<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.955-4.118</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.955-4.118</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="955">'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.</l><l n="956">omnia perfunctus vitai praemia marces;</l><l n="957">sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,</l><l n="958">inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,</l><l n="959">et nec opinanti mors ad caput adstitit ante</l><l n="960">quam satur ac plenus possis discedere rerum.</l><l n="961">nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte</l><l n="962">aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'</l><l n="963">iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;</l><l n="964">cedit enim rerum novitate extrusa vetustas</l><l n="965">semper, et ex aliis aliud reparare necessest.</l><l n="966">Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;</l><l n="967">materies opus est, ut crescant postera saecla;</l><l n="968">quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;</l><l n="969">nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.</l><l n="970">sic alid ex alio numquam desistet oriri</l><l n="971">vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.</l><l n="972">respice item quam nil ad nos ante acta vetustas</l><l n="973">temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.</l><l n="974">hoc igitur speculum nobis natura futuri</l><l n="975">temporis exponit post mortem denique nostram.</l><l n="976">numquid ibi horribile apparet, num triste videtur</l><l n="977">quicquam, non omni somno securius exstat?</l><milestone unit="card" n="978"/><l n="978">Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo</l><l n="979">prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.</l><l n="980">nec miser inpendens magnum timet <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> saxum</l><l n="981">Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;</l><l n="982">sed magis in vita divom metus urget inanis</l><l n="983">mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.</l><l n="984">nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem</l><l n="985">nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam</l><l n="986"> perpetuam aetatem possunt reperire profecto.</l><l n="987">quam libet immani proiectu corporis exstet,</l><l n="988">qui non sola novem dispessis iugera membris</l><l n="989">optineat, sed qui terrai totius orbem,</l><l n="990">non tamen aeternum poterit perferre dolorem</l><l n="991">nec praebere cibum proprio de corpore semper.</l><l n="992">sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem</l><l n="993">quem volucres lacerant atque exest anxius angor</l><l n="994">aut alia quavis scindunt cuppedine curae.</l><l n="995">Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,</l><l n="996">qui petere a populo fasces saevasque secures</l><l n="997">imbibit et semper victus tristisque recedit.</l><l n="998">nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,</l><l n="999">atque in eo semper durum sufferre laborem,</l><l n="1000">hoc est adverso nixantem trudere monte</l><l n="1001">saxum, quod tamen <del>e</del> summo iam vertice rusum</l><l n="1002">volvitur et plani raptim petit aequora campi.</l><l n="1003">deinde animi ingratam naturam pascere semper</l><l n="1004">atque explere bonis rebus satiareque numquam,</l><l n="1005">quod faciunt nobis annorum tempora, circum</l><l n="1006">cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,</l><l n="1007">nec tamen explemur vitai fructibus umquam,</l><l n="1008">hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas</l><l n="1009">quod memorant laticem pertusum congerere in vas,</l><l n="1010">quod tamen expleri nulla ratione potestur.</l><l n="1011">Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,</l><l n="1012">Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!</l><l n="1013">qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;</l><l n="1014">sed metus in vita poenarum pro male factis</l><l n="1015">est insignibus insignis scelerisque luela,</l><l n="1016">carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,</l><l n="1017">verbera carnifices robur pix lammina taedae;</l><l n="1018">quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis</l><l n="1019">praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,</l><l n="1020">nec videt interea qui terminus esse malorum</l><l n="1021">possit nec quae sit poenarum denique finis,</l><l n="1022">atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.</l><l n="1023">hic Acherusia fit stultorum denique vita.</l><milestone unit="card" n="1024"/><l n="1024">Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.</l><l n="1025">'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,</l><l n="1026">qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.</l><l n="1027">inde alii multi reges rerumque potentes</l><l n="1028">occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.</l><l n="1029">ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum</l><l n="1030">stravit iterque dedit legionibus ire per altum</l><l n="1031">ac pedibus salsas docuit super ire lucunas</l><l n="1032">et contempsit equis insultans murmura ponti,</l><l n="1033">lumine adempto animam moribundo corpore fudit.</l><l n="1034">Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,</l><l n="1035">ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.</l><l n="1036">adde repertores doctrinarum atque leporum,</l><l n="1037">adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus</l><l n="1038">sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.