<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.825-3.909</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.825-3.909</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="825">advenit id quod eam de rebus saepe futuris</l><l n="826">macerat inque metu male habet curisque fatigat,</l><l n="827">praeteritisque male admissis peccata remordent.</l><l n="828">adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,</l><l n="829">adde quod in nigras lethargi mergitur undas.</l><milestone unit="card" n="830"/><l n="830">Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,</l><l n="831">quandoquidem natura animi mortalis habetur.</l><l n="832">et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,</l><l n="833">ad confligendum venientibus undique Poenis,</l><l n="834">omnia cum belli trepido concussa tumultu</l><l n="835">horrida contremuere sub altis aetheris auris,</l><l n="836">in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum</l><l n="837">omnibus humanis esset terraque marique,</l><l n="838">sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai</l><l n="839">discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,</l><l n="840">scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,</l><l n="841">accidere omnino poterit sensumque movere,</l><l n="842">non si terra mari miscebitur et mare caelo.</l><l n="843">et si iam nostro sentit de corpore postquam</l><l n="844">distractast animi natura animaeque potestas,</l><l n="845">nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque</l><l n="846">corporis atque animae consistimus uniter apti.</l><l n="847">nec, si materiem nostram collegerit aetas</l><l n="848">post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,</l><l n="849">atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,</l><l n="850">pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,</l><l n="851">interrupta semel cum sit repetentia nostri.</l><l n="852">et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante</l><l n="853">qui fuimus, <del>neque</del> iam de illis nos adficit angor.</l><l n="854">nam cum respicias inmensi temporis omne</l><l n="855">praeteritum spatium, tum motus materiai</l><l n="856">multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,</l><l n="857">semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta</l><l n="858">haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.</l><l n="859">nec memori tamen id quimus reprehendere mente;</l><l n="860">inter enim iectast vitai pausa vageque</l><l n="861">deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.</l><l n="862">debet enim, misere si forte aegreque futurumst;</l><l n="863">ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit</l><l n="864">accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet</l><l n="865">illum cui possint incommoda conciliari,</l><l n="866">scire licet nobis nihil esse in morte timendum</l><l n="867">nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum</l><l n="868">differre an nullo fuerit iam tempore natus,</l><l n="869">mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.</l><milestone unit="card" n="870"/><l n="870">Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,</l><l n="871">post mortem fore ut aut putescat corpore posto</l><l n="872">aut flammis interfiat malisve ferarum,</l><l n="873">scire licet non sincerum sonere atque subesse</l><l n="874">caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse</l><l n="875">credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;</l><l n="876"> non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde</l><l n="877">nec radicitus e vita se tollit et eicit,</l><l n="878">sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.</l><l n="879">vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,</l><l n="880">corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,</l><l n="881">ipse sui miseret; neque enim se dividit illim</l><l n="882">nec removet satis a proiecto corpore et illum</l><l n="883">se fingit sensuque suo contaminat astans.</l><l n="884">hinc indignatur se mortalem esse creatum</l><l n="885">nec videt in vera nullum fore morte alium se,</l><l n="886">qui possit vivus sibi se lugere peremptum</l><l n="887">stansque iacentem <del>se</del> lacerari urive dolere.</l><l n="888">nam si in morte malumst malis morsuque ferarum</l><l n="889">tractari, non invenio qui non sit acerbum</l><l n="890">ignibus inpositum calidis torrescere flammis</l><l n="891">aut in melle situm suffocari atque rigere</l><l n="892">frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,</l><l n="893">urgerive superne obrutum pondere terrae.</l><milestone unit="card" n="894"/><l n="894">'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor</l><l n="895">optima, nec dulces occurrent oscula nati</l><l n="896">praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.</l><l n="897">non poteris factis florentibus esse tuisque</l><l n="898">praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit</l><l n="899">una dies infesta tibi tot praemia vitae.'</l><l n="900">illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum</l><l n="901">iam desiderium rerum super insidet una.'</l><l n="902">quod bene si videant animo dictisque sequantur,</l><l n="903">dissoluant animi magno se angore metuque.</l><l n="904">'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi</l><l n="905">quod super est cunctis privatus doloribus aegris;</l><l n="906">at nos horrifico cinefactum te prope busto</l><l n="907">insatiabiliter deflevimus, aeternumque</l><l n="908">nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'</l><l n="909">illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>