<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.870-3.924</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.870-3.924</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="870">Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,</l><l n="871">post mortem fore ut aut putescat corpore posto</l><l n="872">aut flammis interfiat malisve ferarum,</l><l n="873">scire licet non sincerum sonere atque subesse</l><l n="874">caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse</l><l n="875">credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;</l><l n="876"> non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde</l><l n="877">nec radicitus e vita se tollit et eicit,</l><l n="878">sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.</l><l n="879">vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,</l><l n="880">corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,</l><l n="881">ipse sui miseret; neque enim se dividit illim</l><l n="882">nec removet satis a proiecto corpore et illum</l><l n="883">se fingit sensuque suo contaminat astans.</l><l n="884">hinc indignatur se mortalem esse creatum</l><l n="885">nec videt in vera nullum fore morte alium se,</l><l n="886">qui possit vivus sibi se lugere peremptum</l><l n="887">stansque iacentem <del>se</del> lacerari urive dolere.</l><l n="888">nam si in morte malumst malis morsuque ferarum</l><l n="889">tractari, non invenio qui non sit acerbum</l><l n="890">ignibus inpositum calidis torrescere flammis</l><l n="891">aut in melle situm suffocari atque rigere</l><l n="892">frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,</l><l n="893">urgerive superne obrutum pondere terrae.</l><milestone unit="card" n="894"/><l n="894">'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor</l><l n="895">optima, nec dulces occurrent oscula nati</l><l n="896">praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.</l><l n="897">non poteris factis florentibus esse tuisque</l><l n="898">praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit</l><l n="899">una dies infesta tibi tot praemia vitae.'</l><l n="900">illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum</l><l n="901">iam desiderium rerum super insidet una.'</l><l n="902">quod bene si videant animo dictisque sequantur,</l><l n="903">dissoluant animi magno se angore metuque.</l><l n="904">'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi</l><l n="905">quod super est cunctis privatus doloribus aegris;</l><l n="906">at nos horrifico cinefactum te prope busto</l><l n="907">insatiabiliter deflevimus, aeternumque</l><l n="908">nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'</l><l n="909">illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari</l><l n="910">tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,</l><l n="911">cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.</l><l n="912">Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque</l><l n="913">pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,</l><l n="914">ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;</l><l n="915">iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'</l><l n="916">tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,</l><l n="917">quod sitis exurat miseros atque arida torrat,</l><l n="918">aut aliae cuius desiderium insideat rei.</l><l n="919">nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,</l><l n="920">cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;</l><l n="921">nam licet aeternum per nos sic esse soporem,</l><l n="922">nec desiderium nostri nos adficit ullum,</l><l n="923">et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus</l><l n="924">longe ab sensiferis primordia motibus errant,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>