<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.633-4.734</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.633-4.734</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="633">haud igitur per se possunt sentire neque esse.</l><l n="634">Et quoniam toto sentimus corpore inesse</l><l n="635">vitalem sensum et totum esse animale videmus,</l><l n="636">si subito medium celeri praeciderit ictu</l><l n="637">vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,</l><l n="638">dispertita procul dubio quoque vis animai</l><l n="639">et discissa simul cum corpore dissicietur.</l><l n="640">at quod scinditur et partis discedit in ullas,</l><l n="641">scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.</l><l n="642">falciferos memorant currus abscidere membra</l><l n="643">saepe ita de subito permixta caede calentis,</l><l n="644">ut tremere in terra videatur ab artubus id quod</l><l n="645">decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis</l><l n="646">mobilitate mali non quit sentire dolorem;</l><l n="647">et simul in pugnae studio quod dedita mens est,</l><l n="648">corpore relicuo pugnam caedesque petessit,</l><l n="649">nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe</l><l n="650">inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,</l><l n="651">nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.</l><l n="652">inde alius conatur adempto surgere crure,</l><l n="653">cum digitos agitat propter moribundus humi pes.</l><l n="654">et caput abscisum calido viventeque trunco</l><l n="655">servat humi voltum vitalem oculosque patentis,</l><l n="656">donec reliquias animai reddidit omnes.</l><l n="657">quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti</l><l n="658"> serpentis cauda, procero corpore, utrumque</l><l n="659">sit libitum in multas partis discidere ferro,</l><l n="660">omnia iam sorsum cernes ancisa recenti</l><l n="661">volnere tortari et terram conspargere tabo,</l><l n="662">ipsam seque retro partem petere ore priorem,</l><l n="663">volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.</l><l n="664">omnibus esse igitur totas dicemus in illis</l><l n="665">particulis animas? at ea ratione sequetur</l><l n="666">unam animantem animas habuisse in corpore multas.</l><l n="667">ergo divisast ea quae fuit una simul cum</l><l n="668">corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,</l><l n="669">in multas quoniam partis disciditur aeque.</l><milestone unit="card" n="670"/><l n="670">Praeterea si inmortalis natura animai</l><l n="671">constat et in corpus nascentibus insinuatur,</l><l n="672">cur super ante actam aetatem meminisse nequimus</l><l n="673">nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?</l><l n="674">nam si tanto operest animi mutata potestas,</l><l n="675">omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,</l><l n="676">non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;</l><l n="677">qua propter fateare necessest quae fuit ante</l><l n="678">interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.</l><l n="679">Praeterea si iam perfecto corpore nobis</l><l n="680">inferri solitast animi vivata potestas</l><l n="681">tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,</l><l n="682">haud ita conveniebat uti cum corpore et una</l><l n="683">cum membris videatur in ipso sanguine cresse,</l><l n="684">sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam</l><l n="685">convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.</l><l n="686">quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst</l><l n="687">expertis animas nec leti lege solutas;</l><l n="688">nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst</l><l n="689">corporibus nostris extrinsecus insinuatas,</l><l n="690">quod fieri totum contra manifesta docet res</l><l n="691"><choice><reg>aenamque</reg><orig>ænamque</orig></choice> ita conexa est per venas viscera nervos</l><l n="692">ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;</l><l n="693">morbus ut indicat et gelidai stringor aquai</l><l n="694">et lapis oppressus subitis e frugibus <choice><reg>asperae</reg><orig>asperæ</orig></choice></l><l n="695">nec, tam contextae cum sint, exire videntur</l><l n="696">incolumes posse et salvas exsolvere sese</l><l n="697">omnibus e nervis atque ossibus articulisque,</l><l n="698">quod si forte putas extrinsecus insinuatam</l><l n="699">permanare animam nobis per membra solere,</l><l n="700">tanto quique magis cum corpore fusa peribit;</l><l n="701">quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;</l><l n="702">dispertitur enim per caulas corporis omnis.</l><l n="703">ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,</l><l n="704">disperit atque aliam naturam sufficit ex se,</l><l n="705">sic anima atque animus quamvis <del>est</del> integra recens <del>in</del></l><l n="706">corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,</l><l n="707">dum quasi per caulas omnis diduntur in artus</l><l n="708">particulae quibus haec animi natura creatur,</l><l n="709">quae nunc in nostro dominatur corpore nata</l><l n="710">ex illa quae tunc periit partita per artus.</l><milestone unit="card" n="711"/><l n="711">quapropter neque natali privata videtur</l><l n="712"> esse die natura animae nec funeris expers.</l><l n="713">Semina praeterea linquontur necne animai</l><l n="714">corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,</l><l n="715">haut erit ut merito inmortalis possit haberi,</l><l n="716">partibus amissis quoniam libata recessit.</l><l n="717">sin ita sinceris membris ablata profugit,</l><l n="718">ut nullas partis in corpore liquerit ex se,</l><l n="719">unde cadavera rancenti iam viscere vermes</l><l n="720">expirant atque unde animantum copia tanta</l><l n="721">exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?</l><l n="722">quod si forte animas extrinsecus insinuari?</l><l n="723">vermibus et privas in corpora posse venire</l><l n="724">credis nec reputas cur milia multa animarum</l><l n="725">conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut</l><l n="726">quaerendum videatur et in discrimen agendum,</l><l n="727">utrum tandem animae venentur semina quaeque</l><l n="728">vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,</l><l n="729">an quasi corporibus perfectis insinuentur.</l><l n="730">at neque cur faciant ipsae quareve laborent</l><l n="731">dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,</l><l n="732">sollicitae volitant morbis alguque fameque;</l><l n="733">corpus enim magis his vitiis adfine laborat,</l><l n="734">et mala multa animus contage fungitur eius.</l><l n="735">sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,</l><l n="736">cum subeant; at qua possint via nulla videtur.</l><l n="737">haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.</l><l n="738">nec tamen est ut qui <del>cum</del> perfectis insinuentur</l><l n="739">corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse</l><l n="740">conexae neque consensu contagia fient.</l><milestone unit="card" n="741"/><l n="741">Denique cur acris violentia triste leonum</l><l n="742">seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?</l><l n="743">a patribus datur et <del>a</del> patrius pavor incitat artus,</l><l n="744">et iam cetera de genere hoc cur omnia membris</l><l n="745">ex ineunte aevo generascunt ingenioque,</l><l n="746">si non, certa suo quia semine seminioque</l><l n="747">vis animi pariter crescit cum corpore quoque?</l><l n="748">quod si inmortalis foret et mutare soleret</l><l n="749">corpora, permixtis animantes moribus essent,</l><l n="750">effugeret canis Hyrcano de semine saepe</l><l n="751">cornigeri incursum cervi tremeretque per auras</l><l n="752"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> accipiter fugiens veniente columba,</l><l n="753">desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.</l><l n="754">illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt</l><l n="755">inmortalem animam mutato corpore flecti;</l><l n="756">quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;</l><l n="757">traiciuntur enim partes atque ordine migrant;</l><l n="758">quare dissolui quoque debent posse per artus,</l><l n="759">denique ut intereant una cum corpore cunctae.</l><l n="760">sin animas hominum dicent in corpora semper</l><l n="761">ire humana, tamen quaeram cur e sapienti</l><l n="762">stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,</l><l n="763"><del>si non, certa suo quia semine seminioque</del></l><l n="764">nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.</l><l n="765">scilicet in tenero tenerascere corpore mentem</l><l n="766">confugient. quod si iam fit, fateare necessest</l><l n="767"> mortalem esse animam, quoniam mutata per artus</l><l n="768">tanto opere amittit vitam sensumque priorem.</l><l n="769">quove modo poterit pariter cum corpore quoque</l><l n="770">confirmata cupitum aetatis tangere florem</l><l n="771">vis animi, nisi erit consors in origine prima?</l><l n="772">quidve foras sibi vult membris exire senectis?</l><l n="773">an metuit conclusa manere in corpore putri</l><l n="774">et domus aetatis spatio ne fessa vetusto</l><l n="775">obruat? at non sunt immortali ulla pericla.</l><milestone unit="card" n="776"/><l n="776">Denique conubia ad Veneris partusque ferarum</l><l n="777">esse animas praesto deridiculum esse videtur,</l><l n="778">expectare immortalis mortalia membra</l><l n="779">innumero numero certareque praeproperanter</l><l n="780">inter se quae prima potissimaque insinuetur;</l><l n="781">si non forte ita sunt animarum foedera pacta,</l><l n="782">ut quae prima volans advenerit insinuetur</l><l n="783">prima neque inter se contendant viribus hilum.