<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.561-3.818</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.561-3.818</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="561">sola potest animi per se natura nec autem</l><l n="562">cassum anima corpus durare et sensibus uti.</l><l n="563">scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam</l><l n="564">dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,</l><l n="565">sic anima atque animus per se nil posse videtur.</l><l n="566">ni mirum quia <del>per</del> venas et viscera mixtim,</l><l n="567">per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni</l><l n="568">nec magnis intervallis primordia possunt</l><l n="569">libera dissultare, ideo conclusa moventur</l><l n="570">sensiferos motus, quos extra corpus in auras</l><l n="571"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> haut possunt post mortem eiecta moveri</l><l n="572">propterea quia non simili ratione tenentur;</l><l n="573">corpus enim atque animans erit <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>, si cohibere</l><l n="574">sese anima atque in eos poterit concludere motus,</l><l n="575">quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.</l><l n="576">quare etiam atque etiam resoluto corporis omni</l><l n="577">tegmine et eiectis extra vitalibus auris</l><l n="578">dissolui sensus animi fateare necessest</l><l n="579">atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.</l><l n="580">Denique cum corpus nequeat perferre animai</l><l n="581">discidium, quin in taetro tabescat odore,</l><l n="582">quid dubitas quin ex imo penitusque coorta</l><l n="583">emanarit uti fumus diffusa animae vis,</l><l n="584">atque ideo tanta mutatum putre ruina</l><l n="585">conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt</l><l n="586">fundamenta foras manant animaeque per artus</l><l n="587">perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,</l><l n="588">atque foramina? multimodis ut noscere possis</l><l n="589">dispertitam animae naturam exisse per artus</l><l n="590">et prius esse sibi distractam corpore in ipso,</l><l n="591">quam prolapsa foras enaret in <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> auras.</l><milestone unit="card" n="592"/><l n="592">Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,</l><l n="593">saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur</l><l n="594">ire anima ac toto solui de corpore <del>tota</del></l><l n="595">et quasi supremo languescere tempore voltus</l><l n="596">molliaque exsangui cadere omnia <del>corpore</del> membra.</l><l n="597">quod genus est, animo male factum cum perhibetur</l><l n="598">aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes</l><l n="599">extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;</l><l n="600">conquassatur enim tum mens animaeque potestas</l><l n="601">omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,</l><l n="602">ut gravior paulo possit dissolvere causa.</l><l n="603"> Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus</l><l n="604">inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,</l><l n="605">non modo non omnem possit durare per aevom,</l><l n="606">sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?</l><l n="607">nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur</l><l n="608">ire foras animam incolumem de corpore toto,</l><l n="609">nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,</l><l n="610">verum deficere in certa regione locatam;</l><l n="611">ut sensus alios in parti quemque sua scit</l><l n="612">dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,</l><l n="613">non tam se moriens dissolvi conquereretur,</l><l n="614">sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.</l><l n="615">Denique cur animi numquam mens consiliumque</l><l n="616">gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis</l><l n="617">sedibus et certis regionibus omnibus haeret,</l><l n="618">si non certa loca ad nascendum reddita cuique</l><l n="619">sunt, et ubi quicquid possit durare creatum</l><l n="620">atque ita multimodis partitis artubus esse,</l><l n="621">membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?</l><l n="622">usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari</l><l n="623">fluminibus solitast neque in igni gignier algor.</l><milestone unit="card" n="624"/><l n="624">Praeterea si inmortalis natura animaist</l><l n="625">et sentire potest secreta a corpore nostro,</l><l n="626">quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.</l><l n="627">nec ratione alia nosmet proponere nobis</l><l n="628">possumus infernas animas Acherunte vagare.</l><l n="629">pictores itaque et scriptorum saecla priora</l><l n="630">sic animas intro duxerunt sensibus auctas.</l><l n="631">at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa</l><l n="632">esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;</l><l n="633">haud igitur per se possunt sentire neque esse.</l><l n="634">Et quoniam toto sentimus corpore inesse</l><l n="635">vitalem sensum et totum esse animale videmus,</l><l n="636">si subito medium celeri praeciderit ictu</l><l n="637">vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,</l><l n="638">dispertita procul dubio quoque vis animai</l><l n="639">et discissa simul cum corpore dissicietur.</l><l n="640">at quod scinditur et partis discedit in ullas,</l><l n="641">scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.