</l><l n="1039">denique Democritum post quam matura vetustas</l><l n="1040">admonuit memores motus languescere mentis,</l><l n="1041"> sponte sua leto caput obvius optulit ipse.</l><l n="1042">ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,</l><l n="1043">qui genus humanum ingenio superavit et omnis</l><l n="1044">restinxit stellas exortus ut aetherius sol.</l><l n="1045">tu vero dubitabis et indignabere obire?</l><l n="1046">mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,</l><l n="1047">qui somno partem maiorem conteris aevi,</l><l n="1048">et viligans stertis nec somnia cernere cessas</l><l n="1049">sollicitamque geris cassa formidine mentem</l><l n="1050">nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum</l><l n="1051">ebrius urgeris multis miser undique curis</l><l n="1052">atque animo incerto fluitans errore vagaris.'</l><milestone unit="card" n="1053"/><l n="1053">Si possent homines, proinde ac sentire videntur</l><l n="1054">pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,</l><l n="1055">e quibus id fiat causis quoque noscere et unde</l><l n="1056">tanta mali tam quam moles in pectore constet,</l><l n="1057">haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus</l><l n="1058">quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,</l><l n="1059">commutare locum, quasi onus deponere possit.</l><l n="1060">exit saepe foras magnis ex aedibus ille,</l><l n="1061">esse domi quem pertaesumst, subitoque <del>revertit</del>,</l><l n="1062">quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.</l><l n="1063">currit agens mannos ad villam praecipitanter</l><l n="1064">auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;</l><l n="1065">oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,</l><l n="1066">aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,</l><l n="1067">aut etiam properans urbem petit atque revisit.</l><l n="1068">hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,</l><l n="1069">effugere haut potis est: ingratius haeret et odit</l><l n="1070">propterea, morbi quia causam non tenet aeger;</l><l n="1071">quam bene si videat, iam rebus quisque relictis</l><l n="1072">naturam primum studeat cognoscere rerum,</l><l n="1073">temporis aeterni quoniam, non unius horae,</l><l n="1074">ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis</l><l n="1075">aetas, post mortem quae restat cumque manendo.</l><milestone unit="card" n="1076"/><l n="1076">Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis</l><l n="1077">quae mala nos subigit vitai tanta cupido?</l><l n="1078">certe equidem finis vitae mortalibus adstat</l><l n="1079">nec devitari letum pote, quin obeamus.</l><l n="1080">praeterea versamur ibidem atque insumus usque</l><l n="1081">nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;</l><l n="1082">sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur</l><l n="1083">cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus</l><l n="1084">et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.</l><l n="1085">posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,</l><l n="1086">quidve ferat nobis casus quive exitus instet.</l><l n="1087">nec prorsum vitam ducendo demimus hilum</l><l n="1088">tempore de mortis nec delibare valemus,</l><l n="1089">quo minus esse diu possimus forte perempti.</l><l n="1090">proinde licet quod vis vivendo condere saecla,</l><l n="1091">mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,</l><l n="1092">nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno</l><l n="1093">lumine qui finem vitai fecit, et ille,</l><l n="1094">mensibus atque annis qui multis occidit ante.</l></div><div type="textpart" subtype="book" n="4"><head>Liber Quartus</head><milestone unit="card" n="1"/><l n="1">Avia Pieridum peragro loca nullius ante</l><l n="2">trita solo. iuvat integros accedere fontis</l><l n="3">atque haurire, iuvatque novos decerpere flores</l><l n="4">insignemque meo capiti petere inde coronam,</l><l n="5">unde prius nulli velarint tempora musae;</l><l n="6">primum quod magnis doceo de rebus et artis</l><l n="7">religionum animum nodis exsolvere pergo,</l><l n="8">deinde quod obscura de re tam lucida pango</l><l n="9">carmina musaeo contingens cuncta lepore.</l><l n="10">id quoque enim non ab nulla ratione videtur;</l><l n="11">nam vel uti pueris absinthia taetra medentes</l><l n="12">cum dare conantur, prius oras pocula circum</l><l n="13">contingunt mellis dulci flavoque liquore,</l><l n="14">ut puerorum aetas inprovida ludificetur</l><l n="15">labrorum tenus, interea perpotet amarum</l><l n="16">absinthi laticem deceptaque non capiatur,</l><l n="17">sed potius tali facto recreata valescat,</l><l n="18">sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur</l><l n="19">tristior esse quibus non est tractata, retroque</l><l n="20">volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti</l><l n="21">carmine Pierio rationem exponere nostram</l><l n="22">et quasi musaeo dulci contingere melle;</l><l n="23">si tibi forte animum tali ratione tenere</l><l n="24">versibus in nostris possem, dum percipis omnem</l><l n="25">naturam rerum ac persentis utilitatem.