</l><l n="784">Denique in aethere non arbor, non aequore in alto</l><l n="785">nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis</l><l n="786">nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.</l><l n="787">certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.</l><l n="788">sic animi natura nequit sine corpore oriri</l><l n="789">sola neque a nervis et sanguine longius esse.</l><l n="790">quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis</l><l n="791">in capite aut umeris aut imis calcibus esse</l><l n="792">posset et innasci quavis in parte soleret,</l><l n="793">tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.</l><l n="794">quod quoniam nostro quoque constat corpore certum</l><l n="795">dispositumque videtur ubi esse et crescere possit</l><l n="796">sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum</l><l n="797">totum posse extra corpus durare genique.</l><l n="798">quare, corpus ubi interiit, periisse necessest</l><l n="799">confiteare animam distractam in corpore toto.</l><l n="800">quippe etenim mortale aeterno iungere et una</l><l n="801">consentire putare et fungi mutua posse</l><l n="802">desiperest; quid enim diversius esse putandumst</l><l n="803">aut magis inter se disiunctum discrepitansque,</l><l n="804">quam mortale quod est inmortali atque perenni</l><l n="805">iunctum in concilio saevas tolerare procellas?</l><l n="806">praeterea quaecumque manent aeterna necessest</l><l n="807">aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus</l><l n="808">nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas</l><l n="809">dissociare intus partis, ut materiai</l><l n="810">corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,</l><l n="811">aut ideo durare aetatem posse per omnem,</l><l n="812">plagarum quia sunt expertia sicut inanest,</l><l n="813">quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,</l><l n="814">aut etiam quia nulla loci sit copia circum,</l><l n="815">quo quasi res possint discedere dissoluique,</l><l n="816">sicut summarum summast aeterna, neque extra</l><l n="817">quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae</l><l n="818">possint incidere et valida dissolvere plaga.</l><milestone unit="card" n="819"/><l n="819">Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,</l><l n="820">quod vitalibus ab rebus munita tenetur,</l><l n="821">aut quia non veniunt omnino aliena salutis,</l><l n="822"> aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt</l><l n="823">pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="824">praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,</l><l n="825">advenit id quod eam de rebus saepe futuris</l><l n="826">macerat inque metu male habet curisque fatigat,</l><l n="827">praeteritisque male admissis peccata remordent.</l><l n="828">adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,</l><l n="829">adde quod in nigras lethargi mergitur undas.</l><milestone unit="card" n="830"/><l n="830">Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,</l><l n="831">quandoquidem natura animi mortalis habetur.</l><l n="832">et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,</l><l n="833">ad confligendum venientibus undique Poenis,</l><l n="834">omnia cum belli trepido concussa tumultu</l><l n="835">horrida contremuere sub altis aetheris auris,</l><l n="836">in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum</l><l n="837">omnibus humanis esset terraque marique,</l><l n="838">sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai</l><l n="839">discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,</l><l n="840">scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,</l><l n="841">accidere omnino poterit sensumque movere,</l><l n="842">non si terra mari miscebitur et mare caelo.</l><l n="843">et si iam nostro sentit de corpore postquam</l><l n="844">distractast animi natura animaeque potestas,</l><l n="845">nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque</l><l n="846">corporis atque animae consistimus uniter apti.</l><l n="847">nec, si materiem nostram collegerit aetas</l><l n="848">post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,</l><l n="849">atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,</l><l n="850">pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,</l><l n="851">interrupta semel cum sit repetentia nostri.</l><l n="852">et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante</l><l n="853">qui fuimus, <del>neque</del> iam de illis nos adficit angor.</l><l n="854">nam cum respicias inmensi temporis omne</l><l n="855">praeteritum spatium, tum motus materiai</l><l n="856">multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,</l><l n="857">semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta</l><l n="858">haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.</l><l n="859">nec memori tamen id quimus reprehendere mente;</l><l n="860">inter enim iectast vitai pausa vageque</l><l n="861">deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.</l><l n="862">debet enim, misere si forte aegreque futurumst;</l><l n="863">ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit</l><l n="864">accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet</l><l n="865">illum cui possint incommoda conciliari,</l><l n="866">scire licet nobis nihil esse in morte timendum</l><l n="867">nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum</l><l n="868">differre an nullo fuerit iam tempore natus,</l><l n="869">mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.</l><milestone unit="card" n="870"/><l n="870">Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,</l><l n="871">post mortem fore ut aut putescat corpore posto</l><l n="872">aut flammis interfiat malisve ferarum,</l><l n="873">scire licet non sincerum sonere atque subesse</l><l n="874">caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse</l><l n="875">credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;</l><l n="876"> non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde</l><l n="877">nec radicitus e vita se tollit et eicit,</l><l n="878">sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.</l><l n="879">vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,</l><l n="880">corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,</l><l n="881">ipse sui miseret; neque enim se dividit illim</l><l n="882">nec removet satis a proiecto corpore et illum</l><l n="883">se fingit sensuque suo contaminat astans.</l><l n="884">hinc indignatur se mortalem esse creatum</l><l n="885">nec videt in vera nullum fore morte alium se,</l><l n="886">qui possit vivus sibi se lugere peremptum</l><l n="887">stansque iacentem <del>se</del> lacerari urive dolere.</l><l n="888">nam si in morte malumst malis morsuque ferarum</l><l n="889">tractari, non invenio qui non sit acerbum</l><l n="890">ignibus inpositum calidis torrescere flammis</l><l n="891">aut in melle situm suffocari atque rigere</l><l n="892">frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,</l><l n="893">urgerive superne obrutum pondere terrae.</l><milestone unit="card" n="894"/><l n="894">'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor</l><l n="895">optima, nec dulces occurrent oscula nati</l><l n="896">praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.</l><l n="897">non poteris factis florentibus esse tuisque</l><l n="898">praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit</l><l n="899">una dies infesta tibi tot praemia vitae.'</l><l n="900">illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum</l><l n="901">iam desiderium rerum super insidet una.'</l><l n="902">quod bene si videant animo dictisque sequantur,</l><l n="903">dissoluant animi magno se angore metuque.</l><l n="904">'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi</l><l n="905">quod super est cunctis privatus doloribus aegris;</l><l n="906">at nos horrifico cinefactum te prope busto</l><l n="907">insatiabiliter deflevimus, aeternumque</l><l n="908">nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'</l><l n="909">illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari</l><l n="910">tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,</l><l n="911">cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.</l><l n="912">Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque</l><l n="913">pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,</l><l n="914">ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;</l><l n="915">iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'</l><l n="916">tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,</l><l n="917">quod sitis exurat miseros atque arida torrat,</l><l n="918">aut aliae cuius desiderium insideat rei.</l><l n="919">nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,</l><l n="920">cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;</l><l n="921">nam licet aeternum per nos sic esse soporem,</l><l n="922">nec desiderium nostri nos adficit ullum,</l><l n="923">et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus</l><l n="924">longe ab sensiferis primordia motibus errant,</l><l n="925">cum correptus homo ex somno se colligit ipse.</l><l n="926">multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,</l><l n="927">si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;</l><l n="928">maior enim turbae disiectus materiai</l><l n="929">consequitur leto nec quisquam expergitus extat,</l><l n="930">frigida quem semel est vitai pausa secuta.</l><milestone unit="card" n="931"/><l n="931"> Denique si vocem rerum natura repente.</l><l n="932">mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:</l><l n="933">'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris</l><l n="934">luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?