<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.510-3.564</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.510-3.564</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="510">Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum</l><l n="511">cernimus et flecti medicina posse videmus,</l><l n="512">id quoque praesagit mortalem vivere mentem.</l><l n="513">addere enim partis aut ordine traiecere aecumst</l><l n="514">aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,</l><l n="515">commutare animum qui cumque adoritur et infit</l><l n="516">aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.</l><l n="517">at neque transferri sibi partis nec tribui vult</l><l n="518">inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;</l><l n="519">nam quod cumque suis mutatum finibus exit,</l><l n="520">continuo hoc mors est illius quod fuit ante.</l><l n="521">ergo animus sive aegrescit, mortalia signa</l><l n="522">mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.</l><l n="523">usque adeo falsae rationi vera videtur</l><l n="524">res occurrere et effugium praecludere eunti</l><l n="525">ancipitique refutatu convincere falsum.</l><l n="526">Denique saepe hominem paulatim cernimus ire</l><l n="527">et membratim vitalem deperdere sensum;</l><l n="528">in pedibus primum digitos livescere et unguis,</l><l n="529">inde pedes et crura mori, post inde per artus</l><l n="530">ire alios tractim gelidi vestigia leti.</l><l n="531">scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno</l><l n="532">tempore sincera existit, mortalis habendast.</l><l n="533">quod si forte putas ipsam se posse per artus</l><l n="534">introsum trahere et partis conducere in unum</l><l n="535">atque ideo cunctis sensum diducere membris,</l><l n="536">at locus ille tamen, quo copia tanta animai</l><l n="537">cogitur, in sensu debet maiore videri;</l><l n="538">qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus <del>ante</del>,</l><l n="539">dilaniata foras dispargitur, interit ergo.</l><l n="540">quin etiam si iam libeat concedere falsum</l><l n="541">et dare posse animam glomerari in corpore eorum,</l><l n="542">lumina qui lincunt moribundi particulatim,</l><l n="543">mortalem tamen esse animam fateare necesse</l><l n="544">nec refert utrum pereat dispersa per auras</l><l n="545">an contracta suis e partibus obbrutescat,</l><l n="546">quando hominem totum magis ac magis undique sensus</l><l n="547">deficit et vitae minus et minus undique restat.</l><milestone unit="card" n="548"/><l n="548"> Et quoniam mens est hominis pars una locoque</l><l n="549">fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt</l><l n="550">atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,</l><l n="551">et vel uti manus atque oculus naresve seorsum</l><l n="552">secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,</l><l n="553">sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,</l><l n="554">sic animus per se non quit sine corpore et ipso</l><l n="555">esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,</l><l n="556">sive aliud quid vis potius coniunctius ei</l><l n="557">fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.</l><l n="558">Denique corporis atque animi vivata potestas</l><l n="559">inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;</l><l n="560">nec sine corpore enim vitalis edere motus</l><l n="561">sola potest animi per se natura nec autem</l><l n="562">cassum anima corpus durare et sensibus uti.</l><l n="563">scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam</l><l n="564">dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>