<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.681-4.355</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.681-4.355</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="681">tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,</l><l n="682">haud ita conveniebat uti cum corpore et una</l><l n="683">cum membris videatur in ipso sanguine cresse,</l><l n="684">sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam</l><l n="685">convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.</l><l n="686">quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst</l><l n="687">expertis animas nec leti lege solutas;</l><l n="688">nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst</l><l n="689">corporibus nostris extrinsecus insinuatas,</l><l n="690">quod fieri totum contra manifesta docet res</l><l n="691"><choice><reg>aenamque</reg><orig>ænamque</orig></choice> ita conexa est per venas viscera nervos</l><l n="692">ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;</l><l n="693">morbus ut indicat et gelidai stringor aquai</l><l n="694">et lapis oppressus subitis e frugibus <choice><reg>asperae</reg><orig>asperæ</orig></choice></l><l n="695">nec, tam contextae cum sint, exire videntur</l><l n="696">incolumes posse et salvas exsolvere sese</l><l n="697">omnibus e nervis atque ossibus articulisque,</l><l n="698">quod si forte putas extrinsecus insinuatam</l><l n="699">permanare animam nobis per membra solere,</l><l n="700">tanto quique magis cum corpore fusa peribit;</l><l n="701">quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;</l><l n="702">dispertitur enim per caulas corporis omnis.</l><l n="703">ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,</l><l n="704">disperit atque aliam naturam sufficit ex se,</l><l n="705">sic anima atque animus quamvis <del>est</del> integra recens <del>in</del></l><l n="706">corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,</l><l n="707">dum quasi per caulas omnis diduntur in artus</l><l n="708">particulae quibus haec animi natura creatur,</l><l n="709">quae nunc in nostro dominatur corpore nata</l><l n="710">ex illa quae tunc periit partita per artus.</l><milestone unit="card" n="711"/><l n="711">quapropter neque natali privata videtur</l><l n="712"> esse die natura animae nec funeris expers.</l><l n="713">Semina praeterea linquontur necne animai</l><l n="714">corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,</l><l n="715">haut erit ut merito inmortalis possit haberi,</l><l n="716">partibus amissis quoniam libata recessit.</l><l n="717">sin ita sinceris membris ablata profugit,</l><l n="718">ut nullas partis in corpore liquerit ex se,</l><l n="719">unde cadavera rancenti iam viscere vermes</l><l n="720">expirant atque unde animantum copia tanta</l><l n="721">exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?</l><l n="722">quod si forte animas extrinsecus insinuari?</l><l n="723">vermibus et privas in corpora posse venire</l><l n="724">credis nec reputas cur milia multa animarum</l><l n="725">conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut</l><l n="726">quaerendum videatur et in discrimen agendum,</l><l n="727">utrum tandem animae venentur semina quaeque</l><l n="728">vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,</l><l n="729">an quasi corporibus perfectis insinuentur.</l><l n="730">at neque cur faciant ipsae quareve laborent</l><l n="731">dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,</l><l n="732">sollicitae volitant morbis alguque fameque;</l><l n="733">corpus enim magis his vitiis adfine laborat,</l><l n="734">et mala multa animus contage fungitur eius.</l><l n="735">sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,</l><l n="736">cum subeant; at qua possint via nulla videtur.</l><l n="737">haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.</l><l n="738">nec tamen est ut qui <del>cum</del> perfectis insinuentur</l><l n="739">corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse</l><l n="740">conexae neque consensu contagia fient.</l><milestone unit="card" n="741"/><l n="741">Denique cur acris violentia triste leonum</l><l n="742">seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?</l><l n="743">a patribus datur et <del>a</del> patrius pavor incitat artus,</l><l n="744">et iam cetera de genere hoc cur omnia membris</l><l n="745">ex ineunte aevo generascunt ingenioque,</l><l n="746">si non, certa suo quia semine seminioque</l><l n="747">vis animi pariter crescit cum corpore quoque?</l><l n="748">quod si inmortalis foret et mutare soleret</l><l n="749">corpora, permixtis animantes moribus essent,</l><l n="750">effugeret canis Hyrcano de semine saepe</l><l n="751">cornigeri incursum cervi tremeretque per auras</l><l n="752"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> accipiter fugiens veniente columba,</l><l n="753">desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.</l><l n="754">illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt</l><l n="755">inmortalem animam mutato corpore flecti;</l><l n="756">quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;</l><l n="757">traiciuntur enim partes atque ordine migrant;</l><l n="758">quare dissolui quoque debent posse per artus,</l><l n="759">denique ut intereant una cum corpore cunctae.</l><l n="760">sin animas hominum dicent in corpora semper</l><l n="761">ire humana, tamen quaeram cur e sapienti</l><l n="762">stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,</l><l n="763"><del>si non, certa suo quia semine seminioque</del></l><l n="764">nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.</l><l n="765">scilicet in tenero tenerascere corpore mentem</l><l n="766">confugient. quod si iam fit, fateare necessest</l><l n="767"> mortalem esse animam, quoniam mutata per artus</l><l n="768">tanto opere amittit vitam sensumque priorem.</l><l n="769">quove modo poterit pariter cum corpore quoque</l><l n="770">confirmata cupitum aetatis tangere florem</l><l n="771">vis animi, nisi erit consors in origine prima?</l><l n="772">quidve foras sibi vult membris exire senectis?</l><l n="773">an metuit conclusa manere in corpore putri</l><l n="774">et domus aetatis spatio ne fessa vetusto</l><l n="775">obruat? at non sunt immortali ulla pericla.