</l><l n="642">falciferos memorant currus abscidere membra</l><l n="643">saepe ita de subito permixta caede calentis,</l><l n="644">ut tremere in terra videatur ab artubus id quod</l><l n="645">decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis</l><l n="646">mobilitate mali non quit sentire dolorem;</l><l n="647">et simul in pugnae studio quod dedita mens est,</l><l n="648">corpore relicuo pugnam caedesque petessit,</l><l n="649">nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe</l><l n="650">inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,</l><l n="651">nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.</l><l n="652">inde alius conatur adempto surgere crure,</l><l n="653">cum digitos agitat propter moribundus humi pes.</l><l n="654">et caput abscisum calido viventeque trunco</l><l n="655">servat humi voltum vitalem oculosque patentis,</l><l n="656">donec reliquias animai reddidit omnes.</l><l n="657">quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti</l><l n="658"> serpentis cauda, procero corpore, utrumque</l><l n="659">sit libitum in multas partis discidere ferro,</l><l n="660">omnia iam sorsum cernes ancisa recenti</l><l n="661">volnere tortari et terram conspargere tabo,</l><l n="662">ipsam seque retro partem petere ore priorem,</l><l n="663">volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.</l><l n="664">omnibus esse igitur totas dicemus in illis</l><l n="665">particulis animas? at ea ratione sequetur</l><l n="666">unam animantem animas habuisse in corpore multas.</l><l n="667">ergo divisast ea quae fuit una simul cum</l><l n="668">corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,</l><l n="669">in multas quoniam partis disciditur aeque.</l><milestone unit="card" n="670"/><l n="670">Praeterea si inmortalis natura animai</l><l n="671">constat et in corpus nascentibus insinuatur,</l><l n="672">cur super ante actam aetatem meminisse nequimus</l><l n="673">nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?</l><l n="674">nam si tanto operest animi mutata potestas,</l><l n="675">omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,</l><l n="676">non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;</l><l n="677">qua propter fateare necessest quae fuit ante</l><l n="678">interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.</l><l n="679">Praeterea si iam perfecto corpore nobis</l><l n="680">inferri solitast animi vivata potestas</l><l n="681">tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,</l><l n="682">haud ita conveniebat uti cum corpore et una</l><l n="683">cum membris videatur in ipso sanguine cresse,</l><l n="684">sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam</l><l n="685">convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.</l><l n="686">quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst</l><l n="687">expertis animas nec leti lege solutas;</l><l n="688">nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst</l><l n="689">corporibus nostris extrinsecus insinuatas,</l><l n="690">quod fieri totum contra manifesta docet res</l><l n="691"><choice><reg>aenamque</reg><orig>ænamque</orig></choice> ita conexa est per venas viscera nervos</l><l n="692">ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;</l><l n="693">morbus ut indicat et gelidai stringor aquai</l><l n="694">et lapis oppressus subitis e frugibus <choice><reg>asperae</reg><orig>asperæ</orig></choice></l><l n="695">nec, tam contextae cum sint, exire videntur</l><l n="696">incolumes posse et salvas exsolvere sese</l><l n="697">omnibus e nervis atque ossibus articulisque,</l><l n="698">quod si forte putas extrinsecus insinuatam</l><l n="699">permanare animam nobis per membra solere,</l><l n="700">tanto quique magis cum corpore fusa peribit;</l><l n="701">quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;</l><l n="702">dispertitur enim per caulas corporis omnis.</l><l n="703">ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,</l><l n="704">disperit atque aliam naturam sufficit ex se,</l><l n="705">sic anima atque animus quamvis <del>est</del> integra recens <del>in</del></l><l n="706">corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,</l><l n="707">dum quasi per caulas omnis diduntur in artus</l><l n="708">particulae quibus haec animi natura creatur,</l><l n="709">quae nunc in nostro dominatur corpore nata</l><l n="710">ex illa quae tunc periit partita per artus.</l><milestone unit="card" n="711"/><l n="711">quapropter neque natali privata videtur</l><l n="712"> esse die natura animae nec funeris expers.</l><l n="713">Semina praeterea linquontur necne animai</l><l n="714">corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,</l><l n="715">haut erit ut merito inmortalis possit haberi,</l><l n="716">partibus amissis quoniam libata recessit.</l><l n="717">sin ita sinceris membris ablata profugit,</l><l n="718">ut nullas partis in corpore liquerit ex se,</l><l n="719">unde cadavera rancenti iam viscere vermes</l><l n="720">expirant atque unde animantum copia tanta</l><l n="721">exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?</l><l n="722">quod si forte animas extrinsecus insinuari?</l><l n="723">vermibus et privas in corpora posse venire</l><l n="724">credis nec reputas cur milia multa animarum</l><l n="725">conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut</l><l n="726">quaerendum videatur et in discrimen agendum,</l><l n="727">utrum tandem animae venentur semina quaeque</l><l n="728">vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,</l><l n="729">an quasi corporibus perfectis insinuentur.