<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.45-3.99</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.45-3.99</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="45">nec prosum quicquam nostrae rationis egere,</l><l n="46">hinc licet advertas animum magis omnia laudis</l><l n="47">iactari causa quam quod res ipsa probetur.</l><l n="48">extorres idem patria longeque fugati</l><l n="49">conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,</l><l n="50">omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,</l><l n="51">et quo cumque tamen miseri venere parentant</l><l n="52">et nigras mactant pecudes et manibus divis</l><l n="53">inferias mittunt multoque in rebus acerbis</l><l n="54"> acrius advertunt animos ad religionem.</l><l n="55">quo magis in dubiis hominem spectare periclis</l><l n="56">convenit adversisque in rebus noscere qui sit;</l><l n="57">nam verae voces tum demum pectore ab imo</l><l n="58">eliciuntur <del>et</del> eripitur persona amanare.</l><l n="59">denique avarities et honorum caeca cupido,</l><l n="60">quae miseros homines cogunt transcendere fines</l><l n="61">iuris et inter dum socios scelerum atque ministros</l><l n="62">noctes atque dies niti praestante labore</l><l n="63">ad summas emergere opes, haec vulnera vitae</l><l n="64">non minimam partem mortis formidine aluntur.</l><l n="65">turpis enim ferme contemptus et acris egestas</l><l n="66">semota ab dulci vita stabilique videtur</l><l n="67">et quasi iam leti portas cunctarier ante;</l><l n="68">unde homines dum se falso terrore coacti</l><l n="69">effugisse volunt longe longeque remosse,</l><l n="70">sanguine civili rem conflant divitiasque</l><l n="71">conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,</l><l n="72">crudeles gaudent in tristi funere fratris</l><l n="73">et consanguineum mensas odere timentque.</l><l n="74">consimili ratione ab eodem saepe timore</l><l n="75">macerat invidia ante oculos illum esse potentem,</l><l n="76">illum aspectari, claro qui incedit honore,</l><l n="77">ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.</l><l n="78">intereunt partim statuarum et nominis ergo.</l><l n="79">et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae</l><l n="80">percipit humanos odium lucisque videndae,</l><l n="81">ut sibi consciscant maerenti pectore letum</l><l n="82">obliti fontem curarum hunc esse timorem:</l><l n="83">hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai</l><l n="84">rumpere et in summa pietate evertere suadet:</l><l n="85">nam iam saepe homines patriam carosque parentis</l><l n="86">prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.</l><l n="87">nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis</l><l n="88">in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus</l><l n="89">inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam</l><l n="90">quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.</l><l n="91">hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest</l><l n="92">non radii solis neque lucida tela diei</l><l n="93">discutiant, sed naturae species ratioque.</l><milestone unit="card" n="94"/><l n="94">Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,</l><l n="95">in quo consilium vitae regimenque locatum est,</l><l n="96">esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes</l><l n="97">atque oculei partes animantis totius extant.</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="98">sensum animi certa non esse in parte locatum,</l><l n="99">verum habitum quendam vitalem corporis esse,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>