<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.284-3.382</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.284-3.382</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="284">atque aliis aliud subsit magis emineatque,</l><l n="285">ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,</l><l n="286">ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas</l><l n="287"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> interemant sensum diductaque solvant.</l><milestone unit="card" n="288"/><l n="288">est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira</l><l n="289">cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;</l><l n="290">est et frigida multa, comes formidinis, aura,</l><l n="291">quae ciet horrorem membris et concitat artus;</l><l n="292">est etiam quoque pacati status <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> ille,</l><l n="293">pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.</l><l n="294">sed calidi plus est illis quibus acria corda</l><l n="295">iracundaque mens facile effervescit in ira,</l><l n="296">quo genere in primis vis est violenta leonum,</l><l n="297">pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes</l><l n="298">nec capere irarum fluctus in pectore possunt.</l><l n="299">at ventosa magis cervorum frigida mens est</l><l n="300">et gelidas citius per viscera concitat auras,</l><l n="301">quae tremulum faciunt membris existere motum.</l><l n="302">at natura boum placido magis <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> vivit</l><l n="303">nec nimis irai fax umquam subdita percit</l><l n="304">fumida, suffundens caecae caliginis umbra,</l><l n="305">nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;</l><l n="306">interutrasque sitast cervos saevosque leones.</l><l n="307">sic hominum genus est: quamvis doctrina politos</l><l n="308">constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit</l><l n="309">naturae cuiusque animi vestigia prima.</l><l n="310">nec radicitus evelli mala posse putandumst,</l><l n="311">quin proclivius hic iras decurrat ad acris,</l><l n="312">ille metu citius paulo temptetur, at ille</l><l n="313">tertius accipiat quaedam clementius aequo.</l><l n="314">inque aliis rebus multis differre necessest</l><l n="315">naturas hominum varias moresque sequacis;</l><l n="316">quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas</l><l n="317">nec reperire figurarum tot nomina quot sunt</l><l n="318">principiis, unde haec oritur variantia rerum.</l><l n="319">illud in his rebus video firmare potesse,</l><l n="320">usque adeo naturarum vestigia linqui</l><l n="321">parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,</l><l n="322">ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.</l><l n="323">Haec igitur natura tenetur corpore ab omni</l><l n="324">ipsaque corporis est custos et causa salutis;</l><l n="325">nam communibus inter se radicibus haerent</l><l n="326">nec sine pernicie divelli posse videntur.</l><l n="327">quod genus e thuris glaebis evellere odorem</l><l n="328"> haud facile est, quin intereat natura quoque eius,</l><l n="329">sic animi atque animae naturam corpore toto</l><l n="330">extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.</l><l n="331">inplexis ita principiis ab origine prima</l><l n="332">inter se fiunt consorti praedita vita,</l><l n="333">nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur</l><l n="334">corporis atque animi seorsum sentire potestas,</l><l n="335">sed communibus inter eas conflatur utrimque</l><l n="336">motibus accensus nobis per viscera sensus.</l><l n="337">Praeterea corpus per se nec gignitur umquam</l><l n="338">nec crescit neque post mortem durare videtur.</l><l n="339">non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,</l><l n="340">qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,</l><l n="341">sed manet incolumis, non, inquam, sic animai</l><l n="342">discidium possunt artus perferre relicti,</l><l n="343">sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.</l><l n="344">ex ineunte aevo sic corporis atque animai</l><l n="345">mutua vitalis discunt contagia motus,</l><l n="346">maternis etiam membris alvoque reposta,</l><l n="347">discidium <del>ut</del> nequeat fieri sine peste maloque;</l><l n="348">ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,</l><l n="349">coniunctam quoque naturam consistere eorum.</l><milestone unit="card" n="350"/><l n="350">Quod super est, siquis corpus sentire refutat</l><l n="351">atque animam credit permixtam corpore toto</l><l n="352">suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,</l><l n="353">vel manifestas res contra verasque repugnat.</l><l n="354">quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,</l><l n="355">si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?</l><l n="356">'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'</l><l n="357">perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo</l><l n="358">multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.</l><l n="359">Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,</l><l n="360">sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,</l><l n="361">difficilest, contra cum sensus ducat eorum;</l><l n="362">sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,</l><l n="363">fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,</l><l n="364">lumina luminibus quia nobis praepediuntur.</l><l n="365">quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,</l><l n="366">ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.</l><l n="367">praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,</l><l n="368">iam magis exemptis oculis debere videtur</l><l n="369">cernere res animus sublatis postibus ipsis.</l><l n="370">Illud in his rebus nequaquam sumere possis,</l><l n="371">Democriti quod sancta viri sententia ponit,</l><l n="372">corporis atque animi primordia singula primis</l><l n="373">adposita alternis, variare ac nectere membra.</l><l n="374">nam cum multo sunt animae elementa minora</l><l n="375">quam quibus e corpus nobis et viscera constant,</l><l n="376">tum numero quoque concedunt et rara per artus</l><l n="377">dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,</l><l n="378">quantula prima queant nobis iniecta ciere</l><l n="379">corpora sensiferos motus in corpore, tanta</l><l n="380">intervalla tenere exordia prima animai.</l><milestone unit="card" n="381"/><l n="381">nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum</l><l n="382">corpore nec membris incussam sidere cretam,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>