<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.819-3.1076</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.819-3.1076</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="819">Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,</l><l n="820">quod vitalibus ab rebus munita tenetur,</l><l n="821">aut quia non veniunt omnino aliena salutis,</l><l n="822"> aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt</l><l n="823">pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="824">praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,</l><l n="825">advenit id quod eam de rebus saepe futuris</l><l n="826">macerat inque metu male habet curisque fatigat,</l><l n="827">praeteritisque male admissis peccata remordent.</l><l n="828">adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,</l><l n="829">adde quod in nigras lethargi mergitur undas.</l><milestone unit="card" n="830"/><l n="830">Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,</l><l n="831">quandoquidem natura animi mortalis habetur.</l><l n="832">et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,</l><l n="833">ad confligendum venientibus undique Poenis,</l><l n="834">omnia cum belli trepido concussa tumultu</l><l n="835">horrida contremuere sub altis aetheris auris,</l><l n="836">in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum</l><l n="837">omnibus humanis esset terraque marique,</l><l n="838">sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai</l><l n="839">discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,</l><l n="840">scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,</l><l n="841">accidere omnino poterit sensumque movere,</l><l n="842">non si terra mari miscebitur et mare caelo.</l><l n="843">et si iam nostro sentit de corpore postquam</l><l n="844">distractast animi natura animaeque potestas,</l><l n="845">nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque</l><l n="846">corporis atque animae consistimus uniter apti.</l><l n="847">nec, si materiem nostram collegerit aetas</l><l n="848">post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,</l><l n="849">atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,</l><l n="850">pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,</l><l n="851">interrupta semel cum sit repetentia nostri.</l><l n="852">et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante</l><l n="853">qui fuimus, <del>neque</del> iam de illis nos adficit angor.</l><l n="854">nam cum respicias inmensi temporis omne</l><l n="855">praeteritum spatium, tum motus materiai</l><l n="856">multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,</l><l n="857">semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta</l><l n="858">haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.</l><l n="859">nec memori tamen id quimus reprehendere mente;</l><l n="860">inter enim iectast vitai pausa vageque</l><l n="861">deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.</l><l n="862">debet enim, misere si forte aegreque futurumst;</l><l n="863">ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit</l><l n="864">accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet</l><l n="865">illum cui possint incommoda conciliari,</l><l n="866">scire licet nobis nihil esse in morte timendum</l><l n="867">nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum</l><l n="868">differre an nullo fuerit iam tempore natus,</l><l n="869">mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.</l><milestone unit="card" n="870"/><l n="870">Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,</l><l n="871">post mortem fore ut aut putescat corpore posto</l><l n="872">aut flammis interfiat malisve ferarum,</l><l n="873">scire licet non sincerum sonere atque subesse</l><l n="874">caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse</l><l n="875">credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;</l><l n="876"> non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde</l><l n="877">nec radicitus e vita se tollit et eicit,</l><l n="878">sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.</l><l n="879">vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,</l><l n="880">corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,</l><l n="881">ipse sui miseret; neque enim se dividit illim</l><l n="882">nec removet satis a proiecto corpore et illum</l><l n="883">se fingit sensuque suo contaminat astans.</l><l n="884">hinc indignatur se mortalem esse creatum</l><l n="885">nec videt in vera nullum fore morte alium se,</l><l n="886">qui possit vivus sibi se lugere peremptum</l><l n="887">stansque iacentem <del>se</del> lacerari urive dolere.</l><l n="888">nam si in morte malumst malis morsuque ferarum</l><l n="889">tractari, non invenio qui non sit acerbum</l><l n="890">ignibus inpositum calidis torrescere flammis</l><l n="891">aut in melle situm suffocari atque rigere</l><l n="892">frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,</l><l n="893">urgerive superne obrutum pondere terrae.</l><milestone unit="card" n="894"/><l n="894">'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor</l><l n="895">optima, nec dulces occurrent oscula nati</l><l n="896">praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.</l><l n="897">non poteris factis florentibus esse tuisque</l><l n="898">praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit</l><l n="899">una dies infesta tibi tot praemia vitae.'</l><l n="900">illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum</l><l n="901">iam desiderium rerum super insidet una.'</l><l n="902">quod bene si videant animo dictisque sequantur,</l><l n="903">dissoluant animi magno se angore metuque.