<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.815-3.869</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.815-3.869</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="815">quo quasi res possint discedere dissoluique,</l><l n="816">sicut summarum summast aeterna, neque extra</l><l n="817">quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae</l><l n="818">possint incidere et valida dissolvere plaga.</l><milestone unit="card" n="819"/><l n="819">Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,</l><l n="820">quod vitalibus ab rebus munita tenetur,</l><l n="821">aut quia non veniunt omnino aliena salutis,</l><l n="822"> aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt</l><l n="823">pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="824">praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,</l><l n="825">advenit id quod eam de rebus saepe futuris</l><l n="826">macerat inque metu male habet curisque fatigat,</l><l n="827">praeteritisque male admissis peccata remordent.</l><l n="828">adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,</l><l n="829">adde quod in nigras lethargi mergitur undas.</l><milestone unit="card" n="830"/><l n="830">Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,</l><l n="831">quandoquidem natura animi mortalis habetur.</l><l n="832">et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,</l><l n="833">ad confligendum venientibus undique Poenis,</l><l n="834">omnia cum belli trepido concussa tumultu</l><l n="835">horrida contremuere sub altis aetheris auris,</l><l n="836">in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum</l><l n="837">omnibus humanis esset terraque marique,</l><l n="838">sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai</l><l n="839">discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,</l><l n="840">scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,</l><l n="841">accidere omnino poterit sensumque movere,</l><l n="842">non si terra mari miscebitur et mare caelo.</l><l n="843">et si iam nostro sentit de corpore postquam</l><l n="844">distractast animi natura animaeque potestas,</l><l n="845">nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque</l><l n="846">corporis atque animae consistimus uniter apti.</l><l n="847">nec, si materiem nostram collegerit aetas</l><l n="848">post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,</l><l n="849">atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,</l><l n="850">pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,</l><l n="851">interrupta semel cum sit repetentia nostri.</l><l n="852">et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante</l><l n="853">qui fuimus, <del>neque</del> iam de illis nos adficit angor.</l><l n="854">nam cum respicias inmensi temporis omne</l><l n="855">praeteritum spatium, tum motus materiai</l><l n="856">multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,</l><l n="857">semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta</l><l n="858">haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.</l><l n="859">nec memori tamen id quimus reprehendere mente;</l><l n="860">inter enim iectast vitai pausa vageque</l><l n="861">deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.</l><l n="862">debet enim, misere si forte aegreque futurumst;</l><l n="863">ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit</l><l n="864">accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet</l><l n="865">illum cui possint incommoda conciliari,</l><l n="866">scire licet nobis nihil esse in morte timendum</l><l n="867">nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum</l><l n="868">differre an nullo fuerit iam tempore natus,</l><l n="869">mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>