</l><milestone unit="card" n="776"/><l n="776">Denique conubia ad Veneris partusque ferarum</l><l n="777">esse animas praesto deridiculum esse videtur,</l><l n="778">expectare immortalis mortalia membra</l><l n="779">innumero numero certareque praeproperanter</l><l n="780">inter se quae prima potissimaque insinuetur;</l><l n="781">si non forte ita sunt animarum foedera pacta,</l><l n="782">ut quae prima volans advenerit insinuetur</l><l n="783">prima neque inter se contendant viribus hilum.</l><l n="784">Denique in aethere non arbor, non aequore in alto</l><l n="785">nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis</l><l n="786">nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.</l><l n="787">certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.</l><l n="788">sic animi natura nequit sine corpore oriri</l><l n="789">sola neque a nervis et sanguine longius esse.</l><l n="790">quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis</l><l n="791">in capite aut umeris aut imis calcibus esse</l><l n="792">posset et innasci quavis in parte soleret,</l><l n="793">tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.</l><l n="794">quod quoniam nostro quoque constat corpore certum</l><l n="795">dispositumque videtur ubi esse et crescere possit</l><l n="796">sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum</l><l n="797">totum posse extra corpus durare genique.</l><l n="798">quare, corpus ubi interiit, periisse necessest</l><l n="799">confiteare animam distractam in corpore toto.</l><l n="800">quippe etenim mortale aeterno iungere et una</l><l n="801">consentire putare et fungi mutua posse</l><l n="802">desiperest; quid enim diversius esse putandumst</l><l n="803">aut magis inter se disiunctum discrepitansque,</l><l n="804">quam mortale quod est inmortali atque perenni</l><l n="805">iunctum in concilio saevas tolerare procellas?</l><l n="806">praeterea quaecumque manent aeterna necessest</l><l n="807">aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus</l><l n="808">nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas</l><l n="809">dissociare intus partis, ut materiai</l><l n="810">corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,</l><l n="811">aut ideo durare aetatem posse per omnem,</l><l n="812">plagarum quia sunt expertia sicut inanest,</l><l n="813">quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,</l><l n="814">aut etiam quia nulla loci sit copia circum,</l><l n="815">quo quasi res possint discedere dissoluique,</l><l n="816">sicut summarum summast aeterna, neque extra</l><l n="817">quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae</l><l n="818">possint incidere et valida dissolvere plaga.</l><milestone unit="card" n="819"/><l n="819">Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,</l><l n="820">quod vitalibus ab rebus munita tenetur,</l><l n="821">aut quia non veniunt omnino aliena salutis,</l><l n="822"> aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt</l><l n="823">pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="824">praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,</l><l n="825">advenit id quod eam de rebus saepe futuris</l><l n="826">macerat inque metu male habet curisque fatigat,</l><l n="827">praeteritisque male admissis peccata remordent.</l><l n="828">adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,</l><l n="829">adde quod in nigras lethargi mergitur undas.</l><milestone unit="card" n="830"/><l n="830">Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,</l><l n="831">quandoquidem natura animi mortalis habetur.</l><l n="832">et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,</l><l n="833">ad confligendum venientibus undique Poenis,</l><l n="834">omnia cum belli trepido concussa tumultu</l><l n="835">horrida contremuere sub altis aetheris auris,</l><l n="836">in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum</l><l n="837">omnibus humanis esset terraque marique,</l><l n="838">sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai</l><l n="839">discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,</l><l n="840">scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,</l><l n="841">accidere omnino poterit sensumque movere,</l><l n="842">non si terra mari miscebitur et mare caelo.</l><l n="843">et si iam nostro sentit de corpore postquam</l><l n="844">distractast animi natura animaeque potestas,</l><l n="845">nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque</l><l n="846">corporis atque animae consistimus uniter apti.</l><l n="847">nec, si materiem nostram collegerit aetas</l><l n="848">post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,</l><l n="849">atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,</l><l n="850">pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,</l><l n="851">interrupta semel cum sit repetentia nostri.</l><l n="852">et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante</l><l n="853">qui fuimus, <del>neque</del> iam de illis nos adficit angor.</l><l n="854">nam cum respicias inmensi temporis omne</l><l n="855">praeteritum spatium, tum motus materiai</l><l n="856">multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,</l><l n="857">semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta</l><l n="858">haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.</l><l n="859">nec memori tamen id quimus reprehendere mente;</l><l n="860">inter enim iectast vitai pausa vageque</l><l n="861">deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.</l><l n="862">debet enim, misere si forte aegreque futurumst;</l><l n="863">ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit</l><l n="864">accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet</l><l n="865">illum cui possint incommoda conciliari,</l><l n="866">scire licet nobis nihil esse in morte timendum</l><l n="867">nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum</l><l n="868">differre an nullo fuerit iam tempore natus,</l><l n="869">mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.