l><l n="90">qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.</l><milestone unit="card" n="91"/><l n="91">Quod super est, ne te in promissis plura moremur,</l><l n="92">principio maria ac terras caelumque tuere;</l><l n="93">quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,</l><l n="94">tris species tam dissimilis, tria talia texta,</l><l n="95">una dies dabit exitio, multosque per annos</l><l n="96">sustentata ruet moles et machina mundi.</l><l n="97">nec me animi fallit quam res nova miraque menti</l><l n="98">accidat exitium caeli terraeque futurum,</l><l n="99">et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;</l><l n="100">ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante</l><l n="101">nec tamen hanc possis oculorum subdere visu</l><l n="102">nec iacere indu manus, via qua munita fidei</l><l n="103">proxima fert humanum in pectus templaque mentis.</l><l n="104">sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res</l><l n="105">forsitan et graviter terrarum motibus ortis</l><l n="106">omnia conquassari in parvo tempore cernes.</l><l n="107">quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,</l><l n="108">et ratio potius quam res persuadeat ipsa</l><l n="109"> succidere horrisono posse omnia victa fragore.</l><milestone unit="card" n="110"/><l n="110">Qua prius adgrediar quam de re fundere fata</l><l n="111">sanctius et multo certa ratione magis quam</l><l n="112">Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,</l><l n="113">multa tibi expediam doctis solacia dictis;</l><l n="114">religione refrenatus ne forte rearis</l><l n="115">terras et solem et caelum, mare sidera lunam,</l><l n="116">corpore divino debere aeterna manere,</l><l n="117">proptereaque putes ritu par esse Gigantum</l><l n="118">pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,</l><l n="119">qui ratione sua disturbent moenia mundi</l><l n="120">praeclarumque velint caeli restinguere solem</l><l n="121">inmortalia mortali sermone notantes;</l><l n="122">quae procul usque adeo divino a numine distent</l><l n="123">inque deum numero quae sint indigna videri,</l><l n="124">notitiam potius praebere ut posse putentur</l><l n="125">quid sit vitali motu sensuque remotum.</l><l n="126">quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse</l><l n="127">posse animi natura putetur consiliumque.</l><l n="128">sicut in aethere non arbor, non aequore salso</l><l n="129">nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis</l><l n="130">nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,</l><l n="131">certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,</l><l n="132">sic animi natura nequit sine corpore oriri</l><l n="133">sola neque a nervis et sanguine longius esse.</l><l n="134">quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis</l><l n="135">in capite aut umeris aut imis calcibus esse</l><l n="136">posset et innasci quavis in parte soleret,</l><l n="137">tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.</l><l n="138">quod quoniam nostro quoque constat corpore certum</l><l n="139">dispositumque videtur ubi esse et crescere possit</l><l n="140">seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum</l><l n="141">totum posse extra corpus formamque animalem</l><l n="142">putribus in glebis terrarum aut solis in igni</l><l n="143">aut in aqua durare aut altis aetheris oris.</l><l n="144">haud igitur constant divino praedita sensu,</l><l n="145">quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.</l><milestone unit="card" n="146"/><l n="146">Illud item non est ut possis credere, sedes</l><l n="147">esse deum sanctas in mundi partibus ullis.</l><l n="148">tenvis enim natura deum longeque remota</l><l n="149">sensibus ab nostris animi vix mente videtur;</l><l n="150">quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,</l><l n="151">tactile nil nobis quod sit contingere debet;</l><l n="152">tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.</l><l n="153">quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse</l><l n="154">dissimiles debent, tenues de corpore eorum;</l><l n="155">quae tibi posterius largo sermone probabo.</l><l n="156">Dicere porro hominum causa voluisse parare</l><l n="157">praeclaram mundi naturam proptereaque</l><l n="158">adlaudabile opus divom laudare decere</l><l n="159">aeternumque putare atque inmortale futurum,</l><l n="160">nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta</l><l n="161">gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,</l><l n="162">sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam</l><l n="163">nec verbis vexare et ab imo evertere summa,</l><l n="164"> cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,</l><l n="165">desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis</l><l n="166">gratia nostra queat largirier emolumenti,</l><l n="167">ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?</l><l n="168">quidve novi potuit tanto post ante quietos</l><l n="169">inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?</l><l n="170">nam gaudere novis rebus debere videtur</l><l n="171">cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri</l><l n="172">tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,</l><l n="173">quid potuit novitatis amorem accendere tali?</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>