</l><milestone unit="card" n="26"/><l n="26">Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum</l><l n="27">qualia sint et quam variis distantia formis</l><l n="28">sponte sua volitent aeterno percita motu</l><l n="29">quoque modo possit res ex his quaeque creari,</l><l n="30"><del>nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res</del></l><l n="31"><del>attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,</del></l><l n="32"><del>quae quasi membranae vel cortex nominitandast,</del></l><l n="33">atque animi quoniam docui natura quid esset</l><l n="34">et quibus e rebus cum corpore compta vigeret</l><l n="35">quove modo distracta rediret in ordia prima,</l><l n="36">nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res</l><l n="37">attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,</l><l n="38">quod speciem ac formam similem gerit eius imago,</l><l n="39">cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;</l><l n="40">quae quasi membranae summo de corpore rerum</l><l n="41">dereptae volitant ultroque citroque per auras,</l><l n="42">atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes</l><l n="43">terrificant atque in somnis, cum saepe figuras</l><l n="44">contuimur miras simulacraque luce carentum,</l><l n="45">quae nos horrifice languentis saepe sopore</l><l n="46">excierunt ne forte animas Acherunte reamur</l><l n="47">effugere aut umbras inter vivos volitare</l><l n="48">neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,</l><l n="49">cum corpus simul atque animi natura perempta</l><l n="50">in sua discessum dederint primordia quaeque.</l><l n="51">dico igitur rerum effigias tenuisque figuras</l><l n="52">mittier ab rebus summo de cortice eorum;</l><l n="53">id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.</l><milestone unit="card" n="54"/><l n="54"> Principio quoniam mittunt in rebus apertis</l><l n="55">corpora res multae, partim diffusa solute,</l><l n="56">robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,</l><l n="57">et partim contexta magis condensaque, ut olim</l><l n="58">cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,</l><l n="59">et vituli cum membranas de corpore summo</l><l n="60">nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens</l><l n="61">exuit in spinis vestem; nam saepe videmus</l><l n="62">illorum spoliis vepres volitantibus auctas.</l><l n="63">quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago</l><l n="64">ab rebus mitti summo de corpore rerum.</l><l n="65">nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant</l><l n="66">quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;</l><l n="67">praesertim cum sint in summis corpora rebus</l><l n="68">multa minuta, iaci quae possint ordine eodem</l><l n="69">quo fuerint et formai servare figuram,</l><l n="70">et multo citius, quanto minus indupediri</l><l n="71">pauca queunt et <del>quae</del> sunt prima fronte locata.</l><l n="72">nam certe iacere ac largiri multa videmus,</l><l n="73">non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,</l><l n="74">verum de summis ipsum quoque saepe colorem.</l><l n="75">et volgo faciunt id lutea russaque vela</l><l n="76">et ferrugina, cum magnis intenta theatris</l><l n="77">per malos volgata trabesque trementia flutant;</l><l n="78">namque ibi consessum caveai supter et omnem</l><l n="79">scaenai speciem patrum matrumque deorsum</l><l n="80">inficiunt coguntque suo fluitare colore.</l><l n="81">et quanto circum mage sunt inclusa theatri</l><l n="82">moenia, tam magis haec intus perfusa lepore</l><l n="83">omnia conrident correpta luce diei.</l><l n="84">ergo lintea de summo cum corpore fucum</l><l n="85">mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis</l><l n="86">res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.</l><l n="87">sunt igitur iam formarum vestigia certa,</l><l n="88">quae volgo volitant subtili praedita filo</l><l n="89">nec singillatim possunt secreta videri.</l><milestone unit="card" n="90"/><l n="90">Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res</l><l n="91">consimiles ideo diffusae rebus abundant,</l><l n="92">ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae</l><l n="93">scinduntur per iter flexum, nec recta viarum</l><l n="94">ostia sunt, qua contendant exire coortae.</l><l n="95">at contra tenuis summi membrana coloris</l><l n="96">cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,</l><l n="97">in promptu quoniam est in prima fronte locata.</l><l n="98">Postremo speculis in aqua splendoreque in omni</l><l n="99">quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,</l><l n="100">quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,</l><l n="101">exin imaginibus missis consistere eorum.</l><l n="102"><del>nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant</del></l><l n="103"><del>quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.</del></l><l n="104">sunt igitur tenues formarum illis similesque</l><l n="105">effigiae, singillatim quas cernere nemo</l><l n="106">cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu</l><l n="107">reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,</l><l n="108">nec ratione alia servari posse videntur,</l><l n="109"> tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.</l><milestone unit="card" n="110"/><l n="110">Nunc age, quam tenui natura constet imago</l><l n="111">percipe. et in primis, quoniam primordia tantum</l><l n="112">sunt infra nostros sensus tantoque minora</l><l n="113">quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,</l><l n="114">nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum</l><l n="115">cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.</l><l n="116">primum animalia sunt iam partim tantula, corum</l><l n="117">tertia pars nulla possit ratione videri.</l><l n="118">horum intestinum quodvis quale esse putandumst!</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>