</l><milestone unit="card" n="870"/><l n="870">Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,</l><l n="871">post mortem fore ut aut putescat corpore posto</l><l n="872">aut flammis interfiat malisve ferarum,</l><l n="873">scire licet non sincerum sonere atque subesse</l><l n="874">caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse</l><l n="875">credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;</l><l n="876"> non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde</l><l n="877">nec radicitus e vita se tollit et eicit,</l><l n="878">sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.</l><l n="879">vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,</l><l n="880">corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,</l><l n="881">ipse sui miseret; neque enim se dividit illim</l><l n="882">nec removet satis a proiecto corpore et illum</l><l n="883">se fingit sensuque suo contaminat astans.</l><l n="884">hinc indignatur se mortalem esse creatum</l><l n="885">nec videt in vera nullum fore morte alium se,</l><l n="886">qui possit vivus sibi se lugere peremptum</l><l n="887">stansque iacentem <del>se</del> lacerari urive dolere.</l><l n="888">nam si in morte malumst malis morsuque ferarum</l><l n="889">tractari, non invenio qui non sit acerbum</l><l n="890">ignibus inpositum calidis torrescere flammis</l><l n="891">aut in melle situm suffocari atque rigere</l><l n="892">frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,</l><l n="893">urgerive superne obrutum pondere terrae.</l><milestone unit="card" n="894"/><l n="894">'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor</l><l n="895">optima, nec dulces occurrent oscula nati</l><l n="896">praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.</l><l n="897">non poteris factis florentibus esse tuisque</l><l n="898">praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit</l><l n="899">una dies infesta tibi tot praemia vitae.'</l><l n="900">illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum</l><l n="901">iam desiderium rerum super insidet una.'</l><l n="902">quod bene si videant animo dictisque sequantur,</l><l n="903">dissoluant animi magno se angore metuque.</l><l n="904">'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi</l><l n="905">quod super est cunctis privatus doloribus aegris;</l><l n="906">at nos horrifico cinefactum te prope busto</l><l n="907">insatiabiliter deflevimus, aeternumque</l><l n="908">nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'</l><l n="909">illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari</l><l n="910">tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,</l><l n="911">cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.</l><l n="912">Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque</l><l n="913">pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,</l><l n="914">ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;</l><l n="915">iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'</l><l n="916">tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,</l><l n="917">quod sitis exurat miseros atque arida torrat,</l><l n="918">aut aliae cuius desiderium insideat rei.</l><l n="919">nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,</l><l n="920">cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;</l><l n="921">nam licet aeternum per nos sic esse soporem,</l><l n="922">nec desiderium nostri nos adficit ullum,</l><l n="923">et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus</l><l n="924">longe ab sensiferis primordia motibus errant,</l><l n="925">cum correptus homo ex somno se colligit ipse.</l><l n="926">multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,</l><l n="927">si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;</l><l n="928">maior enim turbae disiectus materiai</l><l n="929">consequitur leto nec quisquam expergitus extat,</l><l n="930">frigida quem semel est vitai pausa secuta.</l><milestone unit="card" n="931"/><l n="931"> Denique si vocem rerum natura repente.</l><l n="932">mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:</l><l n="933">'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris</l><l n="934">luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?</l><l n="935">nam <del>si</del> grata fuit tibi vita ante acta priorque</l><l n="936">et non omnia pertusum congesta quasi in vas</l><l n="937">commoda perfluxere atque ingrata interiere;</l><l n="938">cur non ut plenus vitae conviva recedis</l><l n="939">aequo animoque capis securam, stulte, quietem?</l><l n="940">sin ea quae fructus cumque es periere profusa</l><l n="941">vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,</l><l n="942">rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,</l><l n="943">non potius vitae finem facis atque laboris?</l><l n="944">nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,</l><l n="945">quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.</l><l n="946">si tibi non annis corpus iam marcet et artus</l><l n="947">confecti languent, eadem tamen omnia restant,</l><l n="948">omnia si perges vivendo vincere saecla,</l><l n="949">atque etiam potius, si numquam sis moriturus',</l><l n="950">quid respondemus, nisi iustam intendere litem</l><l n="951">naturam et veram verbis exponere causam?</l><l n="952">grandior hic vero si iam seniorque queratur</l><l n="953">atque obitum lamentetur miser amplius aequo,</l><l n="954">non merito inclamet magis et voce increpet acri:</l><l n="955">'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.</l><l n="956">omnia perfunctus vitai praemia marces;</l><l n="957">sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,</l><l n="958">inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,</l><l n="959">et nec opinanti mors ad caput adstitit ante</l><l n="960">quam satur ac plenus possis discedere rerum.</l><l n="961">nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte</l><l n="962">aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'</l><l n="963">iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;</l><l n="964">cedit enim rerum novitate extrusa vetustas</l><l n="965">semper, et ex aliis aliud reparare necessest.</l><l n="966">Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;</l><l n="967">materies opus est, ut crescant postera saecla;</l><l n="968">quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;</l><l n="969">nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.</l><l n="970">sic alid ex alio numquam desistet oriri</l><l n="971">vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.