<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.581-3.679</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.581-3.679</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="581">discidium, quin in taetro tabescat odore,</l><l n="582">quid dubitas quin ex imo penitusque coorta</l><l n="583">emanarit uti fumus diffusa animae vis,</l><l n="584">atque ideo tanta mutatum putre ruina</l><l n="585">conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt</l><l n="586">fundamenta foras manant animaeque per artus</l><l n="587">perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,</l><l n="588">atque foramina? multimodis ut noscere possis</l><l n="589">dispertitam animae naturam exisse per artus</l><l n="590">et prius esse sibi distractam corpore in ipso,</l><l n="591">quam prolapsa foras enaret in <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> auras.</l><milestone unit="card" n="592"/><l n="592">Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,</l><l n="593">saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur</l><l n="594">ire anima ac toto solui de corpore <del>tota</del></l><l n="595">et quasi supremo languescere tempore voltus</l><l n="596">molliaque exsangui cadere omnia <del>corpore</del> membra.</l><l n="597">quod genus est, animo male factum cum perhibetur</l><l n="598">aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes</l><l n="599">extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;</l><l n="600">conquassatur enim tum mens animaeque potestas</l><l n="601">omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,</l><l n="602">ut gravior paulo possit dissolvere causa.</l><l n="603"> Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus</l><l n="604">inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,</l><l n="605">non modo non omnem possit durare per aevom,</l><l n="606">sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?</l><l n="607">nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur</l><l n="608">ire foras animam incolumem de corpore toto,</l><l n="609">nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,</l><l n="610">verum deficere in certa regione locatam;</l><l n="611">ut sensus alios in parti quemque sua scit</l><l n="612">dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,</l><l n="613">non tam se moriens dissolvi conquereretur,</l><l n="614">sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.</l><l n="615">Denique cur animi numquam mens consiliumque</l><l n="616">gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis</l><l n="617">sedibus et certis regionibus omnibus haeret,</l><l n="618">si non certa loca ad nascendum reddita cuique</l><l n="619">sunt, et ubi quicquid possit durare creatum</l><l n="620">atque ita multimodis partitis artubus esse,</l><l n="621">membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?</l><l n="622">usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari</l><l n="623">fluminibus solitast neque in igni gignier algor.</l><milestone unit="card" n="624"/><l n="624">Praeterea si inmortalis natura animaist</l><l n="625">et sentire potest secreta a corpore nostro,</l><l n="626">quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.</l><l n="627">nec ratione alia nosmet proponere nobis</l><l n="628">possumus infernas animas Acherunte vagare.</l><l n="629">pictores itaque et scriptorum saecla priora</l><l n="630">sic animas intro duxerunt sensibus auctas.</l><l n="631">at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa</l><l n="632">esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;</l><l n="633">haud igitur per se possunt sentire neque esse.</l><l n="634">Et quoniam toto sentimus corpore inesse</l><l n="635">vitalem sensum et totum esse animale videmus,</l><l n="636">si subito medium celeri praeciderit ictu</l><l n="637">vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,</l><l n="638">dispertita procul dubio quoque vis animai</l><l n="639">et discissa simul cum corpore dissicietur.</l><l n="640">at quod scinditur et partis discedit in ullas,</l><l n="641">scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.</l><l n="642">falciferos memorant currus abscidere membra</l><l n="643">saepe ita de subito permixta caede calentis,</l><l n="644">ut tremere in terra videatur ab artubus id quod</l><l n="645">decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis</l><l n="646">mobilitate mali non quit sentire dolorem;</l><l n="647">et simul in pugnae studio quod dedita mens est,</l><l n="648">corpore relicuo pugnam caedesque petessit,</l><l n="649">nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe</l><l n="650">inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,</l><l n="651">nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.</l><l n="652">inde alius conatur adempto surgere crure,</l><l n="653">cum digitos agitat propter moribundus humi pes.</l><l n="654">et caput abscisum calido viventeque trunco</l><l n="655">servat humi voltum vitalem oculosque patentis,</l><l n="656">donec reliquias animai reddidit omnes.</l><l n="657">quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti</l><l n="658"> serpentis cauda, procero corpore, utrumque</l><l n="659">sit libitum in multas partis discidere ferro,</l><l n="660">omnia iam sorsum cernes ancisa recenti</l><l n="661">volnere tortari et terram conspargere tabo,</l><l n="662">ipsam seque retro partem petere ore priorem,</l><l n="663">volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.</l><l n="664">omnibus esse igitur totas dicemus in illis</l><l n="665">particulis animas? at ea ratione sequetur</l><l n="666">unam animantem animas habuisse in corpore multas.</l><l n="667">ergo divisast ea quae fuit una simul cum</l><l n="668">corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,</l><l n="669">in multas quoniam partis disciditur aeque.</l><milestone unit="card" n="670"/><l n="670">Praeterea si inmortalis natura animai</l><l n="671">constat et in corpus nascentibus insinuatur,</l><l n="672">cur super ante actam aetatem meminisse nequimus</l><l n="673">nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?</l><l n="674">nam si tanto operest animi mutata potestas,</l><l n="675">omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,</l><l n="676">non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;</l><l n="677">qua propter fateare necessest quae fuit ante</l><l n="678">interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.</l><l n="679">Praeterea si iam perfecto corpore nobis</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>