<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.323-3.476</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.323-3.476</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="323">Haec igitur natura tenetur corpore ab omni</l><l n="324">ipsaque corporis est custos et causa salutis;</l><l n="325">nam communibus inter se radicibus haerent</l><l n="326">nec sine pernicie divelli posse videntur.</l><l n="327">quod genus e thuris glaebis evellere odorem</l><l n="328"> haud facile est, quin intereat natura quoque eius,</l><l n="329">sic animi atque animae naturam corpore toto</l><l n="330">extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.</l><l n="331">inplexis ita principiis ab origine prima</l><l n="332">inter se fiunt consorti praedita vita,</l><l n="333">nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur</l><l n="334">corporis atque animi seorsum sentire potestas,</l><l n="335">sed communibus inter eas conflatur utrimque</l><l n="336">motibus accensus nobis per viscera sensus.</l><l n="337">Praeterea corpus per se nec gignitur umquam</l><l n="338">nec crescit neque post mortem durare videtur.</l><l n="339">non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,</l><l n="340">qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,</l><l n="341">sed manet incolumis, non, inquam, sic animai</l><l n="342">discidium possunt artus perferre relicti,</l><l n="343">sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.</l><l n="344">ex ineunte aevo sic corporis atque animai</l><l n="345">mutua vitalis discunt contagia motus,</l><l n="346">maternis etiam membris alvoque reposta,</l><l n="347">discidium <del>ut</del> nequeat fieri sine peste maloque;</l><l n="348">ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,</l><l n="349">coniunctam quoque naturam consistere eorum.</l><milestone unit="card" n="350"/><l n="350">Quod super est, siquis corpus sentire refutat</l><l n="351">atque animam credit permixtam corpore toto</l><l n="352">suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,</l><l n="353">vel manifestas res contra verasque repugnat.</l><l n="354">quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,</l><l n="355">si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?</l><l n="356">'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'</l><l n="357">perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo</l><l n="358">multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.</l><l n="359">Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,</l><l n="360">sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,</l><l n="361">difficilest, contra cum sensus ducat eorum;</l><l n="362">sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,</l><l n="363">fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,</l><l n="364">lumina luminibus quia nobis praepediuntur.</l><l n="365">quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,</l><l n="366">ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.</l><l n="367">praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,</l><l n="368">iam magis exemptis oculis debere videtur</l><l n="369">cernere res animus sublatis postibus ipsis.</l><l n="370">Illud in his rebus nequaquam sumere possis,</l><l n="371">Democriti quod sancta viri sententia ponit,</l><l n="372">corporis atque animi primordia singula primis</l><l n="373">adposita alternis, variare ac nectere membra.</l><l n="374">nam cum multo sunt animae elementa minora</l><l n="375">quam quibus e corpus nobis et viscera constant,</l><l n="376">tum numero quoque concedunt et rara per artus</l><l n="377">dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,</l><l n="378">quantula prima queant nobis iniecta ciere</l><l n="379">corpora sensiferos motus in corpore, tanta</l><l n="380">intervalla tenere exordia prima animai.</l><milestone unit="card" n="381"/><l n="381">nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum</l><l n="382">corpore nec membris incussam sidere cretam,</l><l n="383"> nec nebulam noctu neque arani tenvia fila</l><l n="384">obvia sentimus, quando obretimur euntes,</l><l n="385">nec supera caput eiusdem cecidisse vietam</l><l n="386">vestem nec plumas avium papposque volantis,</l><l n="387">qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,</l><l n="388">nec repentis itum cuiusvis cumque animantis</l><l n="389">sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,</l><l n="390">corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.</l><l n="391">usque adeo prius est in nobis multa ciendum</l><l n="392">quam primordia sentiscant concussa animai,</l><l n="393">semina corporibus nostris inmixta per artus,</l><l n="394">et quam in his intervallis tuditantia possint</l><l n="395">concursare coire et dissultare vicissim.</l><l n="396">Et magis est animus vitai claustra <choice><reg>coercens</reg><orig>coërcens</orig></choice></l><l n="397">et dominantior ad vitam quam vis animai.</l><l n="398">nam sine mente animoque nequit residere per artus</l><l n="399">temporis exiguam partem pars ulla animai,</l><l n="400">sed comes insequitur facile et discedit in auras</l><l n="401">et gelidos artus in leti frigore linquit.