</l><l n="730">at neque cur faciant ipsae quareve laborent</l><l n="731">dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,</l><l n="732">sollicitae volitant morbis alguque fameque;</l><l n="733">corpus enim magis his vitiis adfine laborat,</l><l n="734">et mala multa animus contage fungitur eius.</l><l n="735">sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,</l><l n="736">cum subeant; at qua possint via nulla videtur.</l><l n="737">haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.</l><l n="738">nec tamen est ut qui <del>cum</del> perfectis insinuentur</l><l n="739">corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse</l><l n="740">conexae neque consensu contagia fient.</l><milestone unit="card" n="741"/><l n="741">Denique cur acris violentia triste leonum</l><l n="742">seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?</l><l n="743">a patribus datur et <del>a</del> patrius pavor incitat artus,</l><l n="744">et iam cetera de genere hoc cur omnia membris</l><l n="745">ex ineunte aevo generascunt ingenioque,</l><l n="746">si non, certa suo quia semine seminioque</l><l n="747">vis animi pariter crescit cum corpore quoque?</l><l n="748">quod si inmortalis foret et mutare soleret</l><l n="749">corpora, permixtis animantes moribus essent,</l><l n="750">effugeret canis Hyrcano de semine saepe</l><l n="751">cornigeri incursum cervi tremeretque per auras</l><l n="752"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> accipiter fugiens veniente columba,</l><l n="753">desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.</l><l n="754">illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt</l><l n="755">inmortalem animam mutato corpore flecti;</l><l n="756">quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;</l><l n="757">traiciuntur enim partes atque ordine migrant;</l><l n="758">quare dissolui quoque debent posse per artus,</l><l n="759">denique ut intereant una cum corpore cunctae.</l><l n="760">sin animas hominum dicent in corpora semper</l><l n="761">ire humana, tamen quaeram cur e sapienti</l><l n="762">stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,</l><l n="763"><del>si non, certa suo quia semine seminioque</del></l><l n="764">nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.</l><l n="765">scilicet in tenero tenerascere corpore mentem</l><l n="766">confugient. quod si iam fit, fateare necessest</l><l n="767"> mortalem esse animam, quoniam mutata per artus</l><l n="768">tanto opere amittit vitam sensumque priorem.</l><l n="769">quove modo poterit pariter cum corpore quoque</l><l n="770">confirmata cupitum aetatis tangere florem</l><l n="771">vis animi, nisi erit consors in origine prima?</l><l n="772">quidve foras sibi vult membris exire senectis?</l><l n="773">an metuit conclusa manere in corpore putri</l><l n="774">et domus aetatis spatio ne fessa vetusto</l><l n="775">obruat? at non sunt immortali ulla pericla.</l><milestone unit="card" n="776"/><l n="776">Denique conubia ad Veneris partusque ferarum</l><l n="777">esse animas praesto deridiculum esse videtur,</l><l n="778">expectare immortalis mortalia membra</l><l n="779">innumero numero certareque praeproperanter</l><l n="780">inter se quae prima potissimaque insinuetur;</l><l n="781">si non forte ita sunt animarum foedera pacta,</l><l n="782">ut quae prima volans advenerit insinuetur</l><l n="783">prima neque inter se contendant viribus hilum.</l><l n="784">Denique in aethere non arbor, non aequore in alto</l><l n="785">nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis</l><l n="786">nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.</l><l n="787">certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.</l><l n="788">sic animi natura nequit sine corpore oriri</l><l n="789">sola neque a nervis et sanguine longius esse.</l><l n="790">quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis</l><l n="791">in capite aut umeris aut imis calcibus esse</l><l n="792">posset et innasci quavis in parte soleret,</l><l n="793">tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.</l><l n="794">quod quoniam nostro quoque constat corpore certum</l><l n="795">dispositumque videtur ubi esse et crescere possit</l><l n="796">sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum</l><l n="797">totum posse extra corpus durare genique.</l><l n="798">quare, corpus ubi interiit, periisse necessest</l><l n="799">confiteare animam distractam in corpore toto.</l><l n="800">quippe etenim mortale aeterno iungere et una</l><l n="801">consentire putare et fungi mutua posse</l><l n="802">desiperest; quid enim diversius esse putandumst</l><l n="803">aut magis inter se disiunctum discrepitansque,</l><l n="804">quam mortale quod est inmortali atque perenni</l><l n="805">iunctum in concilio saevas tolerare procellas?</l><l n="806">praeterea quaecumque manent aeterna necessest</l><l n="807">aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus</l><l n="808">nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas</l><l n="809">dissociare intus partis, ut materiai</l><l n="810">corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,</l><l n="811">aut ideo durare aetatem posse per omnem,</l><l n="812">plagarum quia sunt expertia sicut inanest,</l><l n="813">quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,</l><l n="814">aut etiam quia nulla loci sit copia circum,</l><l n="815">quo quasi res possint discedere dissoluique,</l><l n="816">sicut summarum summast aeterna, neque extra</l><l n="817">quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae</l><l n="818">possint incidere et valida dissolvere plaga.</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>