</l><l n="972">respice item quam nil ad nos ante acta vetustas</l><l n="973">temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.</l><l n="974">hoc igitur speculum nobis natura futuri</l><l n="975">temporis exponit post mortem denique nostram.</l><l n="976">numquid ibi horribile apparet, num triste videtur</l><l n="977">quicquam, non omni somno securius exstat?</l><milestone unit="card" n="978"/><l n="978">Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo</l><l n="979">prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.</l><l n="980">nec miser inpendens magnum timet <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> saxum</l><l n="981">Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;</l><l n="982">sed magis in vita divom metus urget inanis</l><l n="983">mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.</l><l n="984">nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem</l><l n="985">nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam</l><l n="986"> perpetuam aetatem possunt reperire profecto.</l><l n="987">quam libet immani proiectu corporis exstet,</l><l n="988">qui non sola novem dispessis iugera membris</l><l n="989">optineat, sed qui terrai totius orbem,</l><l n="990">non tamen aeternum poterit perferre dolorem</l><l n="991">nec praebere cibum proprio de corpore semper.</l><l n="992">sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem</l><l n="993">quem volucres lacerant atque exest anxius angor</l><l n="994">aut alia quavis scindunt cuppedine curae.</l><l n="995">Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,</l><l n="996">qui petere a populo fasces saevasque secures</l><l n="997">imbibit et semper victus tristisque recedit.</l><l n="998">nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,</l><l n="999">atque in eo semper durum sufferre laborem,</l><l n="1000">hoc est adverso nixantem trudere monte</l><l n="1001">saxum, quod tamen <del>e</del> summo iam vertice rusum</l><l n="1002">volvitur et plani raptim petit aequora campi.</l><l n="1003">deinde animi ingratam naturam pascere semper</l><l n="1004">atque explere bonis rebus satiareque numquam,</l><l n="1005">quod faciunt nobis annorum tempora, circum</l><l n="1006">cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,</l><l n="1007">nec tamen explemur vitai fructibus umquam,</l><l n="1008">hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas</l><l n="1009">quod memorant laticem pertusum congerere in vas,</l><l n="1010">quod tamen expleri nulla ratione potestur.</l><l n="1011">Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,</l><l n="1012">Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!</l><l n="1013">qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;</l><l n="1014">sed metus in vita poenarum pro male factis</l><l n="1015">est insignibus insignis scelerisque luela,</l><l n="1016">carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,</l><l n="1017">verbera carnifices robur pix lammina taedae;</l><l n="1018">quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis</l><l n="1019">praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,</l><l n="1020">nec videt interea qui terminus esse malorum</l><l n="1021">possit nec quae sit poenarum denique finis,</l><l n="1022">atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.</l><l n="1023">hic Acherusia fit stultorum denique vita.</l><milestone unit="card" n="1024"/><l n="1024">Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.</l><l n="1025">'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,</l><l n="1026">qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.</l><l n="1027">inde alii multi reges rerumque potentes</l><l n="1028">occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.</l><l n="1029">ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum</l><l n="1030">stravit iterque dedit legionibus ire per altum</l><l n="1031">ac pedibus salsas docuit super ire lucunas</l><l n="1032">et contempsit equis insultans murmura ponti,</l><l n="1033">lumine adempto animam moribundo corpore fudit.</l><l n="1034">Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,</l><l n="1035">ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.</l><l n="1036">adde repertores doctrinarum atque leporum,</l><l n="1037">adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus</l><l n="1038">sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.</l><l n="1039">denique Democritum post quam matura vetustas</l><l n="1040">admonuit memores motus languescere mentis,</l><l n="1041"> sponte sua leto caput obvius optulit ipse.</l><l n="1042">ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,</l><l n="1043">qui genus humanum ingenio superavit et omnis</l><l n="1044">restinxit stellas exortus ut aetherius sol.</l><l n="1045">tu vero dubitabis et indignabere obire?</l><l n="1046">mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,</l><l n="1047">qui somno partem maiorem conteris aevi,</l><l n="1048">et viligans stertis nec somnia cernere cessas</l><l n="1049">sollicitamque geris cassa formidine mentem</l><l n="1050">nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum</l><l n="1051">ebrius urgeris multis miser undique curis</l><l n="1052">atque animo incerto fluitans errore vagaris.'</l><milestone unit="card" n="1053"/><l n="1053">Si possent homines, proinde ac sentire videntur</l><l n="1054">pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,</l><l n="1055">e quibus id fiat causis quoque noscere et unde</l><l n="1056">tanta mali tam quam moles in pectore constet,</l><l n="1057">haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus</l><l n="1058">quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,</l><l n="1059">commutare locum, quasi onus deponere possit.</l><l n="1060">exit saepe foras magnis ex aedibus ille,</l><l n="1061">esse domi quem pertaesumst, subitoque <del>revertit</del>,</l><l n="1062">quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.</l><l n="1063">currit agens mannos ad villam praecipitanter</l><l n="1064">auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;</l><l n="1065">oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,</l><l n="1066">aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,</l><l n="1067">aut etiam properans urbem petit atque revisit.