<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.365-3.504</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.365-3.504</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="365">quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,</l><l n="366">ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.</l><l n="367">praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,</l><l n="368">iam magis exemptis oculis debere videtur</l><l n="369">cernere res animus sublatis postibus ipsis.</l><l n="370">Illud in his rebus nequaquam sumere possis,</l><l n="371">Democriti quod sancta viri sententia ponit,</l><l n="372">corporis atque animi primordia singula primis</l><l n="373">adposita alternis, variare ac nectere membra.</l><l n="374">nam cum multo sunt animae elementa minora</l><l n="375">quam quibus e corpus nobis et viscera constant,</l><l n="376">tum numero quoque concedunt et rara per artus</l><l n="377">dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,</l><l n="378">quantula prima queant nobis iniecta ciere</l><l n="379">corpora sensiferos motus in corpore, tanta</l><l n="380">intervalla tenere exordia prima animai.</l><milestone unit="card" n="381"/><l n="381">nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum</l><l n="382">corpore nec membris incussam sidere cretam,</l><l n="383"> nec nebulam noctu neque arani tenvia fila</l><l n="384">obvia sentimus, quando obretimur euntes,</l><l n="385">nec supera caput eiusdem cecidisse vietam</l><l n="386">vestem nec plumas avium papposque volantis,</l><l n="387">qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,</l><l n="388">nec repentis itum cuiusvis cumque animantis</l><l n="389">sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,</l><l n="390">corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.</l><l n="391">usque adeo prius est in nobis multa ciendum</l><l n="392">quam primordia sentiscant concussa animai,</l><l n="393">semina corporibus nostris inmixta per artus,</l><l n="394">et quam in his intervallis tuditantia possint</l><l n="395">concursare coire et dissultare vicissim.</l><l n="396">Et magis est animus vitai claustra <choice><reg>coercens</reg><orig>coërcens</orig></choice></l><l n="397">et dominantior ad vitam quam vis animai.</l><l n="398">nam sine mente animoque nequit residere per artus</l><l n="399">temporis exiguam partem pars ulla animai,</l><l n="400">sed comes insequitur facile et discedit in auras</l><l n="401">et gelidos artus in leti frigore linquit.</l><l n="402">at manet in vita cui mens animusque remansit,</l><l n="403">quamvis est circum caesis lacer undique membris;</l><l n="404">truncus adempta anima circum membrisque remota</l><l n="405">vivit et aetherias vitalis suscipit auras;</l><l n="406">si non omnimodis, at magna parte animai</l><l n="407">privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;</l><l n="408">ut, lacerato oculo circum si pupula mansit</l><l n="409">incolumis, stat cernundi vivata potestas,</l><l n="410">dum modo ne totum corrumpas luminis orbem</l><l n="411">et circum caedas aciem solamque relinquas;</l><l n="412">id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.</l><l n="413">at si tantula pars oculi media illa peresa est,</l><l n="414">occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,</l><l n="415">incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.</l><l n="416">hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.</l><milestone unit="card" n="417"/><l n="417">Nunc age, nativos animantibus et mortalis</l><l n="418">esse animos animasque levis ut noscere possis,</l><l n="419">conquisita diu dulcique reperta labore</l><l n="420">digna tua pergam disponere carmina vita.</l><l n="421">tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum</l><l n="422">atque animam verbi causa cum dicere pergam,</l><l n="423">mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,</l><l n="424">qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.