<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.477-3.630</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.477-3.630</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="477">acris et in venas discessit diditus ardor,</l><l n="478">consequitur gravitas membrorum, praepediuntur</l><l n="479">crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,</l><l n="480">nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,</l><l n="481">et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,</l><l n="482">cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini</l><l n="483">conturbare animam consuevit corpore in ipso?</l><l n="484">at quae cumque queunt conturbari inque pediri,</l><l n="485">significant, paulo si durior insinuarit</l><l n="486">causa, fore ut pereant aevo privata futuro.</l><milestone unit="card" n="487"/><l n="487">Quin etiam subito vi morbi saepe coactus</l><l n="488">ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,</l><l n="489">concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,</l><l n="490">desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat</l><l n="491">inconstanter, et in iactando membra fatigat,</l><l n="492">ni mirum quia vis morbi distracta per artus</l><l n="493"> turbat agens animam, spumans <del>ut</del> in aequore salso</l><l n="494">ventorum validis fervescunt viribus undae.</l><l n="495">exprimitur porro gemitus, quia membra dolore</l><l n="496">adficiuntur et omnino quod semina vocis</l><l n="497">eliciuntur et ore foras glomerata feruntur</l><l n="498">qua quasi consuerunt et sunt munita viai.</l><l n="499">desipientia fit, quia vis animi atque animai</l><l n="500">conturbatur et, ut docui, divisa seorsum</l><l n="501">disiectatur eodem illo distracta veneno.</l><l n="502">inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque</l><l n="503">in latebras acer corrupti corporis umor,</l><l n="504">tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis</l><l n="505">paulatim redit in sensus animamque receptat.</l><l n="506">haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso</l><l n="507">iactentur miserisque modis distracta laborent,</l><l n="508">cur eadem credis sine corpore in <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> aperto</l><l n="509">cum validis ventis aetatem degere posse?</l><l n="510">Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum</l><l n="511">cernimus et flecti medicina posse videmus,</l><l n="512">id quoque praesagit mortalem vivere mentem.</l><l n="513">addere enim partis aut ordine traiecere aecumst</l><l n="514">aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,</l><l n="515">commutare animum qui cumque adoritur et infit</l><l n="516">aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.</l><l n="517">at neque transferri sibi partis nec tribui vult</l><l n="518">inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;</l><l n="519">nam quod cumque suis mutatum finibus exit,</l><l n="520">continuo hoc mors est illius quod fuit ante.</l><l n="521">ergo animus sive aegrescit, mortalia signa</l><l n="522">mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.</l><l n="523">usque adeo falsae rationi vera videtur</l><l n="524">res occurrere et effugium praecludere eunti</l><l n="525">ancipitique refutatu convincere falsum.</l><l n="526">Denique saepe hominem paulatim cernimus ire</l><l n="527">et membratim vitalem deperdere sensum;</l><l n="528">in pedibus primum digitos livescere et unguis,</l><l n="529">inde pedes et crura mori, post inde per artus</l><l n="530">ire alios tractim gelidi vestigia leti.</l><l n="531">scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno</l><l n="532">tempore sincera existit, mortalis habendast.</l><l n="533">quod si forte putas ipsam se posse per artus</l><l n="534">introsum trahere et partis conducere in unum</l><l n="535">atque ideo cunctis sensum diducere membris,</l><l n="536">at locus ille tamen, quo copia tanta animai</l><l n="537">cogitur, in sensu debet maiore videri;</l><l n="538">qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus <del>ante</del>,</l><l n="539">dilaniata foras dispargitur, interit ergo.</l><l n="540">quin etiam si iam libeat concedere falsum</l><l n="541">et dare posse animam glomerari in corpore eorum,</l><l n="542">lumina qui lincunt moribundi particulatim,</l><l n="543">mortalem tamen esse animam fateare necesse</l><l n="544">nec refert utrum pereat dispersa per auras</l><l n="545">an contracta suis e partibus obbrutescat,</l><l n="546">quando hominem totum magis ac magis undique sensus</l><l n="547">deficit et vitae minus et minus undique restat.</l><milestone unit="card" n="548"/><l n="548"> Et quoniam mens est hominis pars una locoque</l><l n="549">fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt</l><l n="550">atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,</l><l n="551">et vel uti manus atque oculus naresve seorsum</l><l n="552">secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,</l><l n="553">sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,</l><l n="554">sic animus per se non quit sine corpore et ipso</l><l n="555">esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,</l><l n="556">sive aliud quid vis potius coniunctius ei</l><l n="557">fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.