</l><l n="935">nam <del>si</del> grata fuit tibi vita ante acta priorque</l><l n="936">et non omnia pertusum congesta quasi in vas</l><l n="937">commoda perfluxere atque ingrata interiere;</l><l n="938">cur non ut plenus vitae conviva recedis</l><l n="939">aequo animoque capis securam, stulte, quietem?</l><l n="940">sin ea quae fructus cumque es periere profusa</l><l n="941">vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,</l><l n="942">rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,</l><l n="943">non potius vitae finem facis atque laboris?</l><l n="944">nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,</l><l n="945">quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.</l><l n="946">si tibi non annis corpus iam marcet et artus</l><l n="947">confecti languent, eadem tamen omnia restant,</l><l n="948">omnia si perges vivendo vincere saecla,</l><l n="949">atque etiam potius, si numquam sis moriturus',</l><l n="950">quid respondemus, nisi iustam intendere litem</l><l n="951">naturam et veram verbis exponere causam?</l><l n="952">grandior hic vero si iam seniorque queratur</l><l n="953">atque obitum lamentetur miser amplius aequo,</l><l n="954">non merito inclamet magis et voce increpet acri:</l><l n="955">'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.</l><l n="956">omnia perfunctus vitai praemia marces;</l><l n="957">sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,</l><l n="958">inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,</l><l n="959">et nec opinanti mors ad caput adstitit ante</l><l n="960">quam satur ac plenus possis discedere rerum.</l><l n="961">nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte</l><l n="962">aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'</l><l n="963">iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;</l><l n="964">cedit enim rerum novitate extrusa vetustas</l><l n="965">semper, et ex aliis aliud reparare necessest.</l><l n="966">Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;</l><l n="967">materies opus est, ut crescant postera saecla;</l><l n="968">quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;</l><l n="969">nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.</l><l n="970">sic alid ex alio numquam desistet oriri</l><l n="971">vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.</l><l n="972">respice item quam nil ad nos ante acta vetustas</l><l n="973">temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.</l><l n="974">hoc igitur speculum nobis natura futuri</l><l n="975">temporis exponit post mortem denique nostram.</l><l n="976">numquid ibi horribile apparet, num triste videtur</l><l n="977">quicquam, non omni somno securius exstat?</l><milestone unit="card" n="978"/><l n="978">Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo</l><l n="979">prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.</l><l n="980">nec miser inpendens magnum timet <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> saxum</l><l n="981">Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;</l><l n="982">sed magis in vita divom metus urget inanis</l><l n="983">mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.</l><l n="984">nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem</l><l n="985">nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam</l><l n="986"> perpetuam aetatem possunt reperire profecto.</l><l n="987">quam libet immani proiectu corporis exstet,</l><l n="988">qui non sola novem dispessis iugera membris</l><l n="989">optineat, sed qui terrai totius orbem,</l><l n="990">non tamen aeternum poterit perferre dolorem</l><l n="991">nec praebere cibum proprio de corpore semper.</l><l n="992">sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem</l><l n="993">quem volucres lacerant atque exest anxius angor</l><l n="994">aut alia quavis scindunt cuppedine curae.</l><l n="995">Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,</l><l n="996">qui petere a populo fasces saevasque secures</l><l n="997">imbibit et semper victus tristisque recedit.</l><l n="998">nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,</l><l n="999">atque in eo semper durum sufferre laborem,</l><l n="1000">hoc est adverso nixantem trudere monte</l><l n="1001">saxum, quod tamen <del>e</del> summo iam vertice rusum</l><l n="1002">volvitur et plani raptim petit aequora campi.</l><l n="1003">deinde animi ingratam naturam pascere semper</l><l n="1004">atque explere bonis rebus satiareque numquam,</l><l n="1005">quod faciunt nobis annorum tempora, circum</l><l n="1006">cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,</l><l n="1007">nec tamen explemur vitai fructibus umquam,</l><l n="1008">hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas</l><l n="1009">quod memorant laticem pertusum congerere in vas,</l><l n="1010">quod tamen expleri nulla ratione potestur.</l><l n="1011">Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,</l><l n="1012">Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!</l><l n="1013">qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;</l><l n="1014">sed metus in vita poenarum pro male factis</l><l n="1015">est insignibus insignis scelerisque luela,</l><l n="1016">carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,</l><l n="1017">verbera carnifices robur pix lammina taedae;</l><l n="1018">quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis</l><l n="1019">praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,</l><l n="1020">nec videt interea qui terminus esse malorum</l><l n="1021">possit nec quae sit poenarum denique finis,</l><l n="1022">atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.</l><l n="1023">hic Acherusia fit stultorum denique vita.</l><milestone unit="card" n="1024"/><l n="1024">Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.</l><l n="1025">'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,</l><l n="1026">qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.</l><l n="1027">inde alii multi reges rerumque potentes</l><l n="1028">occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.</l><l n="1029">ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum</l><l n="1030">stravit iterque dedit legionibus ire per altum</l><l n="1031">ac pedibus salsas docuit super ire lucunas</l><l n="1032">et contempsit equis insultans murmura ponti,</l><l n="1033">lumine adempto animam moribundo corpore fudit.</l><l n="1034">Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,</l><l n="1035">ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.</l><l n="1036">adde repertores doctrinarum atque leporum,</l><l n="1037">adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus</l><l n="1038">sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.</l><l n="1039">denique Democritum post quam matura vetustas</l><l n="1040">admonuit memores motus languescere mentis,</l><l n="1041"> sponte sua leto caput obvius optulit ipse.</l><l n="1042">ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,</l><l n="1043">qui genus humanum ingenio superavit et omnis</l><l n="1044">restinxit stellas exortus ut aetherius sol.</l><l n="1045">tu vero dubitabis et indignabere obire?</l><l n="1046">mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,</l><l n="1047">qui somno partem maiorem conteris aevi,</l><l n="1048">et viligans stertis nec somnia cernere cessas</l><l n="1049">sollicitamque geris cassa formidine mentem</l><l n="1050">nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum</l><l n="1051">ebrius urgeris multis miser undique curis</l><l n="1052">atque animo incerto fluitans errore vagaris.'</l><milestone unit="card" n="1053"/><l n="1053">Si possent homines, proinde ac sentire videntur</l><l n="1054">pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,</l><l n="1055">e quibus id fiat causis quoque noscere et unde</l><l n="1056">tanta mali tam quam moles in pectore constet,</l><l n="1057">haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus</l><l n="1058">quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,</l><l n="1059">commutare locum, quasi onus deponere possit.</l><l n="1060">exit saepe foras magnis ex aedibus ille,</l><l n="1061">esse domi quem pertaesumst, subitoque <del>revertit</del>,</l><l n="1062">quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.</l><l n="1063">currit agens mannos ad villam praecipitanter</l><l n="1064">auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;</l><l n="1065">oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,</l><l n="1066">aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,</l><l n="1067">aut etiam properans urbem petit atque revisit.</l><l n="1068">hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,</l><l n="1069">effugere haut potis est: ingratius haeret et odit</l><l n="1070">propterea, morbi quia causam non tenet aeger;</l><l n="1071">quam bene si videat, iam rebus quisque relictis</l><l n="1072">naturam primum studeat cognoscere rerum,</l><l n="1073">temporis aeterni quoniam, non unius horae,</l><l n="1074">ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis</l><l n="1075">aetas, post mortem quae restat cumque manendo.</l><milestone unit="card" n="1076"/><l n="1076">Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis</l><l n="1077">quae mala nos subigit vitai tanta cupido?</l><l n="1078">certe equidem finis vitae mortalibus adstat</l><l n="1079">nec devitari letum pote, quin obeamus.</l><l n="1080">praeterea versamur ibidem atque insumus usque</l><l n="1081">nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;</l><l n="1082">sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur</l><l n="1083">cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus</l><l n="1084">et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.