<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.785-3.839</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.785-3.839</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="785">nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis</l><l n="786">nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.</l><l n="787">certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.</l><l n="788">sic animi natura nequit sine corpore oriri</l><l n="789">sola neque a nervis et sanguine longius esse.</l><l n="790">quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis</l><l n="791">in capite aut umeris aut imis calcibus esse</l><l n="792">posset et innasci quavis in parte soleret,</l><l n="793">tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.</l><l n="794">quod quoniam nostro quoque constat corpore certum</l><l n="795">dispositumque videtur ubi esse et crescere possit</l><l n="796">sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum</l><l n="797">totum posse extra corpus durare genique.</l><l n="798">quare, corpus ubi interiit, periisse necessest</l><l n="799">confiteare animam distractam in corpore toto.</l><l n="800">quippe etenim mortale aeterno iungere et una</l><l n="801">consentire putare et fungi mutua posse</l><l n="802">desiperest; quid enim diversius esse putandumst</l><l n="803">aut magis inter se disiunctum discrepitansque,</l><l n="804">quam mortale quod est inmortali atque perenni</l><l n="805">iunctum in concilio saevas tolerare procellas?</l><l n="806">praeterea quaecumque manent aeterna necessest</l><l n="807">aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus</l><l n="808">nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas</l><l n="809">dissociare intus partis, ut materiai</l><l n="810">corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,</l><l n="811">aut ideo durare aetatem posse per omnem,</l><l n="812">plagarum quia sunt expertia sicut inanest,</l><l n="813">quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,</l><l n="814">aut etiam quia nulla loci sit copia circum,</l><l n="815">quo quasi res possint discedere dissoluique,</l><l n="816">sicut summarum summast aeterna, neque extra</l><l n="817">quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae</l><l n="818">possint incidere et valida dissolvere plaga.</l><milestone unit="card" n="819"/><l n="819">Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,</l><l n="820">quod vitalibus ab rebus munita tenetur,</l><l n="821">aut quia non veniunt omnino aliena salutis,</l><l n="822"> aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt</l><l n="823">pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="824">praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,</l><l n="825">advenit id quod eam de rebus saepe futuris</l><l n="826">macerat inque metu male habet curisque fatigat,</l><l n="827">praeteritisque male admissis peccata remordent.</l><l n="828">adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,</l><l n="829">adde quod in nigras lethargi mergitur undas.</l><milestone unit="card" n="830"/><l n="830">Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,</l><l n="831">quandoquidem natura animi mortalis habetur.</l><l n="832">et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,</l><l n="833">ad confligendum venientibus undique Poenis,</l><l n="834">omnia cum belli trepido concussa tumultu</l><l n="835">horrida contremuere sub altis aetheris auris,</l><l n="836">in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum</l><l n="837">omnibus humanis esset terraque marique,</l><l n="838">sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai</l><l n="839">discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>