</l><l n="558">Denique corporis atque animi vivata potestas</l><l n="559">inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;</l><l n="560">nec sine corpore enim vitalis edere motus</l><l n="561">sola potest animi per se natura nec autem</l><l n="562">cassum anima corpus durare et sensibus uti.</l><l n="563">scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam</l><l n="564">dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,</l><l n="565">sic anima atque animus per se nil posse videtur.</l><l n="566">ni mirum quia <del>per</del> venas et viscera mixtim,</l><l n="567">per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni</l><l n="568">nec magnis intervallis primordia possunt</l><l n="569">libera dissultare, ideo conclusa moventur</l><l n="570">sensiferos motus, quos extra corpus in auras</l><l n="571"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> haut possunt post mortem eiecta moveri</l><l n="572">propterea quia non simili ratione tenentur;</l><l n="573">corpus enim atque animans erit <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>, si cohibere</l><l n="574">sese anima atque in eos poterit concludere motus,</l><l n="575">quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.</l><l n="576">quare etiam atque etiam resoluto corporis omni</l><l n="577">tegmine et eiectis extra vitalibus auris</l><l n="578">dissolui sensus animi fateare necessest</l><l n="579">atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.</l><l n="580">Denique cum corpus nequeat perferre animai</l><l n="581">discidium, quin in taetro tabescat odore,</l><l n="582">quid dubitas quin ex imo penitusque coorta</l><l n="583">emanarit uti fumus diffusa animae vis,</l><l n="584">atque ideo tanta mutatum putre ruina</l><l n="585">conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt</l><l n="586">fundamenta foras manant animaeque per artus</l><l n="587">perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,</l><l n="588">atque foramina? multimodis ut noscere possis</l><l n="589">dispertitam animae naturam exisse per artus</l><l n="590">et prius esse sibi distractam corpore in ipso,</l><l n="591">quam prolapsa foras enaret in <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> auras.</l><milestone unit="card" n="592"/><l n="592">Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,</l><l n="593">saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur</l><l n="594">ire anima ac toto solui de corpore <del>tota</del></l><l n="595">et quasi supremo languescere tempore voltus</l><l n="596">molliaque exsangui cadere omnia <del>corpore</del> membra.</l><l n="597">quod genus est, animo male factum cum perhibetur</l><l n="598">aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes</l><l n="599">extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;</l><l n="600">conquassatur enim tum mens animaeque potestas</l><l n="601">omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,</l><l n="602">ut gravior paulo possit dissolvere causa.</l><l n="603"> Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus</l><l n="604">inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,</l><l n="605">non modo non omnem possit durare per aevom,</l><l n="606">sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?</l><l n="607">nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur</l><l n="608">ire foras animam incolumem de corpore toto,</l><l n="609">nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,</l><l n="610">verum deficere in certa regione locatam;</l><l n="611">ut sensus alios in parti quemque sua scit</l><l n="612">dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,</l><l n="613">non tam se moriens dissolvi conquereretur,</l><l n="614">sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.</l><l n="615">Denique cur animi numquam mens consiliumque</l><l n="616">gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis</l><l n="617">sedibus et certis regionibus omnibus haeret,</l><l n="618">si non certa loca ad nascendum reddita cuique</l><l n="619">sunt, et ubi quicquid possit durare creatum</l><l n="620">atque ita multimodis partitis artubus esse,</l><l n="621">membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?</l><l n="622">usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari</l><l n="623">fluminibus solitast neque in igni gignier algor.</l><milestone unit="card" n="624"/><l n="624">Praeterea si inmortalis natura animaist</l><l n="625">et sentire potest secreta a corpore nostro,</l><l n="626">quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.</l><l n="627">nec ratione alia nosmet proponere nobis</l><l n="628">possumus infernas animas Acherunte vagare.</l><l n="629">pictores itaque et scriptorum saecla priora</l><l n="630">sic animas intro duxerunt sensibus auctas.</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>