</l><l n="1085">posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,</l><l n="1086">quidve ferat nobis casus quive exitus instet.</l><l n="1087">nec prorsum vitam ducendo demimus hilum</l><l n="1088">tempore de mortis nec delibare valemus,</l><l n="1089">quo minus esse diu possimus forte perempti.</l><l n="1090">proinde licet quod vis vivendo condere saecla,</l><l n="1091">mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,</l><l n="1092">nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno</l><l n="1093">lumine qui finem vitai fecit, et ille,</l><l n="1094">mensibus atque annis qui multis occidit ante.</l></div><div type="textpart" subtype="book" n="4"><head>Liber Quartus</head><milestone unit="card" n="1"/><l n="1">Avia Pieridum peragro loca nullius ante</l><l n="2">trita solo. iuvat integros accedere fontis</l><l n="3">atque haurire, iuvatque novos decerpere flores</l><l n="4">insignemque meo capiti petere inde coronam,</l><l n="5">unde prius nulli velarint tempora musae;</l><l n="6">primum quod magnis doceo de rebus et artis</l><l n="7">religionum animum nodis exsolvere pergo,</l><l n="8">deinde quod obscura de re tam lucida pango</l><l n="9">carmina musaeo contingens cuncta lepore.</l><l n="10">id quoque enim non ab nulla ratione videtur;</l><l n="11">nam vel uti pueris absinthia taetra medentes</l><l n="12">cum dare conantur, prius oras pocula circum</l><l n="13">contingunt mellis dulci flavoque liquore,</l><l n="14">ut puerorum aetas inprovida ludificetur</l><l n="15">labrorum tenus, interea perpotet amarum</l><l n="16">absinthi laticem deceptaque non capiatur,</l><l n="17">sed potius tali facto recreata valescat,</l><l n="18">sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur</l><l n="19">tristior esse quibus non est tractata, retroque</l><l n="20">volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti</l><l n="21">carmine Pierio rationem exponere nostram</l><l n="22">et quasi musaeo dulci contingere melle;</l><l n="23">si tibi forte animum tali ratione tenere</l><l n="24">versibus in nostris possem, dum percipis omnem</l><l n="25">naturam rerum ac persentis utilitatem.</l><milestone unit="card" n="26"/><l n="26">Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum</l><l n="27">qualia sint et quam variis distantia formis</l><l n="28">sponte sua volitent aeterno percita motu</l><l n="29">quoque modo possit res ex his quaeque creari,</l><l n="30"><del>nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res</del></l><l n="31"><del>attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,</del></l><l n="32"><del>quae quasi membranae vel cortex nominitandast,</del></l><l n="33">atque animi quoniam docui natura quid esset</l><l n="34">et quibus e rebus cum corpore compta vigeret</l><l n="35">quove modo distracta rediret in ordia prima,</l><l n="36">nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res</l><l n="37">attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,</l><l n="38">quod speciem ac formam similem gerit eius imago,</l><l n="39">cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;</l><l n="40">quae quasi membranae summo de corpore rerum</l><l n="41">dereptae volitant ultroque citroque per auras,</l><l n="42">atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes</l><l n="43">terrificant atque in somnis, cum saepe figuras</l><l n="44">contuimur miras simulacraque luce carentum,</l><l n="45">quae nos horrifice languentis saepe sopore</l><l n="46">excierunt ne forte animas Acherunte reamur</l><l n="47">effugere aut umbras inter vivos volitare</l><l n="48">neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,</l><l n="49">cum corpus simul atque animi natura perempta</l><l n="50">in sua discessum dederint primordia quaeque.</l><l n="51">dico igitur rerum effigias tenuisque figuras</l><l n="52">mittier ab rebus summo de cortice eorum;</l><l n="53">id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.</l><milestone unit="card" n="54"/><l n="54"> Principio quoniam mittunt in rebus apertis</l><l n="55">corpora res multae, partim diffusa solute,</l><l n="56">robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,</l><l n="57">et partim contexta magis condensaque, ut olim</l><l n="58">cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,</l><l n="59">et vituli cum membranas de corpore summo</l><l n="60">nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens</l><l n="61">exuit in spinis vestem; nam saepe videmus</l><l n="62">illorum spoliis vepres volitantibus auctas.</l><l n="63">quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago</l><l n="64">ab rebus mitti summo de corpore rerum.</l><l n="65">nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant</l><l n="66">quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;</l><l n="67">praesertim cum sint in summis corpora rebus</l><l n="68">multa minuta, iaci quae possint ordine eodem</l><l n="69">quo fuerint et formai servare figuram,</l><l n="70">et multo citius, quanto minus indupediri</l><l n="71">pauca queunt et <del>quae</del> sunt prima fronte locata.</l><l n="72">nam certe iacere ac largiri multa videmus,</l><l n="73">non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,</l><l n="74">verum de summis ipsum quoque saepe colorem.</l><l n="75">et volgo faciunt id lutea russaque vela</l><l n="76">et ferrugina, cum magnis intenta theatris</l><l n="77">per malos volgata trabesque trementia flutant;</l><l n="78">namque ibi consessum caveai supter et omnem</l><l n="79">scaenai speciem patrum matrumque deorsum</l><l n="80">inficiunt coguntque suo fluitare colore.</l><l n="81">et quanto circum mage sunt inclusa theatri</l><l n="82">moenia, tam magis haec intus perfusa lepore</l><l n="83">omnia conrident correpta luce diei.</l><l n="84">ergo lintea de summo cum corpore fucum</l><l n="85">mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis</l><l n="86">res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.</l><l n="87">sunt igitur iam formarum vestigia certa,</l><l n="88">quae volgo volitant subtili praedita filo</l><l n="89">nec singillatim possunt secreta videri.</l><milestone unit="card" n="90"/><l n="90">Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res</l><l n="91">consimiles ideo diffusae rebus abundant,</l><l n="92">ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae</l><l n="93">scinduntur per iter flexum, nec recta viarum</l><l n="94">ostia sunt, qua contendant exire coortae.</l><l n="95">at contra tenuis summi membrana coloris</l><l n="96">cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,</l><l n="97">in promptu quoniam est in prima fronte locata.</l><l n="98">Postremo speculis in aqua splendoreque in omni</l><l n="99">quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,</l><l n="100">quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,</l><l n="101">exin imaginibus missis consistere eorum.</l><l n="102"><del>nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant</del></l><l n="103"><del>quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.</del></l><l n="104">sunt igitur tenues formarum illis similesque</l><l n="105">effigiae, singillatim quas cernere nemo</l><l n="106">cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu</l><l n="107">reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,</l><l n="108">nec ratione alia servari posse videntur,</l><l n="109"> tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.</l><milestone unit="card" n="110"/><l n="110">Nunc age, quam tenui natura constet imago</l><l n="111">percipe. et in primis, quoniam primordia tantum</l><l n="112">sunt infra nostros sensus tantoque minora</l><l n="113">quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,</l><l n="114">nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum</l><l n="115">cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.</l><l n="116">primum animalia sunt iam partim tantula, corum</l><l n="117">tertia pars nulla possit ratione videri.</l><l n="118">horum intestinum quodvis quale esse putandumst!</l><l n="119">quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?</l><l n="120">quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,</l><l n="121">unde anima atque animi constet natura necessumst,</l><l n="122">nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?</l><l n="123">praeterea quaecumque suo de corpore odorem</l><l n="124">expirant acrem, panaces absinthia taetra</l><l n="125">habrotonique graves et tristia centaurea,</l><l n="126">quorum unum quidvis leviter si forte duobus</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="127">quin potius noscas rerum simulacra vagari</l><l n="128">multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?</l><l n="129">Sed ne forte putes ea demum sola vagari,</l><l n="130">quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,</l><l n="131">sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa</l><l n="132">constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,</l><l n="133">quae multis formata modis sublime feruntur,</l><l n="134">ut nubes facile inter dum concrescere in alto</l><l n="135">cernimus et mundi speciem violare serenam</l><l n="136"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> mulcentes motu; nam saepe Gigantum</l><l n="137">ora volare videntur et umbram ducere late,</l><l n="138">inter dum magni montes avolsaque saxa</l><l n="139">montibus ante ire et solem succedere praeter,</l><l n="140">inde alios trahere atque inducere belua nimbos.</l><l n="141">nec speciem mutare suam liquentia cessant</l><l n="142">et cuiusque modi formarum vertere in oras.