</l><l n="1068">hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,</l><l n="1069">effugere haut potis est: ingratius haeret et odit</l><l n="1070">propterea, morbi quia causam non tenet aeger;</l><l n="1071">quam bene si videat, iam rebus quisque relictis</l><l n="1072">naturam primum studeat cognoscere rerum,</l><l n="1073">temporis aeterni quoniam, non unius horae,</l><l n="1074">ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis</l><l n="1075">aetas, post mortem quae restat cumque manendo.</l><milestone unit="card" n="1076"/><l n="1076">Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis</l><l n="1077">quae mala nos subigit vitai tanta cupido?</l><l n="1078">certe equidem finis vitae mortalibus adstat</l><l n="1079">nec devitari letum pote, quin obeamus.</l><l n="1080">praeterea versamur ibidem atque insumus usque</l><l n="1081">nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;</l><l n="1082">sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur</l><l n="1083">cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus</l><l n="1084">et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.</l><l n="1085">posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,</l><l n="1086">quidve ferat nobis casus quive exitus instet.</l><l n="1087">nec prorsum vitam ducendo demimus hilum</l><l n="1088">tempore de mortis nec delibare valemus,</l><l n="1089">quo minus esse diu possimus forte perempti.</l><l n="1090">proinde licet quod vis vivendo condere saecla,</l><l n="1091">mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,</l><l n="1092">nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno</l><l n="1093">lumine qui finem vitai fecit, et ille,</l><l n="1094">mensibus atque annis qui multis occidit ante.</l></div><div type="textpart" subtype="book" n="4"><head>Liber Quartus</head><milestone unit="card" n="1"/><l n="1">Avia Pieridum peragro loca nullius ante</l><l n="2">trita solo. iuvat integros accedere fontis</l><l n="3">atque haurire, iuvatque novos decerpere flores</l><l n="4">insignemque meo capiti petere inde coronam,</l><l n="5">unde prius nulli velarint tempora musae;</l><l n="6">primum quod magnis doceo de rebus et artis</l><l n="7">religionum animum nodis exsolvere pergo,</l><l n="8">deinde quod obscura de re tam lucida pango</l><l n="9">carmina musaeo contingens cuncta lepore.</l><l n="10">id quoque enim non ab nulla ratione videtur;</l><l n="11">nam vel uti pueris absinthia taetra medentes</l><l n="12">cum dare conantur, prius oras pocula circum</l><l n="13">contingunt mellis dulci flavoque liquore,</l><l n="14">ut puerorum aetas inprovida ludificetur</l><l n="15">labrorum tenus, interea perpotet amarum</l><l n="16">absinthi laticem deceptaque non capiatur,</l><l n="17">sed potius tali facto recreata valescat,</l><l n="18">sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur</l><l n="19">tristior esse quibus non est tractata, retroque</l><l n="20">volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti</l><l n="21">carmine Pierio rationem exponere nostram</l><l n="22">et quasi musaeo dulci contingere melle;</l><l n="23">si tibi forte animum tali ratione tenere</l><l n="24">versibus in nostris possem, dum percipis omnem</l><l n="25">naturam rerum ac persentis utilitatem.</l><milestone unit="card" n="26"/><l n="26">Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum</l><l n="27">qualia sint et quam variis distantia formis</l><l n="28">sponte sua volitent aeterno percita motu</l><l n="29">quoque modo possit res ex his quaeque creari,</l><l n="30"><del>nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res</del></l><l n="31"><del>attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,</del></l><l n="32"><del>quae quasi membranae vel cortex nominitandast,</del></l><l n="33">atque animi quoniam docui natura quid esset</l><l n="34">et quibus e rebus cum corpore compta vigeret</l><l n="35">quove modo distracta rediret in ordia prima,</l><l n="36">nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res</l><l n="37">attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,</l><l n="38">quod speciem ac formam similem gerit eius imago,</l><l n="39">cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;</l><l n="40">quae quasi membranae summo de corpore rerum</l><l n="41">dereptae volitant ultroque citroque per auras,</l><l n="42">atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes</l><l n="43">terrificant atque in somnis, cum saepe figuras</l><l n="44">contuimur miras simulacraque luce carentum,</l><l n="45">quae nos horrifice languentis saepe sopore</l><l n="46">excierunt ne forte animas Acherunte reamur</l><l n="47">effugere aut umbras inter vivos volitare</l><l n="48">neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,</l><l n="49">cum corpus simul atque animi natura perempta</l><l n="50">in sua discessum dederint primordia quaeque.</l><l n="51">dico igitur rerum effigias tenuisque figuras</l><l n="52">mittier ab rebus summo de cortice eorum;</l><l n="53">id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.</l><milestone unit="card" n="54"/><l n="54"> Principio quoniam mittunt in rebus apertis</l><l n="55">corpora res multae, partim diffusa solute,</l><l n="56">robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,</l><l n="57">et partim contexta magis condensaque, ut olim</l><l n="58">cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,</l><l n="59">et vituli cum membranas de corpore summo</l><l n="60">nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens</l><l n="61">exuit in spinis vestem; nam saepe videmus</l><l n="62">illorum spoliis vepres volitantibus auctas.</l><l n="63">quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago</l><l n="64">ab rebus mitti summo de corpore rerum.</l><l n="65">nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant</l><l n="66">quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;</l><l n="67">praesertim cum sint in summis corpora rebus</l><l n="68">multa minuta, iaci quae possint ordine eodem</l><l n="69">quo fuerint et formai servare figuram,</l><l n="70">et multo citius, quanto minus indupediri</l><l n="71">pauca queunt et <del>quae</del> sunt prima fronte locata.