<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.697-3.954</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.697-3.954</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="697">omnibus e nervis atque ossibus articulisque,</l><l n="698">quod si forte putas extrinsecus insinuatam</l><l n="699">permanare animam nobis per membra solere,</l><l n="700">tanto quique magis cum corpore fusa peribit;</l><l n="701">quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;</l><l n="702">dispertitur enim per caulas corporis omnis.</l><l n="703">ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,</l><l n="704">disperit atque aliam naturam sufficit ex se,</l><l n="705">sic anima atque animus quamvis <del>est</del> integra recens <del>in</del></l><l n="706">corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,</l><l n="707">dum quasi per caulas omnis diduntur in artus</l><l n="708">particulae quibus haec animi natura creatur,</l><l n="709">quae nunc in nostro dominatur corpore nata</l><l n="710">ex illa quae tunc periit partita per artus.</l><milestone unit="card" n="711"/><l n="711">quapropter neque natali privata videtur</l><l n="712"> esse die natura animae nec funeris expers.</l><l n="713">Semina praeterea linquontur necne animai</l><l n="714">corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,</l><l n="715">haut erit ut merito inmortalis possit haberi,</l><l n="716">partibus amissis quoniam libata recessit.</l><l n="717">sin ita sinceris membris ablata profugit,</l><l n="718">ut nullas partis in corpore liquerit ex se,</l><l n="719">unde cadavera rancenti iam viscere vermes</l><l n="720">expirant atque unde animantum copia tanta</l><l n="721">exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?</l><l n="722">quod si forte animas extrinsecus insinuari?</l><l n="723">vermibus et privas in corpora posse venire</l><l n="724">credis nec reputas cur milia multa animarum</l><l n="725">conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut</l><l n="726">quaerendum videatur et in discrimen agendum,</l><l n="727">utrum tandem animae venentur semina quaeque</l><l n="728">vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,</l><l n="729">an quasi corporibus perfectis insinuentur.</l><l n="730">at neque cur faciant ipsae quareve laborent</l><l n="731">dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,</l><l n="732">sollicitae volitant morbis alguque fameque;</l><l n="733">corpus enim magis his vitiis adfine laborat,</l><l n="734">et mala multa animus contage fungitur eius.</l><l n="735">sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,</l><l n="736">cum subeant; at qua possint via nulla videtur.</l><l n="737">haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.</l><l n="738">nec tamen est ut qui <del>cum</del> perfectis insinuentur</l><l n="739">corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse</l><l n="740">conexae neque consensu contagia fient.</l><milestone unit="card" n="741"/><l n="741">Denique cur acris violentia triste leonum</l><l n="742">seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?</l><l n="743">a patribus datur et <del>a</del> patrius pavor incitat artus,</l><l n="744">et iam cetera de genere hoc cur omnia membris</l><l n="745">ex ineunte aevo generascunt ingenioque,</l><l n="746">si non, certa suo quia semine seminioque</l><l n="747">vis animi pariter crescit cum corpore quoque?</l><l n="748">quod si inmortalis foret et mutare soleret</l><l n="749">corpora, permixtis animantes moribus essent,</l><l n="750">effugeret canis Hyrcano de semine saepe</l><l n="751">cornigeri incursum cervi tremeretque per auras</l><l n="752"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> accipiter fugiens veniente columba,</l><l n="753">desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.</l><l n="754">illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt</l><l n="755">inmortalem animam mutato corpore flecti;</l><l n="756">quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;</l><l n="757">traiciuntur enim partes atque ordine migrant;</l><l n="758">quare dissolui quoque debent posse per artus,</l><l n="759">denique ut intereant una cum corpore cunctae.</l><l n="760">sin animas hominum dicent in corpora semper</l><l n="761">ire humana, tamen quaeram cur e sapienti</l><l n="762">stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,</l><l n="763"><del>si non, certa suo quia semine seminioque</del></l><l n="764">nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.</l><l n="765">scilicet in tenero tenerascere corpore mentem</l><l n="766">confugient. quod si iam fit, fateare necessest</l><l n="767"> mortalem esse animam, quoniam mutata per artus</l><l n="768">tanto opere amittit vitam sensumque priorem.</l><l n="769">quove modo poterit pariter cum corpore quoque</l><l n="770">confirmata cupitum aetatis tangere florem</l><l n="771">vis animi, nisi erit consors in origine prima?</l><l n="772">quidve foras sibi vult membris exire senectis?</l><l n="773">an metuit conclusa manere in corpore putri</l><l n="774">et domus aetatis spatio ne fessa vetusto</l><l n="775">obruat? at non sunt immortali ulla pericla.</l><milestone unit="card" n="776"/><l n="776">Denique conubia ad Veneris partusque ferarum</l><l n="777">esse animas praesto deridiculum esse videtur,</l><l n="778">expectare immortalis mortalia membra</l><l n="779">innumero numero certareque praeproperanter</l><l n="780">inter se quae prima potissimaque insinuetur;</l><l n="781">si non forte ita sunt animarum foedera pacta,</l><l n="782">ut quae prima volans advenerit insinuetur</l><l n="783">prima neque inter se contendant viribus hilum.