</l><milestone unit="card" n="143"/><l n="143">Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur</l><l n="144">perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="145">semper enim summum quicquid de rebus abundat,</l><l n="146">quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,</l><l n="147">transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa</l><l n="148">aut in materiam ligni pervenit, ibi iam</l><l n="149">scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.</l><l n="150">at cum splendida quae constant opposta fuerunt</l><l n="151">densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;</l><l n="152">nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem</l><l n="153">scindi; quam meminit levor praestare salutem.</l><l n="154">qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.</l><l n="155">et quamvis subito quovis in tempore quamque</l><l n="156">rem contra speculum ponas, apparet imago;</l><l n="157">perpetuo fluere ut noscas e corpore summo</l><l n="158">texturas rerum tenuis tenuisque figuras.</l><l n="159">ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,</l><l n="160">ut merito celer his rebus dicatur origo.</l><l n="161">et quasi multa brevi spatio summittere debet</l><l n="162"> lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,</l><l n="163">sic ab rebus item simili ratione necessest</l><l n="164">temporis in puncto rerum simulacra ferantur</l><l n="165">multa modis multis in cunctas undique partis;</l><l n="166">quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,</l><l n="167">res ibi respondent simili forma atque colore.</l><l n="168">Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli</l><l n="169">tempestas, perquam subito fit turbida foede,</l><l n="170">undique uti tenebras omnis Acherunta rearis</l><l n="171">liquisse et magnas caeli complesse cavernas.</l><l n="172">usque adeo taetra nimborum nocte coorta</l><l n="173">inpendent atrae Formidinis ora superne;</l><l n="174">quorum quantula pars sit imago dicere nemost</l><l n="175">qui possit neque eam rationem reddere dictis.</l><milestone unit="card" n="176"/><l n="176">Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,</l><l n="177">et quae mobilitas ollis tranantibus auras</l><l n="178">reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,</l><l n="179">in quem quaeque locum diverso numine tendunt,</l><l n="180">suavidicis potius quam multis versibus edam;</l><l n="181">parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam</l><l n="182">clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.</l><l n="183">Principio persaepe levis res atque minutis</l><l n="184">corporibus factas celeris licet esse videre.</l><l n="185">in quo iam genere est solis lux et vapor eius,</l><l n="186">propterea quia sunt e primis facta minutis,</l><l n="187">quae quasi cuduntur perque <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> intervallum</l><l n="188">non dubitant transire sequenti concita plaga;</l><l n="189">suppeditatur enim confestim lumine lumen</l><l n="190">et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.</l><l n="191">qua propter simulacra pari ratione necessest</l><l n="192">inmemorabile per spatium transcurrere posse</l><l n="193">temporis in puncto, primum quod parvola causa</l><l n="194">est procul a tergo quae provehat atque propellat,</l><l n="195">quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,</l><l n="196">deinde quod usque adeo textura praedita rara</l><l n="197">mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res</l><l n="198">et quasi permanare per <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> intervallum.</l><milestone unit="card" n="199"/><l n="199">Praeterea si quae penitus corpuscula rerum</l><l n="200">ex altoque foras mittuntur, solis uti lux</l><l n="201">ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei</l><l n="202">per totum caeli spatium diffundere sese</l><l n="203">perque volare mare ac terras caelumque rigare.</l><l n="204">quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,</l><l n="205">cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?</l><l n="206">quone vides citius debere et longius ire</l><l n="207">multiplexque loci spatium transcurrere eodem</l><l n="208">tempore quo solis pervolgant lumina caelum?</l><l n="209">Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,</l><l n="210">quam celeri motu rerum simulacra ferantur,</l><l n="211">quod simul ac primum sub diu splendor aquai</l><l n="212">ponitur, extemplo caelo stellante serena</l><l n="213">sidera respondent in aqua radiantia mundi.</l><l n="214">iamne vides igitur quam puncto tempore imago</l><l n="215">aetheris ex oris in terrarum accidat oras?</l><l n="216">quare etiam atque etiam mitti fateare necessest</l><milestone unit="card" n="217"/><l n="217"> corpora quae feriant oculos visumque lacessant.</l><l n="218">perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,</l><l n="219">frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis</l><l n="220">aequoris, exesor moerorum litora circum,</l><l n="221">nec variae cessant voces volitare per auras.</l><l n="222">denique in os salsi venit umor saepe saporis,</l><l n="223">cum mare versamur propter, dilutaque contra</l><l n="224">cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.</l><l n="225">usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter</l><l n="226">fertur et in cunctas dimittitur undique partis</l><l n="227">nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,</l><l n="228">perpetuo quoniam sentimus et omnia semper</l><l n="229">cernere odorari licet et sentire sonare.</l><milestone unit="card" n="230"/><l n="230">Praeterea quoniam manibus tractata figura</l><l n="231">in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae</l><l n="232">cernitur in luce et claro candore, necessest</l><l n="233">consimili causa tactum visumque moveri.</l><l n="234">nunc igitur si quadratum temptamus et id nos</l><l n="235">commovet in tenebris, in luci quae poterit res</l><l n="236">accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?</l><l n="237">esse in imaginibus qua propter causa videtur</l><l n="238">cernundi neque posse sine his res ulla videri.</l><l n="239">Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur</l><l n="240">undique et in cunctas iaciuntur didita partis;</l><l n="241">verum nos oculis quia solis cernere quimus,</l><l n="242">propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes</l><l n="243">res ibi eam contra feriant forma atque colore.</l><l n="244">et quantum quaeque ab nobis res absit, imago</l><l n="245">efficit ut videamus et internoscere curat;</l><l n="246">nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque</l><l n="247"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> qui inter se cumque est oculosque locatus,</l><l n="248">isque ita per nostras acies perlabitur omnis</l><l n="249">et quasi perterget pupillas atque ita transit.</l><l n="250">propterea fit uti videamus quam procul absit</l><l n="251">res quaeque. et quanto plus <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> ante agitatur</l><l n="252">et nostros oculos perterget longior aura,</l><l n="253">tam procul esse magis res quaeque remota videtur.</l><l n="254">scilicet haec summe celeri ratione geruntur,</l><l n="255">quale sit ut videamus, et una quam procul absit.</l><l n="256">Illud in his rebus minime mirabile habendumst,</l><l n="257">cur, ea quae feriant oculos simulacra videri</l><l n="258">singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.</l><l n="259">ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum</l><l n="260">acre fluit frigus, non privam quamque solemus</l><l n="261">particulam venti sentire et frigoris eius,</l><l n="262">sed magis unorsum, fierique perinde videmus</l><l n="263">corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res</l><l n="264">verberet atque sui det sensum corporis extra.</l><l n="265">praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum</l><l n="266">tangimus extremum saxi summumque colorem</l><l n="267">nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam</l><l n="268">duritiem penitus saxi sentimus in alto.</l><milestone unit="card" n="269"/><l n="269">Nunc age, cur ultra speculum videatur imago</l><l n="270">percipe: nam certe penitus remmota videtur.</l><l n="271">quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,</l><l n="272"> ianua cum per se transpectum praebet apertum,</l><l n="273">multa facitque foris ex aedibus ut videantur;</l><l n="274">is quoque enim duplici geminoque fit <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> visus.</l><l n="275">primus enim citra postes tum cernitur <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="276">inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,</l><l n="277">post extraria lux oculos perterget et <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="278">alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.</l><l n="279">sic ubi se primum speculi proiecit imago,</l><l n="280">dum venit ad nostras acies, protrudit agitque</l><l n="281"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> qui inter se cumquest oculosque locatus,</l><l n="282">et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus</l><l n="283">quam speculum; sed ubi <del>in</del> speculum quoque sensimus ipsum,</l><l n="284">continuo a nobis in eum quae fertur imago</l><l n="285">pervenit, et nostros oculos reiecta revisit</l><l n="286">atque alium prae se propellens <choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> volvit,</l><l n="287">et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque</l><l n="288">distare ab speculo tantum semota videtur.