</l><l n="402">at manet in vita cui mens animusque remansit,</l><l n="403">quamvis est circum caesis lacer undique membris;</l><l n="404">truncus adempta anima circum membrisque remota</l><l n="405">vivit et aetherias vitalis suscipit auras;</l><l n="406">si non omnimodis, at magna parte animai</l><l n="407">privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;</l><l n="408">ut, lacerato oculo circum si pupula mansit</l><l n="409">incolumis, stat cernundi vivata potestas,</l><l n="410">dum modo ne totum corrumpas luminis orbem</l><l n="411">et circum caedas aciem solamque relinquas;</l><l n="412">id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.</l><l n="413">at si tantula pars oculi media illa peresa est,</l><l n="414">occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,</l><l n="415">incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.</l><l n="416">hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.</l><milestone unit="card" n="417"/><l n="417">Nunc age, nativos animantibus et mortalis</l><l n="418">esse animos animasque levis ut noscere possis,</l><l n="419">conquisita diu dulcique reperta labore</l><l n="420">digna tua pergam disponere carmina vita.</l><l n="421">tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum</l><l n="422">atque animam verbi causa cum dicere pergam,</l><l n="423">mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,</l><l n="424">qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.</l><l n="425">Principio quoniam tenuem constare minutis</l><l n="426">corporibus docui multoque minoribus esse</l><l n="427">principiis factam quam liquidus umor aquai</l><l n="428">aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate</l><l n="429">praestat et a tenui causa magis icta movetur,</l><l n="430">quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;</l><l n="431">quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte</l><l n="432">exhalare vaporem altaria ferreque fumum;</l><l n="433">nam procul haec dubio nobis simulacra <choice><reg>gerunturae</reg><orig>gerunturæ</orig></choice></l><l n="434">nunc igitur quoniam quassatis undique vasis</l><l n="435">diffluere umorem et laticem discedere cernis,</l><l n="436">et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,</l><l n="437">crede animam quoque diffundi multoque perire</l><l n="438"> ocius et citius dissolvi in corpora prima,</l><l n="439">cum semel ex hominis membris ablata recessit;</l><l n="440">quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,</l><l n="441">cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re</l><l n="442">ac rarefactum detracto sanguine venis,</l><l n="443"><choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> qui credas posse hanc cohiberier ullo,</l><l n="444">corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?</l><milestone unit="card" n="445"/><l n="445">Praeterea gigni pariter cum corpore et una</l><l n="446">crescere sentimus pariterque senescere mentem.</l><l n="447">nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur</l><l n="448">corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.</l><l n="449">inde ubi robustis adolevit viribus aetas,</l><l n="450">consilium quoque maius et auctior est animi vis.</l><l n="451">post ubi iam validis quassatum est viribus aevi</l><l n="452">corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,</l><l n="453">claudicat ingenium, delirat lingua <del>labat</del> mens,</l><l n="454">omnia deficiunt atque uno tempore desunt.</l><l n="455">ergo dissolui quoque convenit omnem animai</l><l n="456">naturam, ceu fumus, in altas <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> auras;</l><l n="457">quando quidem gigni pariter pariterque videmus</l><l n="458">crescere et, <del>ut</del> docui, simul aevo fessa fatisci.</l><l n="459">Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum</l><l n="460">suscipere inmanis morbos durumque dolorem,</l><l n="461">sic animum curas acris luctumque metumque;</l><l n="462">quare participem leti quoque convenit esse.</l><l n="463">quin etiam morbis in corporis avius errat</l><l n="464">saepe animus; dementit enim deliraque fatur,</l><l n="465">inter dumque gravi lethargo fertur in altum</l><l n="466">aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;</l><l n="467">unde neque exaudit voces nec noscere voltus</l><l n="468">illorum potis est, ad vitam qui revocantes</l><l n="469">circum stant lacrimis rorantes ora genasque.</l><l n="470">quare animum quoque dissolui fateare necessest,</l><l n="471">quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;</l><l n="472">nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,</l><l n="473">multorum exitio perdocti quod sumus ante.</l><l n="474"><del>et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum</del></l><l n="475"><del>et pariter mentem sanari corpus inani</del></l><l n="476">denique cor, hominem cum vini vis penetravit</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>