</l><l n="904">'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi</l><l n="905">quod super est cunctis privatus doloribus aegris;</l><l n="906">at nos horrifico cinefactum te prope busto</l><l n="907">insatiabiliter deflevimus, aeternumque</l><l n="908">nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'</l><l n="909">illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari</l><l n="910">tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,</l><l n="911">cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.</l><l n="912">Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque</l><l n="913">pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,</l><l n="914">ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;</l><l n="915">iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'</l><l n="916">tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,</l><l n="917">quod sitis exurat miseros atque arida torrat,</l><l n="918">aut aliae cuius desiderium insideat rei.</l><l n="919">nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,</l><l n="920">cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;</l><l n="921">nam licet aeternum per nos sic esse soporem,</l><l n="922">nec desiderium nostri nos adficit ullum,</l><l n="923">et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus</l><l n="924">longe ab sensiferis primordia motibus errant,</l><l n="925">cum correptus homo ex somno se colligit ipse.</l><l n="926">multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,</l><l n="927">si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;</l><l n="928">maior enim turbae disiectus materiai</l><l n="929">consequitur leto nec quisquam expergitus extat,</l><l n="930">frigida quem semel est vitai pausa secuta.</l><milestone unit="card" n="931"/><l n="931"> Denique si vocem rerum natura repente.</l><l n="932">mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:</l><l n="933">'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris</l><l n="934">luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?</l><l n="935">nam <del>si</del> grata fuit tibi vita ante acta priorque</l><l n="936">et non omnia pertusum congesta quasi in vas</l><l n="937">commoda perfluxere atque ingrata interiere;</l><l n="938">cur non ut plenus vitae conviva recedis</l><l n="939">aequo animoque capis securam, stulte, quietem?</l><l n="940">sin ea quae fructus cumque es periere profusa</l><l n="941">vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,</l><l n="942">rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,</l><l n="943">non potius vitae finem facis atque laboris?</l><l n="944">nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,</l><l n="945">quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.</l><l n="946">si tibi non annis corpus iam marcet et artus</l><l n="947">confecti languent, eadem tamen omnia restant,</l><l n="948">omnia si perges vivendo vincere saecla,</l><l n="949">atque etiam potius, si numquam sis moriturus',</l><l n="950">quid respondemus, nisi iustam intendere litem</l><l n="951">naturam et veram verbis exponere causam?</l><l n="952">grandior hic vero si iam seniorque queratur</l><l n="953">atque obitum lamentetur miser amplius aequo,</l><l n="954">non merito inclamet magis et voce increpet acri:</l><l n="955">'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.</l><l n="956">omnia perfunctus vitai praemia marces;</l><l n="957">sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,</l><l n="958">inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,</l><l n="959">et nec opinanti mors ad caput adstitit ante</l><l n="960">quam satur ac plenus possis discedere rerum.</l><l n="961">nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte</l><l n="962">aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'</l><l n="963">iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;</l><l n="964">cedit enim rerum novitate extrusa vetustas</l><l n="965">semper, et ex aliis aliud reparare necessest.</l><l n="966">Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;</l><l n="967">materies opus est, ut crescant postera saecla;</l><l n="968">quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;</l><l n="969">nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.</l><l n="970">sic alid ex alio numquam desistet oriri</l><l n="971">vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.</l><l n="972">respice item quam nil ad nos ante acta vetustas</l><l n="973">temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.</l><l n="974">hoc igitur speculum nobis natura futuri</l><l n="975">temporis exponit post mortem denique nostram.</l><l n="976">numquid ibi horribile apparet, num triste videtur</l><l n="977">quicquam, non omni somno securius exstat?</l><milestone unit="card" n="978"/><l n="978">Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo</l><l n="979">prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.</l><l n="980">nec miser inpendens magnum timet <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> saxum</l><l n="981">Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;</l><l n="982">sed magis in vita divom metus urget inanis</l><l n="983">mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.</l><l n="984">nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem</l><l n="985">nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam</l><l n="986"> perpetuam aetatem possunt reperire profecto.</l><l n="987">quam libet immani proiectu corporis exstet,</l><l n="988">qui non sola novem dispessis iugera membris</l><l n="989">optineat, sed qui terrai totius orbem,</l><l n="990">non tamen aeternum poterit perferre dolorem</l><l n="991">nec praebere cibum proprio de corpore semper.