<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.86-3.184</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.86-3.184</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="86">prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.</l><l n="87">nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis</l><l n="88">in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus</l><l n="89">inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam</l><l n="90">quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.</l><l n="91">hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest</l><l n="92">non radii solis neque lucida tela diei</l><l n="93">discutiant, sed naturae species ratioque.</l><milestone unit="card" n="94"/><l n="94">Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,</l><l n="95">in quo consilium vitae regimenque locatum est,</l><l n="96">esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes</l><l n="97">atque oculei partes animantis totius extant.</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="98">sensum animi certa non esse in parte locatum,</l><l n="99">verum habitum quendam vitalem corporis esse,</l><l n="100">harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos</l><l n="101">vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;</l><l n="102">ut bona saepe valetudo cum dicitur esse</l><l n="103">corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,</l><l n="104">sic animi sensum non certa parte reponunt;</l><l n="105">magno opere in quo mi diversi errare videntur.</l><l n="106">Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,</l><l n="107">cum tamen ex alia laetamur parte latenti;</l><l n="108"> et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,</l><l n="109">cum miser ex animo laetatur corpore toto;</l><l n="110">non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,</l><l n="111">in nullo caput interea sit forte dolore.</l><l n="112">Praeterea molli cum somno dedita membra</l><l n="113">effusumque iacet sine sensu corpus honustum,</l><l n="114">est aliud tamen in nobis quod tempore in illo</l><l n="115">multimodis agitatur et omnis accipit in se</l><l n="116">laetitiae motus et curas cordis inanis.</l><l n="117">Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis</l><l n="118">esse neque harmonia corpus sentire solere,</l><l n="119">principio fit uti detracto corpore multo</l><l n="120">saepe tamen nobis in membris vita moretur.</l><l n="121">Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris</l><l n="122">diffugere forasque per os est editus <choice><reg>aeg</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="123">deserit extemplo venas atque ossa relinquit;</l><l n="124">noscere ut hinc possis non aequas omnia partis</l><l n="125">corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,</l><l n="126">sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis</l><l n="127">semina, curare in membris ut vita moretur.</l><l n="128">est igitur calor ac ventus vitalis in ipso</l><l n="129">corpore, qui nobis moribundos deserit artus.</l><l n="130">quapropter quoniam est animi natura reperta</l><l n="131">atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai</l><l n="132">nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,</l><l n="133">sive aliunde ipsi porro traxere et in illam</l><l n="134">transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.</l><l n="135">quidquid <del>id</del> est, habeant: tu cetera percipe dicta.</l><milestone unit="card" n="136"/><l n="136">Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri</l><l n="137">inter se atque unam naturam conficere ex se,</l><l n="138">sed caput esse quasi et dominari in corpore toto</l><l n="139">consilium, quod nos animum mentemque vocamus.</l><l n="140">idque situm media regione in pectoris haeret.</l><l n="141">hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum</l><l n="142">laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.</l><l n="143">cetera pars animae per totum dissita corpus</l><l n="144">paret et ad numen mentis momenque movetur.</l><l n="145">idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,</l><l n="146">cum neque res animam neque corpus commovet una.</l><l n="147">et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore</l><l n="148">laeditur in nobis, non omni concruciamur</l><l n="149">corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse</l><l n="150">laetitiaque viget, cum cetera pars animai</l><l n="151">per membra atque artus nulla novitate cietur;</l><l n="152">verum ubi vementi magis est commota metu mens,</l><l n="153">consentire animam totam per membra videmus</l><l n="154">sudoresque ita palloremque existere toto</l><l n="155">corpore et infringi linguam vocemque aboriri,</l><l n="156">caligare oculos, sonere auris, succidere artus,</l><l n="157">denique concidere ex animi terrore videmus</l><l n="158">saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit</l><l n="159">esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi <del>vi</del></l><l n="160">percussa est, exim corpus propellit et icit.</l><l n="161">Haec eadem ratio naturam animi atque animai</l><l n="162">corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,</l><l n="163"> corripere ex somno corpus mutareque vultum</l><l n="164">atque hominem totum regere ac versare videtur,</l><l n="165">quorum nil fieri sine tactu posse videmus</l><l n="166">nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst</l><l n="167">corporea natura animum constare animamque?</l><l n="168">praeterea pariter fungi cum corpore et una</l><l n="169">consentire animum nobis in corpore cernis.</l><l n="170">si minus offendit vitam vis horrida teli</l><l n="171">ossibus ac nervis disclusis intus adacta,</l><l n="172">at tamen insequitur languor terraeque petitus</l><l n="173">suavis et in terra mentis qui gignitur aestus</l><l n="174">inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.</l><l n="175">ergo corpoream naturam animi esse necessest,</l><l n="176">corporeis quoniam telis ictuque laborat.</l><l n="177">Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde</l><l n="178">constiterit pergam rationem reddere dictis.</l><l n="179">principio esse aio persuptilem atque minutis</l><l n="180">perquam corporibus factum constare. id ita esse</l><l n="181">hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.</l><milestone unit="card" n="182"/><l n="182"> Nil adeo fieri celeri ratione videtur,</l><l n="183">quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;</l><l n="184">ocius ergo animus quam res se perciet ulla,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>