</l><l n="289">quare etiam atque etiam minime mirarier est par</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="290">illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,</l><l n="291"><choice><reg>aeribus</reg><orig>aëribus</orig></choice> binis quoniam res confit utraque.</l><l n="292">Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,</l><l n="293">in speculis fit ut in laeva videatur eo quod</l><l n="294">planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,</l><l n="295">non convertitur incolumis, sed recta retrorsum</l><l n="296">sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit</l><l n="297">cretea persona, adlidat pilaeve trabive,</l><l n="298">atque ea continuo rectam si fronte figuram</l><l n="299">servet et elisam retro sese exprimat ipsa.</l><l n="300">fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem</l><l n="301">nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.</l><milestone unit="card" n="302"/><l n="302">Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,</l><l n="303">quinque etiam <del>aut</del> sex ut fieri simulacra <choice><reg>suerint</reg><orig>suërint</orig></choice>.</l><l n="304">nam quae cumque retro parte interiore latebunt,</l><l n="305">inde tamen, quamvis torte penitusque remota,</l><l n="306">omnia per flexos aditus educta licebit</l><l n="307">pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.</l><l n="308">usque adeo speculo in speculum translucet imago,</l><l n="309">et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,</l><l n="310">inde retro rursum redit et convertit eodem.</l><l n="311">Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum</l><l n="312">adsimili lateris flexura praedita nostri,</l><l n="313">dextera ea propter nobis simulacra remittunt,</l><l n="314">aut quia de speculo in speculum transfertur imago,</l><l n="315">inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod</l><l n="316">circum agitur, cum venit, imago propterea quod</l><l n="317">flexa figura docet speculi convertier ad nos.</l><l n="318">Indugredi porro pariter simulacra pedemque</l><l n="319">ponere nobiscum credas gestumque imitari</l><l n="320">propterea quia, de speculi qua parte recedas,</l><l n="321">continuo nequeunt illinc simulacra reverti;</l><l n="322">omnia quandoquidem cogit natura referri</l><l n="323">ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.</l><l n="324">Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.</l><l n="325"> sol etiam caecat, contra si tendere pergas,</l><l n="326">propterea quia vis magnast ipsius et alte</l><l n="327"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> per purum simulacra feruntur</l><l n="328">et feriunt oculos turbantia composituras.</l><l n="329">Praeterea splendor qui cumque est acer adurit</l><l n="330">saepe oculos ideo quod semina possidet ignis</l><l n="331">multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.</l><l n="332">lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur</l><l n="333">arquati, quia luroris de corpore eorum</l><l n="334">semina multa fluunt simulacris obvia rerum,</l><l n="335">multaque sunt oculis in eorum denique mixta,</l><l n="336">quae contage sua palloribus omnia pingunt.</l><milestone unit="card" n="337"/><l n="337">E tenebris autem quae sunt in luce tuemur</l><l n="338">propterea quia, cum propior caliginis <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="339">ater init oculos prior et possedit apertos,</l><l n="340">insequitur candens confestim lucidus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="341">qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras</l><l n="342"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> illius; nam multis partibus hic est</l><l n="343">mobilior multisque minutior et mage pollens.</l><l n="344">qui simul atque vias oculorum luce replevit</l><l n="345">atque pate fecit, quas ante obsederat <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="346"><add>ATER</add>, continuo rerum simulacra secuntur,</l><l n="347">quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.</l><l n="348">quod contra facere in tenebris e luce nequimus</l><l n="349">propterea quia posterior caliginis <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="350">crassior insequitur, qui cuncta foramina complet</l><l n="351">obsiditque vias oculorum, ne simulacra</l><l n="352">possint ullarum rerum coniecta moveri.</l><l n="353">Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,</l><l n="354">propterea fit uti videantur saepe rutundae,</l><l n="355">angulus optusus quia longe cernitur omnis</l><l n="356">sive etiam potius non cernitur ac perit eius</l><l n="357">plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,</l><l n="358"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> per multum quia dum simulacra feruntur,</l><l n="359">cogit hebescere eum crebris offensibus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>.</l><l n="360">hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.</l><l n="361">fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;</l><l n="362">non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,</l><l n="363">sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.</l><l n="364">Umbra videtur item nobis in sole moveri</l><l n="365">et vestigia nostra sequi gestumque imitari,</l><l n="366"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> si credis privatum lumine posse</l><l n="367">indugredi, motus hominum gestumque sequentem;</l><l n="368">nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus</l><l n="369"><choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice> id quod nos umbram perhibere <choice><reg>suemus</reg><orig>suëmus</orig></choice>.</l><l n="370">ni mirum, quia terra locis ex ordine certis</l><l n="371">lumine privatur solis qua cumque meantes</l><l n="372">officimus, repletur item quod liquimus eius,</l><l n="373">propterea fit uti videatur, quae fuit umbra</l><l n="374">corporis, e regione eadem nos usque secuta.</l><l n="375">semper enim nova se radiorum lumina fundunt</l><l n="376">primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.</l><l n="377">propterea facile et spoliatur lumine terra</l><l n="378">et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.</l><milestone unit="card" n="379"/><l n="379">Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.</l><l n="380"> nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri</l><l n="381">illorum est; eadem vero sint lumina necne,</l><l n="382">umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,</l><l n="383">an potius fiat paulo quod diximus ante,</l><l n="384">hoc animi demum ratio discernere debet,</l><l n="385">nec possunt oculi naturam noscere rerum.</l><l n="386">proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.</l><l n="387">Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;</l><l n="388">quae manet in statione, ea praeter creditur ire.</l><l n="389">et fugere ad puppim colles campique videntur,</l><l n="390">quos agimus praeter navem velisque volamus.</l><l n="391">Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis</l><l n="392">cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,</l><l n="393">quandoquidem longos obitus exorta revisunt,</l><l n="394">cum permensa suo sunt caelum corpore claro.</l><l n="395">solque pari ratione manere et luna videtur</l><l n="396">in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.</l><l n="397">Exstantisque procul medio de gurgite montis</l><l n="398">classibus inter quos liber patet exitus ingens,</l><l n="399">insula coniunctis tamen ex his una videtur.</l><l n="400">atria versari et circum cursare columnae</l><l n="401">usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi</l><l n="402">desierunt verti, vix ut iam credere possint</l><l n="403">non supra sese ruere omnia tecta minari.</l><l n="404">Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte</l><l n="405">cum coeptat natura supraque extollere montes,</l><l n="406">quos tibi tum supra sol montis esse videtur</l><l n="407">comminus ipse suo contingens fervidus igni,</l><l n="408">vix absunt nobis missus bis mille sagittae,</l><l n="409">vix etiam cursus quingentos saepe veruti;</l><l n="410">inter eos solemque iacent immania ponti</l><l n="411">aequora substrata aetheriis ingentibus oris,</l><l n="412">interiectaque sunt terrarum milia multa,</l><l n="413">quae variae retinent gentes et saecla ferarum.</l><milestone unit="card" n="414"/><l n="414">At coniectus aquae digitum non altior unum,</l><l n="415">qui lapides inter sistit per strata viarum,</l><l n="416">despectum praebet sub terras inpete tanto,</l><l n="417">a terris quantum caeli patet altus hiatus,</l><l n="418">nubila despicere et caelum ut videare videre,</l><l n="419">corpora mirande sub terras abdita caelo.</l><l n="420">Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit</l><l n="421">flumine et in rapidas amnis despeximus undas,</l><l n="422">stantis equi corpus transversum ferre videtur</l><l n="423">vis et in adversum flumen contrudere raptim,</l><l n="424">et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri</l><l n="425">et fluere adsimili nobis ratione videntur.</l><l n="426">Porticus aequali quamvis est denique ductu</l><l n="427">stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,</l><l n="428">longa tamen parte ab summa cum tota videtur,</l><l n="429">paulatim trahit angusti fastigia coni,</l><l n="430">tecta solo iungens atque omnia dextera laevis</l><l n="431">donec in obscurum coni conduxit acumen.</l><l n="432">In pelago nautis ex undis ortus in undis</l><l n="433">sol fit uti videatur obire et condere lumen;</l><l n="434">quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;</l><l n="435"> ne leviter credas labefactari undique sensus.