</l><l n="72">nam certe iacere ac largiri multa videmus,</l><l n="73">non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,</l><l n="74">verum de summis ipsum quoque saepe colorem.</l><l n="75">et volgo faciunt id lutea russaque vela</l><l n="76">et ferrugina, cum magnis intenta theatris</l><l n="77">per malos volgata trabesque trementia flutant;</l><l n="78">namque ibi consessum caveai supter et omnem</l><l n="79">scaenai speciem patrum matrumque deorsum</l><l n="80">inficiunt coguntque suo fluitare colore.</l><l n="81">et quanto circum mage sunt inclusa theatri</l><l n="82">moenia, tam magis haec intus perfusa lepore</l><l n="83">omnia conrident correpta luce diei.</l><l n="84">ergo lintea de summo cum corpore fucum</l><l n="85">mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis</l><l n="86">res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.</l><l n="87">sunt igitur iam formarum vestigia certa,</l><l n="88">quae volgo volitant subtili praedita filo</l><l n="89">nec singillatim possunt secreta videri.</l><milestone unit="card" n="90"/><l n="90">Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res</l><l n="91">consimiles ideo diffusae rebus abundant,</l><l n="92">ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae</l><l n="93">scinduntur per iter flexum, nec recta viarum</l><l n="94">ostia sunt, qua contendant exire coortae.</l><l n="95">at contra tenuis summi membrana coloris</l><l n="96">cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,</l><l n="97">in promptu quoniam est in prima fronte locata.</l><l n="98">Postremo speculis in aqua splendoreque in omni</l><l n="99">quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,</l><l n="100">quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,</l><l n="101">exin imaginibus missis consistere eorum.</l><l n="102"><del>nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant</del></l><l n="103"><del>quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.</del></l><l n="104">sunt igitur tenues formarum illis similesque</l><l n="105">effigiae, singillatim quas cernere nemo</l><l n="106">cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu</l><l n="107">reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,</l><l n="108">nec ratione alia servari posse videntur,</l><l n="109"> tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.</l><milestone unit="card" n="110"/><l n="110">Nunc age, quam tenui natura constet imago</l><l n="111">percipe. et in primis, quoniam primordia tantum</l><l n="112">sunt infra nostros sensus tantoque minora</l><l n="113">quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,</l><l n="114">nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum</l><l n="115">cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.</l><l n="116">primum animalia sunt iam partim tantula, corum</l><l n="117">tertia pars nulla possit ratione videri.</l><l n="118">horum intestinum quodvis quale esse putandumst!</l><l n="119">quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?</l><l n="120">quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,</l><l n="121">unde anima atque animi constet natura necessumst,</l><l n="122">nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?</l><l n="123">praeterea quaecumque suo de corpore odorem</l><l n="124">expirant acrem, panaces absinthia taetra</l><l n="125">habrotonique graves et tristia centaurea,</l><l n="126">quorum unum quidvis leviter si forte duobus</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="127">quin potius noscas rerum simulacra vagari</l><l n="128">multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?</l><l n="129">Sed ne forte putes ea demum sola vagari,</l><l n="130">quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,</l><l n="131">sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa</l><l n="132">constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,</l><l n="133">quae multis formata modis sublime feruntur,</l><l n="134">ut nubes facile inter dum concrescere in alto</l><l n="135">cernimus et mundi speciem violare serenam</l><l n="136"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> mulcentes motu; nam saepe Gigantum</l><l n="137">ora volare videntur et umbram ducere late,</l><l n="138">inter dum magni montes avolsaque saxa</l><l n="139">montibus ante ire et solem succedere praeter,</l><l n="140">inde alios trahere atque inducere belua nimbos.</l><l n="141">nec speciem mutare suam liquentia cessant</l><l n="142">et cuiusque modi formarum vertere in oras.</l><milestone unit="card" n="143"/><l n="143">Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur</l><l n="144">perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="145">semper enim summum quicquid de rebus abundat,</l><l n="146">quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,</l><l n="147">transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa</l><l n="148">aut in materiam ligni pervenit, ibi iam</l><l n="149">scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.</l><l n="150">at cum splendida quae constant opposta fuerunt</l><l n="151">densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;</l><l n="152">nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem</l><l n="153">scindi; quam meminit levor praestare salutem.</l><l n="154">qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.</l><l n="155">et quamvis subito quovis in tempore quamque</l><l n="156">rem contra speculum ponas, apparet imago;</l><l n="157">perpetuo fluere ut noscas e corpore summo</l><l n="158">texturas rerum tenuis tenuisque figuras.</l><l n="159">ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,</l><l n="160">ut merito celer his rebus dicatur origo.</l><l n="161">et quasi multa brevi spatio summittere debet</l><l n="162"> lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,</l><l n="163">sic ab rebus item simili ratione necessest</l><l n="164">temporis in puncto rerum simulacra ferantur</l><l n="165">multa modis multis in cunctas undique partis;</l><l n="166">quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,</l><l n="167">res ibi respondent simili forma atque colore.</l><l n="168">Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli</l><l n="169">tempestas, perquam subito fit turbida foede,</l><l n="170">undique uti tenebras omnis Acherunta rearis</l><l n="171">liquisse et magnas caeli complesse cavernas.