</l><l n="992">sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem</l><l n="993">quem volucres lacerant atque exest anxius angor</l><l n="994">aut alia quavis scindunt cuppedine curae.</l><l n="995">Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,</l><l n="996">qui petere a populo fasces saevasque secures</l><l n="997">imbibit et semper victus tristisque recedit.</l><l n="998">nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,</l><l n="999">atque in eo semper durum sufferre laborem,</l><l n="1000">hoc est adverso nixantem trudere monte</l><l n="1001">saxum, quod tamen <del>e</del> summo iam vertice rusum</l><l n="1002">volvitur et plani raptim petit aequora campi.</l><l n="1003">deinde animi ingratam naturam pascere semper</l><l n="1004">atque explere bonis rebus satiareque numquam,</l><l n="1005">quod faciunt nobis annorum tempora, circum</l><l n="1006">cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,</l><l n="1007">nec tamen explemur vitai fructibus umquam,</l><l n="1008">hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas</l><l n="1009">quod memorant laticem pertusum congerere in vas,</l><l n="1010">quod tamen expleri nulla ratione potestur.</l><l n="1011">Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,</l><l n="1012">Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!</l><l n="1013">qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;</l><l n="1014">sed metus in vita poenarum pro male factis</l><l n="1015">est insignibus insignis scelerisque luela,</l><l n="1016">carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,</l><l n="1017">verbera carnifices robur pix lammina taedae;</l><l n="1018">quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis</l><l n="1019">praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,</l><l n="1020">nec videt interea qui terminus esse malorum</l><l n="1021">possit nec quae sit poenarum denique finis,</l><l n="1022">atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.</l><l n="1023">hic Acherusia fit stultorum denique vita.</l><milestone unit="card" n="1024"/><l n="1024">Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.</l><l n="1025">'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,</l><l n="1026">qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.</l><l n="1027">inde alii multi reges rerumque potentes</l><l n="1028">occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.</l><l n="1029">ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum</l><l n="1030">stravit iterque dedit legionibus ire per altum</l><l n="1031">ac pedibus salsas docuit super ire lucunas</l><l n="1032">et contempsit equis insultans murmura ponti,</l><l n="1033">lumine adempto animam moribundo corpore fudit.</l><l n="1034">Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,</l><l n="1035">ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.</l><l n="1036">adde repertores doctrinarum atque leporum,</l><l n="1037">adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus</l><l n="1038">sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.</l><l n="1039">denique Democritum post quam matura vetustas</l><l n="1040">admonuit memores motus languescere mentis,</l><l n="1041"> sponte sua leto caput obvius optulit ipse.</l><l n="1042">ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,</l><l n="1043">qui genus humanum ingenio superavit et omnis</l><l n="1044">restinxit stellas exortus ut aetherius sol.</l><l n="1045">tu vero dubitabis et indignabere obire?</l><l n="1046">mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,</l><l n="1047">qui somno partem maiorem conteris aevi,</l><l n="1048">et viligans stertis nec somnia cernere cessas</l><l n="1049">sollicitamque geris cassa formidine mentem</l><l n="1050">nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum</l><l n="1051">ebrius urgeris multis miser undique curis</l><l n="1052">atque animo incerto fluitans errore vagaris.'</l><milestone unit="card" n="1053"/><l n="1053">Si possent homines, proinde ac sentire videntur</l><l n="1054">pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,</l><l n="1055">e quibus id fiat causis quoque noscere et unde</l><l n="1056">tanta mali tam quam moles in pectore constet,</l><l n="1057">haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus</l><l n="1058">quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,</l><l n="1059">commutare locum, quasi onus deponere possit.</l><l n="1060">exit saepe foras magnis ex aedibus ille,</l><l n="1061">esse domi quem pertaesumst, subitoque <del>revertit</del>,</l><l n="1062">quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.</l><l n="1063">currit agens mannos ad villam praecipitanter</l><l n="1064">auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;</l><l n="1065">oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,</l><l n="1066">aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,</l><l n="1067">aut etiam properans urbem petit atque revisit.</l><l n="1068">hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,</l><l n="1069">effugere haut potis est: ingratius haeret et odit</l><l n="1070">propterea, morbi quia causam non tenet aeger;</l><l n="1071">quam bene si videat, iam rebus quisque relictis</l><l n="1072">naturam primum studeat cognoscere rerum,</l><l n="1073">temporis aeterni quoniam, non unius horae,</l><l n="1074">ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis</l><l n="1075">aetas, post mortem quae restat cumque manendo.</l><milestone unit="card" n="1076"/><l n="1076">Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>