</l><l n="784">Denique in aethere non arbor, non aequore in alto</l><l n="785">nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis</l><l n="786">nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.</l><l n="787">certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.</l><l n="788">sic animi natura nequit sine corpore oriri</l><l n="789">sola neque a nervis et sanguine longius esse.</l><l n="790">quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis</l><l n="791">in capite aut umeris aut imis calcibus esse</l><l n="792">posset et innasci quavis in parte soleret,</l><l n="793">tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.</l><l n="794">quod quoniam nostro quoque constat corpore certum</l><l n="795">dispositumque videtur ubi esse et crescere possit</l><l n="796">sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum</l><l n="797">totum posse extra corpus durare genique.</l><l n="798">quare, corpus ubi interiit, periisse necessest</l><l n="799">confiteare animam distractam in corpore toto.</l><l n="800">quippe etenim mortale aeterno iungere et una</l><l n="801">consentire putare et fungi mutua posse</l><l n="802">desiperest; quid enim diversius esse putandumst</l><l n="803">aut magis inter se disiunctum discrepitansque,</l><l n="804">quam mortale quod est inmortali atque perenni</l><l n="805">iunctum in concilio saevas tolerare procellas?</l><l n="806">praeterea quaecumque manent aeterna necessest</l><l n="807">aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus</l><l n="808">nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas</l><l n="809">dissociare intus partis, ut materiai</l><l n="810">corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,</l><l n="811">aut ideo durare aetatem posse per omnem,</l><l n="812">plagarum quia sunt expertia sicut inanest,</l><l n="813">quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,</l><l n="814">aut etiam quia nulla loci sit copia circum,</l><l n="815">quo quasi res possint discedere dissoluique,</l><l n="816">sicut summarum summast aeterna, neque extra</l><l n="817">quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae</l><l n="818">possint incidere et valida dissolvere plaga.</l><milestone unit="card" n="819"/><l n="819">Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,</l><l n="820">quod vitalibus ab rebus munita tenetur,</l><l n="821">aut quia non veniunt omnino aliena salutis,</l><l n="822"> aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt</l><l n="823">pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="824">praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,</l><l n="825">advenit id quod eam de rebus saepe futuris</l><l n="826">macerat inque metu male habet curisque fatigat,</l><l n="827">praeteritisque male admissis peccata remordent.</l><l n="828">adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,</l><l n="829">adde quod in nigras lethargi mergitur undas.</l><milestone unit="card" n="830"/><l n="830">Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,</l><l n="831">quandoquidem natura animi mortalis habetur.</l><l n="832">et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,</l><l n="833">ad confligendum venientibus undique Poenis,</l><l n="834">omnia cum belli trepido concussa tumultu</l><l n="835">horrida contremuere sub altis aetheris auris,</l><l n="836">in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum</l><l n="837">omnibus humanis esset terraque marique,</l><l n="838">sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai</l><l n="839">discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,</l><l n="840">scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,</l><l n="841">accidere omnino poterit sensumque movere,</l><l n="842">non si terra mari miscebitur et mare caelo.</l><l n="843">et si iam nostro sentit de corpore postquam</l><l n="844">distractast animi natura animaeque potestas,</l><l n="845">nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque</l><l n="846">corporis atque animae consistimus uniter apti.</l><l n="847">nec, si materiem nostram collegerit aetas</l><l n="848">post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,</l><l n="849">atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,</l><l n="850">pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,</l><l n="851">interrupta semel cum sit repetentia nostri.</l><l n="852">et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante</l><l n="853">qui fuimus, <del>neque</del> iam de illis nos adficit angor.</l><l n="854">nam cum respicias inmensi temporis omne</l><l n="855">praeteritum spatium, tum motus materiai</l><l n="856">multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,</l><l n="857">semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta</l><l n="858">haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.</l><l n="859">nec memori tamen id quimus reprehendere mente;</l><l n="860">inter enim iectast vitai pausa vageque</l><l n="861">deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.</l><l n="862">debet enim, misere si forte aegreque futurumst;</l><l n="863">ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit</l><l n="864">accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet</l><l n="865">illum cui possint incommoda conciliari,</l><l n="866">scire licet nobis nihil esse in morte timendum</l><l n="867">nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum</l><l n="868">differre an nullo fuerit iam tempore natus,</l><l n="869">mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.