</l><l n="425">Principio quoniam tenuem constare minutis</l><l n="426">corporibus docui multoque minoribus esse</l><l n="427">principiis factam quam liquidus umor aquai</l><l n="428">aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate</l><l n="429">praestat et a tenui causa magis icta movetur,</l><l n="430">quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;</l><l n="431">quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte</l><l n="432">exhalare vaporem altaria ferreque fumum;</l><l n="433">nam procul haec dubio nobis simulacra <choice><reg>gerunturae</reg><orig>gerunturæ</orig></choice></l><l n="434">nunc igitur quoniam quassatis undique vasis</l><l n="435">diffluere umorem et laticem discedere cernis,</l><l n="436">et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,</l><l n="437">crede animam quoque diffundi multoque perire</l><l n="438"> ocius et citius dissolvi in corpora prima,</l><l n="439">cum semel ex hominis membris ablata recessit;</l><l n="440">quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,</l><l n="441">cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re</l><l n="442">ac rarefactum detracto sanguine venis,</l><l n="443"><choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> qui credas posse hanc cohiberier ullo,</l><l n="444">corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?</l><milestone unit="card" n="445"/><l n="445">Praeterea gigni pariter cum corpore et una</l><l n="446">crescere sentimus pariterque senescere mentem.</l><l n="447">nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur</l><l n="448">corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.</l><l n="449">inde ubi robustis adolevit viribus aetas,</l><l n="450">consilium quoque maius et auctior est animi vis.</l><l n="451">post ubi iam validis quassatum est viribus aevi</l><l n="452">corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,</l><l n="453">claudicat ingenium, delirat lingua <del>labat</del> mens,</l><l n="454">omnia deficiunt atque uno tempore desunt.</l><l n="455">ergo dissolui quoque convenit omnem animai</l><l n="456">naturam, ceu fumus, in altas <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> auras;</l><l n="457">quando quidem gigni pariter pariterque videmus</l><l n="458">crescere et, <del>ut</del> docui, simul aevo fessa fatisci.</l><l n="459">Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum</l><l n="460">suscipere inmanis morbos durumque dolorem,</l><l n="461">sic animum curas acris luctumque metumque;</l><l n="462">quare participem leti quoque convenit esse.</l><l n="463">quin etiam morbis in corporis avius errat</l><l n="464">saepe animus; dementit enim deliraque fatur,</l><l n="465">inter dumque gravi lethargo fertur in altum</l><l n="466">aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;</l><l n="467">unde neque exaudit voces nec noscere voltus</l><l n="468">illorum potis est, ad vitam qui revocantes</l><l n="469">circum stant lacrimis rorantes ora genasque.</l><l n="470">quare animum quoque dissolui fateare necessest,</l><l n="471">quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;</l><l n="472">nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,</l><l n="473">multorum exitio perdocti quod sumus ante.</l><l n="474"><del>et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum</del></l><l n="475"><del>et pariter mentem sanari corpus inani</del></l><l n="476">denique cor, hominem cum vini vis penetravit</l><l n="477">acris et in venas discessit diditus ardor,</l><l n="478">consequitur gravitas membrorum, praepediuntur</l><l n="479">crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,</l><l n="480">nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,</l><l n="481">et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,</l><l n="482">cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini</l><l n="483">conturbare animam consuevit corpore in ipso?</l><l n="484">at quae cumque queunt conturbari inque pediri,</l><l n="485">significant, paulo si durior insinuarit</l><l n="486">causa, fore ut pereant aevo privata futuro.</l><milestone unit="card" n="487"/><l n="487">Quin etiam subito vi morbi saepe coactus</l><l n="488">ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,</l><l n="489">concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,</l><l n="490">desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat</l><l n="491">inconstanter, et in iactando membra fatigat,</l><l n="492">ni mirum quia vis morbi distracta per artus</l><l n="493"> turbat agens animam, spumans <del>ut</del> in aequore salso</l><l n="494">ventorum validis fervescunt viribus undae.</l><l n="495">exprimitur porro gemitus, quia membra dolore</l><l n="496">adficiuntur et omnino quod semina vocis</l><l n="497">eliciuntur et ore foras glomerata feruntur</l><l n="498">qua quasi consuerunt et sunt munita viai.</l><l n="499">desipientia fit, quia vis animi atque animai</l><l n="500">conturbatur et, ut docui, divisa seorsum</l><l n="501">disiectatur eodem illo distracta veneno.</l><l n="502">inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque</l><l n="503">in latebras acer corrupti corporis umor,</l><l n="504">tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>