<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.968-3.1066</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.968-3.1066</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="968">quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;</l><l n="969">nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.</l><l n="970">sic alid ex alio numquam desistet oriri</l><l n="971">vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.</l><l n="972">respice item quam nil ad nos ante acta vetustas</l><l n="973">temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.</l><l n="974">hoc igitur speculum nobis natura futuri</l><l n="975">temporis exponit post mortem denique nostram.</l><l n="976">numquid ibi horribile apparet, num triste videtur</l><l n="977">quicquam, non omni somno securius exstat?</l><milestone unit="card" n="978"/><l n="978">Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo</l><l n="979">prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.</l><l n="980">nec miser inpendens magnum timet <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> saxum</l><l n="981">Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;</l><l n="982">sed magis in vita divom metus urget inanis</l><l n="983">mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.</l><l n="984">nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem</l><l n="985">nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam</l><l n="986"> perpetuam aetatem possunt reperire profecto.</l><l n="987">quam libet immani proiectu corporis exstet,</l><l n="988">qui non sola novem dispessis iugera membris</l><l n="989">optineat, sed qui terrai totius orbem,</l><l n="990">non tamen aeternum poterit perferre dolorem</l><l n="991">nec praebere cibum proprio de corpore semper.</l><l n="992">sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem</l><l n="993">quem volucres lacerant atque exest anxius angor</l><l n="994">aut alia quavis scindunt cuppedine curae.</l><l n="995">Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,</l><l n="996">qui petere a populo fasces saevasque secures</l><l n="997">imbibit et semper victus tristisque recedit.</l><l n="998">nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,</l><l n="999">atque in eo semper durum sufferre laborem,</l><l n="1000">hoc est adverso nixantem trudere monte</l><l n="1001">saxum, quod tamen <del>e</del> summo iam vertice rusum</l><l n="1002">volvitur et plani raptim petit aequora campi.</l><l n="1003">deinde animi ingratam naturam pascere semper</l><l n="1004">atque explere bonis rebus satiareque numquam,</l><l n="1005">quod faciunt nobis annorum tempora, circum</l><l n="1006">cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,</l><l n="1007">nec tamen explemur vitai fructibus umquam,</l><l n="1008">hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas</l><l n="1009">quod memorant laticem pertusum congerere in vas,</l><l n="1010">quod tamen expleri nulla ratione potestur.</l><l n="1011">Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,</l><l n="1012">Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!</l><l n="1013">qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;</l><l n="1014">sed metus in vita poenarum pro male factis</l><l n="1015">est insignibus insignis scelerisque luela,</l><l n="1016">carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,</l><l n="1017">verbera carnifices robur pix lammina taedae;</l><l n="1018">quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis</l><l n="1019">praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,</l><l n="1020">nec videt interea qui terminus esse malorum</l><l n="1021">possit nec quae sit poenarum denique finis,</l><l n="1022">atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.</l><l n="1023">hic Acherusia fit stultorum denique vita.</l><milestone unit="card" n="1024"/><l n="1024">Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.</l><l n="1025">'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,</l><l n="1026">qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.</l><l n="1027">inde alii multi reges rerumque potentes</l><l n="1028">occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.</l><l n="1029">ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum</l><l n="1030">stravit iterque dedit legionibus ire per altum</l><l n="1031">ac pedibus salsas docuit super ire lucunas</l><l n="1032">et contempsit equis insultans murmura ponti,</l><l n="1033">lumine adempto animam moribundo corpore fudit.</l><l n="1034">Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,</l><l n="1035">ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.</l><l n="1036">adde repertores doctrinarum atque leporum,</l><l n="1037">adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus</l><l n="1038">sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.</l><l n="1039">denique Democritum post quam matura vetustas</l><l n="1040">admonuit memores motus languescere mentis,</l><l n="1041"> sponte sua leto caput obvius optulit ipse.</l><l n="1042">ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,</l><l n="1043">qui genus humanum ingenio superavit et omnis</l><l n="1044">restinxit stellas exortus ut aetherius sol.</l><l n="1045">tu vero dubitabis et indignabere obire?</l><l n="1046">mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,</l><l n="1047">qui somno partem maiorem conteris aevi,</l><l n="1048">et viligans stertis nec somnia cernere cessas</l><l n="1049">sollicitamque geris cassa formidine mentem</l><l n="1050">nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum</l><l n="1051">ebrius urgeris multis miser undique curis</l><l n="1052">atque animo incerto fluitans errore vagaris.'</l><milestone unit="card" n="1053"/><l n="1053">Si possent homines, proinde ac sentire videntur</l><l n="1054">pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,</l><l n="1055">e quibus id fiat causis quoque noscere et unde</l><l n="1056">tanta mali tam quam moles in pectore constet,</l><l n="1057">haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus</l><l n="1058">quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,</l><l n="1059">commutare locum, quasi onus deponere possit.</l><l n="1060">exit saepe foras magnis ex aedibus ille,</l><l n="1061">esse domi quem pertaesumst, subitoque <del>revertit</del>,</l><l n="1062">quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.</l><l n="1063">currit agens mannos ad villam praecipitanter</l><l n="1064">auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;</l><l n="1065">oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,</l><l n="1066">aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>