</l><l n="436">at maris ignaris in portu clauda videntur</l><l n="437">navigia aplustris fractis obnitier undis.</l><l n="438">nam quae cumque supra rorem salis edita pars est</l><l n="439">remorum, recta est, et recta superne guberna;</l><l n="440">quae demersa liquore obeunt, refracta videntur</l><l n="441">omnia converti sursumque supina reverti</l><l n="442">et reflexa prope in summo fluitare liquore.</l><l n="443">Raraque per caelum cum venti nubila portant</l><l n="444">tempore nocturno, tum splendida signa videntur</l><l n="445">labier adversum nimbos atque ire superne</l><l n="446">longe aliam in partem ac vera ratione feruntur</l><milestone unit="card" n="447"/><l n="447">At si forte oculo manus uni subdita supter</l><l n="448">pressit eum, quodam sensu fit uti videantur</l><l n="449">omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,</l><l n="450">bina lucernarum florentia lumina flammis</l><l n="451">binaque per totas aedis geminare supellex</l><l n="452">et duplicis hominum facies et corpora bina.</l><l n="453">Denique cum suavi devinxit membra sopore</l><l n="454">somnus et in summa corpus iacet omne quiete,</l><l n="455">tum vigilare tamen nobis et membra movere</l><l n="456">nostra videmur, et in noctis caligine caeca</l><l n="457">cernere censemus solem lumenque diurnum,</l><l n="458">conclusoque loco caelum mare flumina montis</l><l n="459">mutare et campos pedibus transire videmur,</l><l n="460">et sonitus audire, severa silentia noctis</l><l n="461">undique cum constent, et reddere dicta tacentes.</l><l n="462">Cetera de genere hoc mirande multa videmus,</l><l n="463">quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,</l><l n="464">ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit</l><l n="465">propter opinatus animi, quos addimus ipsi,</l><l n="466">pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;</l><l n="467">nam nihil aegrius est quam res secernere apertas</l><l n="468">ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.</l><milestone unit="card" n="469"/><l n="469">Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit</l><l n="470">an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.</l><l n="471">hunc igitur contra minuam contendere causam,</l><l n="472">qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.</l><l n="473">et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum</l><l n="474">quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,</l><l n="475">unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,</l><l n="476">notitiam veri quae res falsique crearit</l><l n="477">et dubium certo quae res differre probarit.</l><l n="478">invenies primis ab sensibus esse creatam</l><l n="479">notitiem veri neque sensus posse refelli.</l><l n="480">nam maiore fide debet reperirier illud,</l><l n="481">sponte sua veris quod possit vincere falsa.</l><l n="482">quid maiore fide porro quam sensus haberi</l><l n="483">debet? an ab sensu falso ratio orta valebit</l><l n="484">dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?</l><l n="485">qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.</l><l n="486">An poterunt oculos aures reprehendere, an aures</l><l n="487">tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,</l><l n="488">an confutabunt nares oculive revincent?</l><l n="489">non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas</l><l n="490"> divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est</l><l n="491">et quod molle sit et gelidum fervensve videre</l><l n="492">et seorsum varios rerum sentire colores</l><l n="493">et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.</l><l n="494">seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores</l><l n="495">nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est</l><l n="496">non possint alios alii convincere sensus.</l><l n="497">nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,</l><l n="498">aequa fides quoniam debebit semper haberi.</l><l n="499">proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.</l><milestone unit="card" n="500"/><l n="500">Et si non poterit ratio dissolvere causam,</l><l n="501">cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint</l><l n="502">visa rutunda, tamen praestat rationis egentem</l><l n="503">reddere mendose causas utriusque figurae,</l><l n="504">quam manibus manifesta suis emittere quoquam</l><l n="505">et violare fidem primam et convellere tota</l><l n="506">fundamenta quibus nixatur vita salusque.</l><l n="507">non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa</l><l n="508">concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis</l><l n="509">praecipitisque locos vitare et cetera quae sint</l><l n="510">in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.</l><l n="511">illa tibi est igitur verborum copia cassa</l><l n="512">omnis, quae contra sensus instructa paratast.</l><l n="513">Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,</l><l n="514">normaque si fallax rectis regionibus exit,</l><l n="515">et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,</l><l n="516">omnia mendose fieri atque obstipa necessu est</l><l n="517">prava cubantia prona supina atque absona tecta,</l><l n="518">iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque</l><l n="519">prodita iudiciis fallacibus omnia primis,</l><l n="520">sic igitur ratio tibi rerum prava necessest</l><l n="521">falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.</l><milestone unit="card" n="522"/><l n="522">Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem</l><l n="523">sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.</l><l n="524">Principio auditur sonus et vox omnis, in auris</l><l n="525">insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.</l><l n="526">corpoream quoque enim <del>vocem</del> constare fatendumst</l><l n="527">et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.</l><l n="528">Praeterea radit vox fauces saepe facitque</l><l n="529">asperiora foras gradiens arteria clamor,</l><l n="530">quippe per angustum turba maiore coorta</l><l n="531">ire foras ubi coeperunt primordia vocum.</l><l n="532">scilicet expletis quoque ianua raditur oris.</l><l n="533">haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent</l><l n="534">corporeis e principiis, ut laedere possint.</l><l n="535">nec te fallit item quid corporis auferat et quid</l><l n="536">detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis</l><l n="537">perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram</l><l n="538">aurorae perductus ab exoriente nitore,</l><l n="539">praesertim si cum summost clamore profusus.</l><l n="540">ergo corpoream vocem constare necessest,</l><l n="541">multa loquens quoniam amittit de corpore partem.</l><l n="542">Asperitas autem vocis fit ab asperitate</l><l n="543">principiorum et item levor levore creatur;</l><l n="544">nec simili penetrant auris primordia forma,</l><l n="545"> cum tuba depresso graviter sub murmure mugit</l><l n="546">et reboat raucum retro cita barbita bombum,</l><l n="547">et <del>iam</del> Dauliades natae hortis ex Heliconis</l><l n="548">cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.</l><milestone unit="card" n="549"/><l n="549">Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro</l><l n="550">exprimimus rectoque foras emittimus ore,</l><l n="551">mobilis articulat nervorum daedala lingua,</l><l n="552">formaturaque labrorum pro parte figurat.</l><l n="553">hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta</l><l n="554">perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa</l><l n="555">plane exaudiri discernique articulatim;</l><l n="556">servat enim formaturam servatque figuram.</l><l n="557">at si inter positum spatium sit longius aequo,</l><l n="558"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> per multum confundi verba necessest</l><l n="559">et conturbari vocem, dum transvolat auras.</l><l n="560">ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam</l><l n="561">internoscere, verborum sententia quae sit;</l><l n="562">usque adeo confusa venit vox inque pedita.</l><l n="563">Praeterea verbum saepe unum perciet auris</l><l n="564">omnibus in populo missum praeconis ab ore.</l><l n="565">in multas igitur voces vox una repente</l><l n="566">diffugit, in privas quoniam se dividit auris</l><l n="567">obsignans formam verbis clarumque sonorem.</l><l n="568">at quae pars vocum non auris incidit ipsas,</l><l n="569">praeter lata perit frustra diffusa per auras.</l><l n="570">pars solidis adlisa locis reiecta sonorem</l><l n="571">reddit et inter dum frustratur imagine verbi.</l><milestone unit="card" n="572"/><l n="572">Quae bene cum videas, rationem reddere possis</l><l n="573">tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola</l><l n="574">saxa paris formas verborum ex ordine reddant.</l><l n="575">palantis comites com montis inter opacos</l><l n="576">quaerimus et magna dispersos voce ciemus.</l><l n="577">sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,</l><l n="578">unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi</l><l n="579">verba repulsantes iterabant dicta referri.</l><l n="580">haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere</l><l n="581">finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,</l><l n="582">quorum noctivago strepitu ludoque iocanti</l><l n="583">adfirmant volgo taciturna silentia rumpi</l><l n="584">chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,</l><l n="585">tibia quas fundit digitis pulsata canentum,</l><l n="586">et genus agricolum late sentiscere, quom Pan</l><l n="587">pinea semiferi capitis velamina quassans</l><l n="588">unco saepe labro calamos percurrit hiantis,</l><l n="589">fistula silvestrem ne cesset fundere musam.