</l><l n="172">usque adeo taetra nimborum nocte coorta</l><l n="173">inpendent atrae Formidinis ora superne;</l><l n="174">quorum quantula pars sit imago dicere nemost</l><l n="175">qui possit neque eam rationem reddere dictis.</l><milestone unit="card" n="176"/><l n="176">Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,</l><l n="177">et quae mobilitas ollis tranantibus auras</l><l n="178">reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,</l><l n="179">in quem quaeque locum diverso numine tendunt,</l><l n="180">suavidicis potius quam multis versibus edam;</l><l n="181">parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam</l><l n="182">clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.</l><l n="183">Principio persaepe levis res atque minutis</l><l n="184">corporibus factas celeris licet esse videre.</l><l n="185">in quo iam genere est solis lux et vapor eius,</l><l n="186">propterea quia sunt e primis facta minutis,</l><l n="187">quae quasi cuduntur perque <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> intervallum</l><l n="188">non dubitant transire sequenti concita plaga;</l><l n="189">suppeditatur enim confestim lumine lumen</l><l n="190">et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.</l><l n="191">qua propter simulacra pari ratione necessest</l><l n="192">inmemorabile per spatium transcurrere posse</l><l n="193">temporis in puncto, primum quod parvola causa</l><l n="194">est procul a tergo quae provehat atque propellat,</l><l n="195">quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,</l><l n="196">deinde quod usque adeo textura praedita rara</l><l n="197">mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res</l><l n="198">et quasi permanare per <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> intervallum.</l><milestone unit="card" n="199"/><l n="199">Praeterea si quae penitus corpuscula rerum</l><l n="200">ex altoque foras mittuntur, solis uti lux</l><l n="201">ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei</l><l n="202">per totum caeli spatium diffundere sese</l><l n="203">perque volare mare ac terras caelumque rigare.</l><l n="204">quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,</l><l n="205">cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?</l><l n="206">quone vides citius debere et longius ire</l><l n="207">multiplexque loci spatium transcurrere eodem</l><l n="208">tempore quo solis pervolgant lumina caelum?</l><l n="209">Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,</l><l n="210">quam celeri motu rerum simulacra ferantur,</l><l n="211">quod simul ac primum sub diu splendor aquai</l><l n="212">ponitur, extemplo caelo stellante serena</l><l n="213">sidera respondent in aqua radiantia mundi.</l><l n="214">iamne vides igitur quam puncto tempore imago</l><l n="215">aetheris ex oris in terrarum accidat oras?</l><l n="216">quare etiam atque etiam mitti fateare necessest</l><milestone unit="card" n="217"/><l n="217"> corpora quae feriant oculos visumque lacessant.</l><l n="218">perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,</l><l n="219">frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis</l><l n="220">aequoris, exesor moerorum litora circum,</l><l n="221">nec variae cessant voces volitare per auras.</l><l n="222">denique in os salsi venit umor saepe saporis,</l><l n="223">cum mare versamur propter, dilutaque contra</l><l n="224">cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.</l><l n="225">usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter</l><l n="226">fertur et in cunctas dimittitur undique partis</l><l n="227">nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,</l><l n="228">perpetuo quoniam sentimus et omnia semper</l><l n="229">cernere odorari licet et sentire sonare.</l><milestone unit="card" n="230"/><l n="230">Praeterea quoniam manibus tractata figura</l><l n="231">in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae</l><l n="232">cernitur in luce et claro candore, necessest</l><l n="233">consimili causa tactum visumque moveri.</l><l n="234">nunc igitur si quadratum temptamus et id nos</l><l n="235">commovet in tenebris, in luci quae poterit res</l><l n="236">accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?</l><l n="237">esse in imaginibus qua propter causa videtur</l><l n="238">cernundi neque posse sine his res ulla videri.</l><l n="239">Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur</l><l n="240">undique et in cunctas iaciuntur didita partis;</l><l n="241">verum nos oculis quia solis cernere quimus,</l><l n="242">propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes</l><l n="243">res ibi eam contra feriant forma atque colore.</l><l n="244">et quantum quaeque ab nobis res absit, imago</l><l n="245">efficit ut videamus et internoscere curat;</l><l n="246">nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque</l><l n="247"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> qui inter se cumque est oculosque locatus,</l><l n="248">isque ita per nostras acies perlabitur omnis</l><l n="249">et quasi perterget pupillas atque ita transit.</l><l n="250">propterea fit uti videamus quam procul absit</l><l n="251">res quaeque. et quanto plus <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> ante agitatur</l><l n="252">et nostros oculos perterget longior aura,</l><l n="253">tam procul esse magis res quaeque remota videtur.</l><l n="254">scilicet haec summe celeri ratione geruntur,</l><l n="255">quale sit ut videamus, et una quam procul absit.</l><l n="256">Illud in his rebus minime mirabile habendumst,</l><l n="257">cur, ea quae feriant oculos simulacra videri</l><l n="258">singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.</l><l n="259">ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum</l><l n="260">acre fluit frigus, non privam quamque solemus</l><l n="261">particulam venti sentire et frigoris eius,</l><l n="262">sed magis unorsum, fierique perinde videmus</l><l n="263">corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res</l><l n="264">verberet atque sui det sensum corporis extra.</l><l n="265">praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum</l><l n="266">tangimus extremum saxi summumque colorem</l><l n="267">nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam</l><l n="268">duritiem penitus saxi sentimus in alto.