</l><milestone unit="card" n="870"/><l n="870">Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,</l><l n="871">post mortem fore ut aut putescat corpore posto</l><l n="872">aut flammis interfiat malisve ferarum,</l><l n="873">scire licet non sincerum sonere atque subesse</l><l n="874">caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse</l><l n="875">credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;</l><l n="876"> non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde</l><l n="877">nec radicitus e vita se tollit et eicit,</l><l n="878">sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.</l><l n="879">vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,</l><l n="880">corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,</l><l n="881">ipse sui miseret; neque enim se dividit illim</l><l n="882">nec removet satis a proiecto corpore et illum</l><l n="883">se fingit sensuque suo contaminat astans.</l><l n="884">hinc indignatur se mortalem esse creatum</l><l n="885">nec videt in vera nullum fore morte alium se,</l><l n="886">qui possit vivus sibi se lugere peremptum</l><l n="887">stansque iacentem <del>se</del> lacerari urive dolere.</l><l n="888">nam si in morte malumst malis morsuque ferarum</l><l n="889">tractari, non invenio qui non sit acerbum</l><l n="890">ignibus inpositum calidis torrescere flammis</l><l n="891">aut in melle situm suffocari atque rigere</l><l n="892">frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,</l><l n="893">urgerive superne obrutum pondere terrae.</l><milestone unit="card" n="894"/><l n="894">'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor</l><l n="895">optima, nec dulces occurrent oscula nati</l><l n="896">praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.</l><l n="897">non poteris factis florentibus esse tuisque</l><l n="898">praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit</l><l n="899">una dies infesta tibi tot praemia vitae.'</l><l n="900">illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum</l><l n="901">iam desiderium rerum super insidet una.'</l><l n="902">quod bene si videant animo dictisque sequantur,</l><l n="903">dissoluant animi magno se angore metuque.</l><l n="904">'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi</l><l n="905">quod super est cunctis privatus doloribus aegris;</l><l n="906">at nos horrifico cinefactum te prope busto</l><l n="907">insatiabiliter deflevimus, aeternumque</l><l n="908">nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'</l><l n="909">illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari</l><l n="910">tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,</l><l n="911">cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.</l><l n="912">Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque</l><l n="913">pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,</l><l n="914">ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;</l><l n="915">iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'</l><l n="916">tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,</l><l n="917">quod sitis exurat miseros atque arida torrat,</l><l n="918">aut aliae cuius desiderium insideat rei.</l><l n="919">nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,</l><l n="920">cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;</l><l n="921">nam licet aeternum per nos sic esse soporem,</l><l n="922">nec desiderium nostri nos adficit ullum,</l><l n="923">et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus</l><l n="924">longe ab sensiferis primordia motibus errant,</l><l n="925">cum correptus homo ex somno se colligit ipse.</l><l n="926">multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,</l><l n="927">si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;</l><l n="928">maior enim turbae disiectus materiai</l><l n="929">consequitur leto nec quisquam expergitus extat,</l><l n="930">frigida quem semel est vitai pausa secuta.</l><milestone unit="card" n="931"/><l n="931"> Denique si vocem rerum natura repente.</l><l n="932">mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:</l><l n="933">'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris</l><l n="934">luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?</l><l n="935">nam <del>si</del> grata fuit tibi vita ante acta priorque</l><l n="936">et non omnia pertusum congesta quasi in vas</l><l n="937">commoda perfluxere atque ingrata interiere;</l><l n="938">cur non ut plenus vitae conviva recedis</l><l n="939">aequo animoque capis securam, stulte, quietem?</l><l n="940">sin ea quae fructus cumque es periere profusa</l><l n="941">vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,</l><l n="942">rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,</l><l n="943">non potius vitae finem facis atque laboris?</l><l n="944">nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,</l><l n="945">quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.</l><l n="946">si tibi non annis corpus iam marcet et artus</l><l n="947">confecti languent, eadem tamen omnia restant,</l><l n="948">omnia si perges vivendo vincere saecla,</l><l n="949">atque etiam potius, si numquam sis moriturus',</l><l n="950">quid respondemus, nisi iustam intendere litem</l><l n="951">naturam et veram verbis exponere causam?</l><l n="952">grandior hic vero si iam seniorque queratur</l><l n="953">atque obitum lamentetur miser amplius aequo,</l><l n="954">non merito inclamet magis et voce increpet acri:</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>