</l><l n="590">cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,</l><l n="591">ne loca deserta ab divis quoque forte putentur</l><l n="592">sola tenere. ideo iactant miracula dictis</l><l n="593">aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne</l><l n="594">humanum genus est avidum nimis auricularum.</l><milestone unit="card" n="595"/><l n="595">Quod super est, non est mirandum qua ratione,</l><l n="596">per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,</l><l n="597">haec loca per voces veniant aurisque lacessant,</l><l n="598">conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;</l><l n="599">ni mirum quia vox per flexa foramina rerum</l><l n="600"> incolumis transire potest, simulacra renutant;</l><l n="601">perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,</l><l n="602">qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.</l><l n="603">praeterea partis in cunctas dividitur vox,</l><l n="604">ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una</l><l n="605">dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis</l><l n="606">saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.</l><l n="607">ergo replentur loca vocibus abdita retro,</l><l n="608">omnia quae circum fervunt sonituque cientur.</l><l n="609">at simulacra viis derectis omnia tendunt,</l><l n="610">ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo</l><l n="611">saepe supra potis est, at voces accipere extra.</l><l n="612">et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa <del>domorum</del></l><l n="613">vox optunditur atque auris confusa penetrat</l><l n="614">et sonitum potius quam verba audire videmur.</l><milestone unit="card" n="615"/><l n="615">Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum</l><l n="616">plusculum habent in se rationis, plus operai.</l><l n="617">principio sucum sentimus in ore, cibum cum</l><l n="618">mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai</l><l n="619">siquis forte manu premere ac siccare <choice><reg>coepit</reg><orig>coëpit</orig></choice>.</l><l n="620">inde quod exprimimus per caulas omne palati</l><l n="621">diditur et rarae per flexa foramina linguae,</l><l n="622">hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,</l><l n="623">suaviter attingunt et suaviter omnia tractant</l><l n="624">umida linguai circum sudantia templa;</l><l n="625">at contra pungunt sensum lacerantque coorta,</l><l n="626">quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.</l><l n="627">deinde voluptas est e suco fine palati;</l><l n="628">cum vero deorsum per fauces praecipitavit,</l><l n="629">nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;</l><l n="630">nec refert quicquam quo victu corpus alatur,</l><l n="631">dum modo quod capias concoctum didere possis</l><l n="632">artubus et stomachi tumidum servare tenorem.</l><l n="633">Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,</l><l n="634">expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,</l><l n="635">hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,</l><l n="636">tantaque <del>in</del> his rebus distantia differitasque est,</l><l n="637">ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;</l><l n="638">est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis</l><l n="639">disperit ac sese mandendo conficit ipsa.</l><l n="640">praeterea nobis veratrum est acre venenum,</l><l n="641">at capris adipes et cocturnicibus auget.</l><l n="642">id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,</l><l n="643">principio meminisse decet quae diximus ante,</l><l n="644">semina multimodis in rebus mixta teneri.</l><l n="645">porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,</l><l n="646">ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim</l><l n="647">extima membrorum circumcaesura <choice><reg>coercet</reg><orig>coërcet</orig></choice>,</l><l n="648">proinde et seminibus constant variantque figura.</l><l n="649">semina cum porro distent, differre necessest</l><l n="650">intervalla viasque, foramina quae perhibemus,</l><l n="651">omnibus in membris et in ore ipsoque palato.</l><l n="652">esse minora igitur quaedam maioraque debent,</l><l n="653">esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,</l><l n="654">multa rutunda, modis multis multangula quaedam.</l><l n="655"> namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,</l><l n="656">proinde foraminibus debent differe figurae</l><l n="657">et variare viae proinde ac textura <choice><reg>coercet</reg><orig>coërcet</orig></choice>.</l><l n="658">hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,</l><l n="659">illi, cui suave est, levissima corpora debent</l><l n="660">contractabiliter caulas intrare palati,</l><l n="661">at contra quibus est eadem res intus acerba,</l><l n="662">aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.</l><l n="663">nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.</l><l n="664">quippe ubi cui febris bili superante coorta est</l><l n="665">aut alia ratione aliquast vis excita morbi,</l><l n="666">perturbatur ibi iam totum corpus et omnes</l><l n="667">commutantur ibi positurae principiorum;</l><l n="668">fit prius ad sensum <del>ut</del> quae corpora conveniebant</l><l n="669">nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,</l><l n="670">quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;</l><l n="671">utraque enim sunt in mellis commixta sapore;</l><l n="672">id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.</l><milestone unit="card" n="673"/><l n="673">Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris</l><l n="674">tangat agam. primum res multas esse necessest</l><l n="675">unde fluens volvat varius se fluctus odorum,</l><l n="676">et fluere et mitti volgo spargique putandumst;</l><l n="677">verum aliis alius magis est animantibus aptus,</l><l n="678">dissimilis propter formas. ideoque per auras</l><l n="679">mellis apes quamvis longe ducuntur odore,</l><l n="680">volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum</l><l n="681">ungula quo tulerit gressum promissa canum vis</l><l n="682">ducit, et humanum longe praesentit odorem</l><l n="683">Romulidarum arcis servator, candidus anser.</l><l n="684">sic aliis alius nidor datus ad sua quemque</l><l n="685">pabula ducit et a taetro resilire veneno</l><l n="686">cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.</l><l n="687">Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,</l><l n="688">est alio ut possit permitti longius alter;</l><l n="689">sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum</l><l n="690">quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res</l><l n="691">quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.</l><l n="692">errabundus enim tarde venit ac perit ante</l><l n="693">paulatim facilis distractus in <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> auras;</l><l n="694">ex alto primum quia vix emittitur ex re;</l><l n="695">nam penitus fluere atque recedere rebus odores</l><l n="696">significat quod fracta magis redolere videntur</l><l n="697">omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.</l><l n="698">deinde videre licet maioribus esse creatum</l><l n="699">principiis quam vox, quoniam per saxea saepta</l><l n="700">non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.</l><l n="701">quare etiam quod olet non tam facile esse videbis</l><l n="702">investigare in qua sit regione locatum;</l><l n="703">refrigescit enim cunctando plaga per auras</l><l n="704">nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.</l><l n="705">errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.</l><l n="706">Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum</l><l n="707">in generest, sed item species rerum atque colores</l><l n="708">non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,</l><l n="709">ut non sint aliis quaedam magis acria visu.</l><l n="710"> quin etiam gallum noctem explaudentibus alis</l><l n="711">auroram clara consuetum voce vocare,</l><l n="712">noenu queunt rapidi contra constare leones</l><l n="713">inque tueri: ita continuo meminere fugai.</l><l n="714">ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam</l><l n="715">semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,</l><l n="716">pupillas interfodiunt acremque dolorem</l><l n="717">praebent, ut nequeant contra durare feroces,</l><l n="718">cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,</l><l n="719">aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis</l><l n="720">exitus ex oculis liber datur, in remorando</l><l n="721">laedere ne possint ex ulla lumina parte.</l><milestone unit="card" n="722"/><l n="722">Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde</l><l n="723">quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.</l><l n="724">principio hoc dico, rerum simulacra vagari</l><l n="725">multa modis multis in cunctas undique partis</l><l n="726">tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,</l><l n="727">obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.</l><l n="728">quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu</l><l n="729">quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,</l><l n="730">corporis haec quoniam penetrant per rara cientque</l><l n="731">tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.</l><l n="732">Centauros itaque et Scyllarum membra videmus</l><l n="733">Cerbereasque canum facies simulacraque eorum</l><l n="734">quorum morte obita tellus amplectitur ossa;</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>