</l><milestone unit="card" n="269"/><l n="269">Nunc age, cur ultra speculum videatur imago</l><l n="270">percipe: nam certe penitus remmota videtur.</l><l n="271">quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,</l><l n="272"> ianua cum per se transpectum praebet apertum,</l><l n="273">multa facitque foris ex aedibus ut videantur;</l><l n="274">is quoque enim duplici geminoque fit <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> visus.</l><l n="275">primus enim citra postes tum cernitur <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="276">inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,</l><l n="277">post extraria lux oculos perterget et <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="278">alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.</l><l n="279">sic ubi se primum speculi proiecit imago,</l><l n="280">dum venit ad nostras acies, protrudit agitque</l><l n="281"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> qui inter se cumquest oculosque locatus,</l><l n="282">et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus</l><l n="283">quam speculum; sed ubi <del>in</del> speculum quoque sensimus ipsum,</l><l n="284">continuo a nobis in eum quae fertur imago</l><l n="285">pervenit, et nostros oculos reiecta revisit</l><l n="286">atque alium prae se propellens <choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> volvit,</l><l n="287">et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque</l><l n="288">distare ab speculo tantum semota videtur.</l><l n="289">quare etiam atque etiam minime mirarier est par</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="290">illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,</l><l n="291"><choice><reg>aeribus</reg><orig>aëribus</orig></choice> binis quoniam res confit utraque.</l><l n="292">Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,</l><l n="293">in speculis fit ut in laeva videatur eo quod</l><l n="294">planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,</l><l n="295">non convertitur incolumis, sed recta retrorsum</l><l n="296">sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit</l><l n="297">cretea persona, adlidat pilaeve trabive,</l><l n="298">atque ea continuo rectam si fronte figuram</l><l n="299">servet et elisam retro sese exprimat ipsa.</l><l n="300">fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem</l><l n="301">nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.</l><milestone unit="card" n="302"/><l n="302">Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,</l><l n="303">quinque etiam <del>aut</del> sex ut fieri simulacra <choice><reg>suerint</reg><orig>suërint</orig></choice>.</l><l n="304">nam quae cumque retro parte interiore latebunt,</l><l n="305">inde tamen, quamvis torte penitusque remota,</l><l n="306">omnia per flexos aditus educta licebit</l><l n="307">pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.</l><l n="308">usque adeo speculo in speculum translucet imago,</l><l n="309">et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,</l><l n="310">inde retro rursum redit et convertit eodem.</l><l n="311">Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum</l><l n="312">adsimili lateris flexura praedita nostri,</l><l n="313">dextera ea propter nobis simulacra remittunt,</l><l n="314">aut quia de speculo in speculum transfertur imago,</l><l n="315">inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod</l><l n="316">circum agitur, cum venit, imago propterea quod</l><l n="317">flexa figura docet speculi convertier ad nos.</l><l n="318">Indugredi porro pariter simulacra pedemque</l><l n="319">ponere nobiscum credas gestumque imitari</l><l n="320">propterea quia, de speculi qua parte recedas,</l><l n="321">continuo nequeunt illinc simulacra reverti;</l><l n="322">omnia quandoquidem cogit natura referri</l><l n="323">ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.</l><l n="324">Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.</l><l n="325"> sol etiam caecat, contra si tendere pergas,</l><l n="326">propterea quia vis magnast ipsius et alte</l><l n="327"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> per purum simulacra feruntur</l><l n="328">et feriunt oculos turbantia composituras.</l><l n="329">Praeterea splendor qui cumque est acer adurit</l><l n="330">saepe oculos ideo quod semina possidet ignis</l><l n="331">multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.</l><l n="332">lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur</l><l n="333">arquati, quia luroris de corpore eorum</l><l n="334">semina multa fluunt simulacris obvia rerum,</l><l n="335">multaque sunt oculis in eorum denique mixta,</l><l n="336">quae contage sua palloribus omnia pingunt.</l><milestone unit="card" n="337"/><l n="337">E tenebris autem quae sunt in luce tuemur</l><l n="338">propterea quia, cum propior caliginis <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="339">ater init oculos prior et possedit apertos,</l><l n="340">insequitur candens confestim lucidus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="341">qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras</l><l n="342"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> illius; nam multis partibus hic est</l><l n="343">mobilior multisque minutior et mage pollens.</l><l n="344">qui simul atque vias oculorum luce replevit</l><l n="345">atque pate fecit, quas ante obsederat <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="346"><add>ATER</add>, continuo rerum simulacra secuntur,</l><l n="347">quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.</l><l n="348">quod contra facere in tenebris e luce nequimus</l><l n="349">propterea quia posterior caliginis <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="350">crassior insequitur, qui cuncta foramina complet</l><l n="351">obsiditque vias oculorum, ne simulacra</l><l n="352">possint ullarum rerum coniecta moveri.</l><l n="353">Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,</l><l n="354">propterea fit uti videantur saepe rutundae,</l><l n="355">angulus optusus quia longe cernitur omnis</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>